loquiis feras: quippe obvium, serpentes extrahi cantu, cogique in poenam, verum falsumne sit, vita non decreverit. Leonum animi index cauda, sicut et equorum aures. Namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. Immota ergo placidus, clemens, blandientique similis, quod rarum est: crebrior enim iracundia. Eius in principio terra verberatur: incremento terga, ceu quodam incitamento, flagellantur. Vis summa in pectore. Ex omni vulnere, sive ungue impresso, sive dente, ater profluit sanguis. lidem satiati, innoxii sunt. Generositas in periculis maxime deprehenditur: non in illo tantummodo, quod spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac velut cogi testatur: cooriturque non tanquam periculo coactus, sed tanquam amentiae iratus. Illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et venantium urgente vi, contemtim restitansque cedit in campis, et ubi spectari potest: idem ubi virgulta silvasque penetravit, acerrimo cursu fertur, velut abscondente turpitudinem loco. Dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. Vulneratus observatione mira percussorem novit, et in quantalibet multitudine appetit. Eum vero qui telum quidem miserit, sed tamen non vulneraverit, correptum rotatumque sternit, nec vulnerat. Cum pro catulis foeta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. Cetero dolis carent et suspicione: nec limis intuentur oculis, aspicique simili modo nolunt. Creditum est, a moriente humum morderi, lacrimamque leto dari. Atque hoc tale, tam saevum animal, rotarum orbes circumacti, currusque inanes, et gallinaceorum cristae, cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. Aegritudinem fastidii tantum sentit: in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente annexarum lascivia simiarum. Gustatus deinde sanguis in remedio est. XX. Leonum simul plurium pugnam Romae princeps dedit Q. Scaevola P. filius in curuli aedilitate. Centum autem iubatorum primus omnium L. Sulla, qui postea dictator fuit, in praetura. Post eum Pompeius Magnus in Circo DC, in iis iubatorum CCCXV. Caesar dictator CCCC. XXI. Capere eos, ardui erat quondam operis, foveisque maxime. Principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene talis ferae nomine, pastoris Gaetuli sago contra ingruentis impetum obiecto: quod spectaculum in arenam protinus translatum est, vix credibili modo torpescente tanta illa feritate, quamvis levi iniectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans: videlicet omnis vis constat in oculis. Quo minus mirum sit, a Lysimacho Alexandri iussu simul incluso strangulatum leonem. Iugo subdidit eos, primusque Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsalicis campis: non sine quodam ostento temporum, generosos spiritus iugum subire illo prodigio significante: nam quod ita vectus est cum mima Cytheride, supra monstra etiam illarum calamitatum fuit. Primus autem hominum leonem manu tractare ausus, et ostendere mansuefactum, Hanno e clarissimis Poenorum traditur: damnatusque illo argumento; quoniam nihil non persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur: et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas. Sunt vero et fortuita eorum quoque clementiae exempla. Mentor Syracusanus in Syria leone obvio simpliciter volutante, attonitus pavore, cum refugienti undique fera opponeret sese, et vestigia lamberet adulanti similis, animadvertit in pede eius tumorem vulnusque, et extracto surculo liberavit cruciatu. Pictura casum hunc testatur Syracusis. Simili modo Elpis Samius natione, in Africam delatus nave, iuxta litus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga petit, Libero Patre invocato: quoniam tum PLIN. HIST. NATUR. praccipuus votorum locus est, cum spei nullus est. Neque profugienti, cum potuisset, fera institerat: et procumbens ad arborem, hiatu, quo terruerat, miserationem quaerebat. Os morsu avidiore inhaeserat dentibus, cruciabatque inedia, tum poena in ipsis eius telis, suspectantem, ac velut mutis precibus oran. tem: dum fortuitu fidens non est contra feram, multo diutius miraculo, quam metu, cessatum est. Degressus tandem evellit praebenti, et quam maxime opus esset, accommodanti. Traduntque, quamdiu navis ea in litore steterit, retulisse gratiam venatus aggerendo. Qua de causa Libero Patri templum in Samo Elpis sacravit, quod ab eo facto Graeci κεχηνότος Διονύσου appellavere. Miremur postea vestigia hominum intelligi a feris, cum etiam auxilia ab une animalium sperent? Cur enim non ad alia iere? aut unde medicas manus hominis sciunt? nisi forte vis malorum etiam feras omnia experiri cogit. Acque memorandum et de panthera tradit Demetrius Physicus: iacentem in media via hominis desiderio, repente apparuisse patri cuiusdam Philini, assectatoris sapientiae: illum pavore coepisse regredi, feram vero circumvolutari non dubie blandientem, seseque conflictantem moerore, qui etiam in panthera intelligi posset. Foeta erat, catulis procul in foveam delapsis. Primum ergo, miserationis fuit non expavescere: proximum, ei curam intendere: secutusque, qua trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris intellexit, simulque salutis suae mercedem, exemit catulos: eaque cum iis prosequente, usque extra solitudines deductus, laeta atque gestiente: ut facile appareret gratiam referre, et nihil in vicem imputare: quod etiam in homine rarum est. XXII. Haec fidem et Democrito afferunt, qui Thoantem in Arcadia servatum a draconenarrat. Nutrierat eum puer, dilectum admodum: parensque serpentis naturam et magnitudinem metuens, in solitudines tulerat; in quibus circumvento latronum insidiis, agnitoque voce, subvenit. Nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, prodantur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta ferri aequius, quam ferarum naturae arbitror. XXIII. Panthera et tigris macularum varietate prope solae bestiarum spectantur: ceteris unus ac suus cuiusque generis color est. Leonum tantum in Syria niger. Pantheris in candido breves macularum oculi. Ferunt odore earum mire sollicitari quadrupedes cunctas, sed capitis torvitate terreri. Quamobrem occultato eo, reliqua dulcedine invitatas corripiunt. Sunt qui tradant in armo iis similem lunae esse maculam, crescentem in orbes, et cavantem pari modo cornua. Nunc varias, et pardos qui mares sunt, appellant in eo omni genere, creberrimo in Africa Syriaque. Quidam ab iis pantheras candore solo discernunt: nec adhuc aliam differentiam inveni. XXIV. Senatusconsultum fuit vetus, ne liceret Africanas in Italiam advehere. Contra hoc tulit ad populum Cn. Aufidius Tribunus plebis, permisitque Circensium gratia importare. Primus autem Scaurus aedilitate sua varias centum quinquaginta universas misit: dein Pompeius Magnus quadringentas decem: Divus Augustus quadringentas viginti. XXV. Idem Q. Tuberone, Fabio Max. coss. IV Nonas Maias, Theatri Marcelli dedicatione, tigrin primus omnium Romae ostendit in cavea mansuefactum: Divus vero Claudius simul quatuor. Tigrin Hyrcani et Indi ferunt, animal velocitatis tremendae, et maxime cognitae, dum capitur totus eius foetus, qui semper numerosus est. Ab insidiante rapitur, equo quam maxime pernici, atque in recentes subinde transfertur. At ubi vacuum cubile reperit foeta, (maribus enim cura non est sobolis:) fertur praeceps, odore vestigans. Raptor appropinquante fremitu, abiicit unum e catulis. Tollit illa morsu, et pondere etiam 15 ocior acta remcat, iterumque consequitur, ac subinde: donec in navem regresso irrita feritas saevit in litore. XXVI. Camelos inter armenta pascit Oriens, quorum duo genera, Bactriae et Arabiae: differunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula: sub pectore alterum, cui incumbant. Dentium superiore ordine, ut boves, carent in utroque genere. Omnes autem iumentorum ministeriis dorso funguntur, atque etiam equitatu in proeliis. Velocitas inter equos, sed suae cuique mensurae, sicuti vires. Nec ultra assuetum procedit spatium, nec plusinstituto onere recipit. Odium adversus equos gerunt naturale. Sitim et quatriduo tolerant: implenturque, cum bibendi occasio est, et in praeteritum, et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua: aliter potu non gaudent. Vivunt quinquagenis annis, quaedam et centenis. Utcunque rabiem et ipsae sentiunt. Castrandi genus, etiam feminas, quae bello praeparentur, inventum est: fortiores ita fiunt coitu negato. XXVII. Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia: Nabun Aethiopes vocant, collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris Caesaris Circensibus ludis primum visa Romae. Ex eo subinde cernitur, aspectu magis, quam feritate, conspicua: quare etiam ovis ferae nomen invenit. XXVIII. Pompeii Magni primum ludi ostenderunt chama, quem Galli rufium vocabant, effigie lupi, pardorum maculis. lidem ex Aethiopia, quas vocant κήπους, quarum pedes posteriores, pedibus humanis et cruribus, priores manibus fuere similes. Hoc animal postea Roma non vidit. XXIX. lisdem ludis et rhinoceros, unius in nare cornus, qualis saepe visus. Alter hic genitus hostis elephanto: cornu ad saxa limato praeparatse pugnae, in dimicatione alvum maxime petens, quam scit esse molliorem. Longitudo ei par, crura multo breviora, color buxeus. XXX. Lyncas vulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat, multaque alia monstri similia: pennatos equos, cornibus armatos, quos pegasos vocant: crocottas, velut ex cane lupoque conceptos, omnia dentibus frangentes, protinusque devorata conficientes ventre: cerco pithecos nigris capitibus, pilo asinino, et dissimiles ceteris voce: Indicos boves unicornes, tricornesque: leucrocotam pernicissimam feram, asini fere magnitudine, cruribus cervinis: collo, cauda, pectore leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad aures usque rescisso, dentium loco osse perpetuo. Hanc feram humanas voces tradunt imitari. Apud eosdem et quae vocatur eale, magnitudine equi fluviatilis, cauda elephanti, colore nigra vel fulva: maxillas apri, maiora cubitalibus cornua habens, mobilia, quae alterna in pugna sistit, variatque infesta autobliqua, utcunque ratio monstravit. Sed atrocissimos habet tauros silvestres maiores agrestibus, velocitate ante omnes, colore fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso, rictu ad aures dehiscente, iuxta cornua mobilia: tergori duritia silicis, onine respuens vulnus. Feras omnes venantur: ipsi non aliter, quam foveis capti, feritate semper intereunt. Apud eosdem nasci Ctesias scribit, quam mantichoram appellat, triplici dentium ordine pectinatini coeuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigentem: vocis, ut si misceatur fistulae et tubae concentus: velocitatis magnae, humani corporis vel praecipue appetentem. XXXI. In India et boves solidis ungulis, unicornes: et feram nomine axin, hinnulei pelle, pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi Patris. Orsaei Indi simias candentes toto corpore venantur. Asperrimam autem feram monocerotem, reliquo cor. pore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duúm eminente. Hanc feram vivam negant capi. XXXII. Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimavere, Nili caput: argumenta, quae diximus, persuadent: iuxta hunc fera appellatur catoblepas, modica alioquin, ceterisque membris iners, caput tantum praegrave aegre ferens: id deiectum semper in terram: alias internecio humani generis, omnibus qui oculos eius videre confestim exspirantibus. XXXIII. Eadem et basilisci serpentis est vis. Cyrenaica hunc generat provincia, duodenum non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula, ut quodam diademate insignem. Sibilo omnes fugat serpentes: nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus impellit, sed celsus et erectus in medio incedens. Necat frutices, non contactos modo, verum et afflatos: exurit herbas, rumpit saxa. Talis vis malo est. Creditum quondam, ex equo occisum hasta, et per eam subeunte vi, non equitem modo, sed equum quoque absumtum. Atque huic tali monstro (saepe enim enectum concupivere reges videre) mustelarum virus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pari. Iniiciunt cas cavernis facile cognitis soli tabe: necant illae simul odore, moriunturque, et naturae pugna conficitur. XXXIV. Sed in Italia quoque creditur luporum visus essenoxius: vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens. Inertes hos parvosque Africa et Aegyptus gignunt: asperos trucesque frigidior plaga. Homines in lupos verti, rursumque restitui sibi, falsum esse confidenter existimare debemus, aut credere omnia, quae fabulosa tot seculis comperimus. Unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur. Evanthes inter auctores Graeciae non spretus, tradit Arcadas scribere, ex gente Anthicuiusdam, sorte familiae lectum, ad stagnum quoddam regionis cius duci, vestituque in quercu suspenso transnatare, atque abire in deserta, transfigurarique in lupum, et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos novem. Quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem stagnum: et cum transnataverit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem annorum senio. Id quoque Fabius, eandem recipere vestem. Mirum est quo procedat Graeca credulitas! Nullum tam impudens mendacium est, ut teste careat. Itaque Agriopas, qui Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio, quod Arcades lovi Lycaeo humanaetiam tum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse, et in lupum se convertisse: eundem decimo anno restitutum athleticae, certasse in pugilatu, victoremque Olympia reversum. Quin et caudae huius animalis creditur vulgo inesse amatorium virus exiguo in villo: eumque, cum capiatur, abiici: nec idem pollere, nisi viventi direptum. Dies, quibus coeat, toto anno non amplius duodecim. Eundem in fame vesci terra. Inter auguria, ad dexteram commeantium praeciso itinere, si pleno id ore fecerit, nullum omnium praestantius. Sunt in eo genere, qui cervarii vocantur, qualem e Gallia in Pompeii Magni arena spectatum diximus. Huic quamvis in fame mandenti, si respexerit, oblivionem cibi sub. repere aiunt, digressumque quaerere aliud. XXXV. Quod ad serpentes attinet, vulgatum est, colorem eius plerasque terrae habere, in qua occultentur. Innumera esse genera. Cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina: quorum motu, reliquo corpore occultato, sollicitent ad se aves. Geminum caput amphisbaenae, hoc est, et a cauda, tanquam parum esset uno ore fundi venenum. Aliis squamas esse, aliis picturas: omnibus exitiale virus. Iaculum ex arborum ramis vibrari: nec pedibus tantum pavendas serpentes, sed et missili volare tormento. Colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio, praeterquam si confestim partes contactae amputentur. Unus huic tam pestifero animali sensus vel potius affectus est: coniuga ferme vagantur, nec nisi cum pari vita est: itaque alterutra interemta, incredibilis alteri ultionis cura. Persequitur interemtorem, unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia, nec nisi amnibus arcetur, aut praeceleri fuga. Non est fateri, rerum natura largius mala an remedia genuerit. lam primum hebetes oculos huic malo dedit: eosque non in fronte ex adverso cernere, sed in temporibus: itaque excitatur pede saepius quam visu. Deinde internecinum bellum cum ichneumone. XXXVI. Notum est animal hac gloria maxime, in eadem natum Aegypto. Mergit se limo saepius, siccatque sole. Mox ubi pluribus eodem modo se coriis loricavit, in dimicationem pergit. In ea caudam attollens, ictus irritos aversus excipit, donec obliquo capite speculatus invadat in fauces. Nec hoc contentus, aliud haud mitius debellat animal. XXXVH. Crocodilum habet Nilus, quadrupes malum, et terra pariter ac flumine infestum. Unum hoc animal terrestre linguae usu caret. Unum superiore mobili maxilla imprimit morsum, alias terribilem, pectinatim stipante se dentium serie. Magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. Parit ova quantaanseres: eaque extra eum locum semper incubat, praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno accessurus est Nilus. Nec aliud animal ex minori origine in maiorem crescit magnitudinem. Et unguibus hic armatus est, contra omnes ictus cute invicta. Dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione. Hunc saturum cibo piscium, et semper esculento ore, in litore somno datum, parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius assultim repurgans, mox dentes, et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes: in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces, ut telum aliquod, immissus, erodit alvum. XXXVIII. Similis crocodilo, sed minor etiam ichneumone, est in Nilo natus scincos, contra venena praecipuus antidotis: item ad inflammandam virorum Venerem. Verum in crocodilo maior erat pestis, quam ut uno esset eius hoste natura contenta. Itaque et delphini immeantes Nilo, quorum dorso tanquam ad hunc usum cultellata inest spina, abigentes eos praeda, ac velut in suo tantum amne regnantes, alioqui impares viribus ipsi, astu interimunt: callent enim in hoc cuncta animalia, sciuntque non sua modo commoda, verum et hostium adversa: norunt sua tela, norunt occasiones, partesque dissidentium imbelles. In ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo: ideo se, ut territi, mergunt delphini, subeuntesque alvum illa secant spina. Quin et gens hominum est huic belluae adversa in ipso Nilo Tentyritae, ab insula, in qua habitat, appellata. Mensura eorum parva, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. Terribilis haec contra fugientes bellua est, fugax contra insequentes: sed adversum ire soli hi audent. Quin etiam flumini innatant: dorsoque equitantium modo impositi, hiantibus resupino capitead morsum, addita in os clava, dextra ac laeva tenentes extrema eius utrinque, ut frenis in terram agunt captivos: ac voce etiam sola territos, cogunt evomere recentia corpora ad sepulturam. Itaque uni ei insulae crocodiIi non adnatant: olfactuque eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes, fugantur. Hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi visus: quatuorque menses hiemis inedia semper trans mittere in specu. Quidam hoc unum quamdiu vivat, crescere arbitrantur: vivit autem longo tempore. XXXIX. Maior altitudine in eodem Nilo bellua hippopotamus editur: ungulis binis, quales bubus, dorso equi, et iuba, et hinnitu, rostro resimo, cauda et dentibus aprorum aduncis, sed minus noxiis: tergoris ad scuta galeasque impenetrabilis, praeterquam si humore madeat. Depascitur segetes, destinatione ante (ut ferunt) determinatas in diem, et ex agro ferentibus vestigiis, ne quae revertenti insidiae comparentur. XL. Primus eum, et quinque crocodilos Romae aedilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo ostendit. Hippopotamus in quadam medendi parte etiam magister exstitit. Assidua namque satietate obesus exit in litus, recentes arundinum caesuras speculatum: atque ubi acutissimum videt stirpem, imprimens corpus, venam quandam in crure vulnerat, atque ita profluvio sanguinis morbidum alias corpus exonerat, et plagam limo rursus obducit. XLI. Simile quiddam et volucris in eadem Aegypto monstravit, quae vocatur ibis: rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est. Nec haec sola a multis animalibus reperta sunt, usui futura et homini. Dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi monstravere, percussi eo telo, pastuque eius herbae eiecto. Iidem percussi a phalangio, quod estaranei genus, aut aliquo simili, cancros edendo sibi medentur. Est et ad serpentum ictus praecipua, qua se lacerti, quoties cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent. Chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere, vexatis pullorum oculis illa medentes. Testudo cunilae, quam bubulam vocant, pastu, vires contra serpentes refovet: mustela rutae, in murium venatu cum iis dimicatione conserta: ciconia origano, edera apri in morbis sibi medentur, et cancros vescendo, maxime mari eiectos. Anguis hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi succo impedimentum illud exuit, nitidusque vernat. Exuit autem a capite primum, nec celerius quam uno die ac nocte replicans, ut extra fiat membranae, quod fuerat intus. Idem hiberna latebra visu obscurato, marathro herbae sese affricans, oculos inungit ac refovet: si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. Draco vernam nauseam silvestris lactucae succo restinguit. Pantheras perfricata carne aconito (venenum id est) barbari venantur. Occupat illico fauces earum angor: quare pardalianches id venenum appellavere quidam. At fera contra hoc excrementis hominis sibi medetur: et alias tam avida eorum, ut a pastoribus ex industria in aliquo vase suspensa altius, quam ut queat saltu attingere, iaculando se appetendoque deficiat, et postremo exspiret: alioqui vivacitatis adeo lentae, ut eiectis interaneis diu pugnet. Elephas, chamaeleone concolori frondi devorato, occurrit oleastro huic veneno suo. Ursi cum mandragorae mala gustavere, formicas lambunt. Cervus herba cinare venenatis pabulis resistit. Palumbes, gracculi, merulae, perdices, lauri folio annuum fastidium purgant: columbae, turtures, et gallinacei, herba quae vocatur helxine: anates, anseres, ceteraeque aquaticae herba siderite: grues et similes, iunco palustri. Corvus occiso chamaeleone, qui etiam victori nocet, lauro infectum virus exstinguit. XLII. Millia praeterea, utpote cum plurimis animalibus eadem natura rerum, caeli quoque observationem, et ventorum et imbrium et tempestatum praesagia, aliis alia dederit, quod persequi immensum est, aeque scilicet quam reliquam cum singulis hominum societatem. Siquidem et pericula praemonent, non fibris modo extisque, circa quod magna mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione. Ruinis imminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis primi cadunt. Auguria quidem artem fecere apud Romanos: et sacerdotum collegium vel maxime solemne est. In Thracia locis rigentibus et vulpes, animal alioqui solertia dirum: amnes gelatos, lacusque, nonnisi ad eius itum reditumque transeunt. Observatum, eam aure ad glaciem apposita, coniectare crassitudinem gelus. XLIII. Nec minus clara exitii documenta sunt etiam ex contemnendis animalibus. M. Varro auctor est, a cuniculis suffossum in Hispania oppidum; a talpis in Thessalia: ab ranis civitatem in Gallia pulsam, ab locustis in Africa: ex Gyaro Cycladum insula incolas a muribus fugatos, in Italia Amyclas a serpentibus deletas. Citra Cynamolgos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus et solipugis gente sublata: et a scolopendris abactos Rhoetienses, auctor est Theophrastus. Sed ad reliqua ferarum genera redeamus. XLIV. Hyaenis utramque esse naturam, et alternis annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mare, vulgus credit, Aristoteles negat. Collum et iuba continuitate spinae porrigitur, flectique, nisi circumactu totius corporis, nequit. Multa praeterea mira traduntur. Sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula assimulare, nomenque alicuius addiscere, quem evocatum foras laceret. Item vomitionem hominis imitari, ad sollicitandos canes, quos invadat. Ab uno animali sepulcra erui, inquisitione corporum. Feminam raro capi. Oculis mille esse varietates, colorumque mutationes. Praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere. Et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in vestigio haerere. XLV. Huius generis coitu leaena Aethiopica parit crocutam, similiter voces imitantem hominum pecorumque. Acies ei perpetua: in utraque parte oris nullis gingivis, dente continuo: qui ne contrario occursu hebetetur, capsarum modo includitur. Hominum sermones imitari et mantichoram in Aethiopia, auctor est luba. XLVI. Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae et asinorum silvestrium multitudinem fundit. Mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant. Timent libidinis aemulos, et ideo gravidas custodiunt, morsuque natos mares castrant. Contra gravidae latebras petunt, et parere furto cupiunt, gaudentque copia libidinis. XLVII. Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri, periculo urgente, ob hoc se peti gnari: castoreum id vocant medici: alias animal horrendi morsus, arbores iuxta flumina, ut ferro, caedit: hominis parte comprehensa, non antequam fracta concrepuerint ossa, morsus resolvit. Cauda piscium iis, cetera species lutrae. Utrumque aquaticum: utrique mollior pluma pilus. XLVIII. Ranae quoque rubetae, quarum et in terra et in humore vita, plurimis refertae medicaminibus, deponere ea quotidie ac resumere a pastu dicuntur, venena tantum semper sibi reservantes. XLIX. Similis et vitulo marino victus in mari ac terra: simile fibro et ingenium. Evomit fel suum, ad multa medicamenta utile: item coagulum, ad comitiales morbos: ob ea se peti prudens. Theophrastus auctor est, anguis modo et stelliones senectutem exuere, eamque protinus devorare, praeripientes comitiali morbo remedia. Eosdem mortiferi in Graecia morsus, innoxios esse in Sicilia. L. Cervis quoque est sua malignitas, quanquam placidissimo animalium. Urgente vi canum, ultro confugiunt ad hominem. Et in pariendo semitas minus cavent, humanis vestigiis tritas, quam secreta ac feris opportuna. Conceptus earum post Arcturi sidus. Octonis mensibus ferunt partus, interdum et geminos. A conceptu separant se. At mares relicti rabie libidinis saeviunt: fodiunt scrobes. Tune rostra éorum nigrescunt, donec aliqui abluant imbres. Fe minae autem ante partum purgantur herba quadam, quae seselis dicitur, faciliore ita utentes utero. A partu duas, quae aros et seselis appellantur, pastae, redeunt ad foetum: illis imbui lactis primos volunt succos, quacunque de causa. Editos partus exercent cursu, et fugam meditari docent: ad praerupta ducunt, saltumque demonstrant. Jam mares, soluti desiderio libidinis, avide petunt pabula. Ubise praepingues sensere, latebras quaerunt, fatentes incom modum pondus. Et alias semper in fuga acquiescunt, stantesque respiciunt: cum prope ventum est, rursus fugae praesidia repetentes. Hoc fit intestini dolore, tam infirmi, ut ictu levi rumpatur intus. Fugiunt autem latratu canum audito secunda semper aura, ut vestigia cum ipsis abeant. Mulcentur fistula pastorali et cantu: cum erexere aures, acerrimi auditus; cum remisere, surdi. Cetero animal simplex, et omnium rerum miraculo stupens: in tantum, ut equo aut bucula accedente propius, hominem iuxta venantem non cernant: aut si cernant, arcum ipsum sagittasque mirentur. Maria tranant gregatim nantes porrecto ordine, et capita imponentes praecedentium clunibus, vicibusque ad terga redeuntes. Hoc maxime notatur a Cilicia Cyprum traiicientibus. Nec vident terras, sed in odorem earum natant. Cornua mares habent, solique animalium omnibus annis stato veris tempore amittunt: ideo sub ipsa die quam maxime invia petunt. Latent amissis velut inermes. Sed et hi bono suo invident. Dextrum cornu negant inveniri, ceu medicamento aliquo praeditum: idque mirabilius fatendum est, cum et in vivariis mutent omnibus annis: defodi ab iis putant. Accensi autem utriuslibet odore comitiales morbi deprehenduntur. Indicia quoque aetatis in illis gerunt, singulos annis adiicientibus ramos usque ad sexennes. Ab eo tempore similia revivescunt: nec potest aetas discerni, sed dentibus senecta declaratur. Aut enim paucos, aut nullos habent; nec in cornibus imis ramos, alioqui ante frontem prominere solitos iunioribus. Non decidunt castratis cornua, nec nascuntur. Erumpunt autem renascentibus tuberibus primo aridae cutis similia. Eadem teneris increscunt ferulis, arundineas in paniculas molli plumata lanugine. Quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pabula: increscentia Solis vapore durant, ad arbores subinde experientes: ubi placuit robur, in aperta prodeunt. Captique iam sunt, edera in cornibus viridante ex attritu arborum, ut in aliquo ligno, teneris, dum experiuntur, innata. Fiunt aliquando et candido colore, qualem fuisse tradunt Q. Sertorii cervam, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus persuaserat. Et iis est cum serpente pugna. Vestigant cavernas, nariumque spiritu extrahunt renitentes. Ideo singulare abigendis serpentibus, odor adusto cervino cornu. Contra morsus vero praecipuum remedium ex coagulo hinnulei in matris utero occisi. Vita cervis in confesso longa, post centum annos aliquibus captis cum torquibus aureis, quos Alexander Magnus addiderat, adopertis iam cute in magna obesitate. Febrium morbos non sentit hoc animal, quin et medetur huic timori. Quasdam modo principes feminas scimus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas, et longo aevo caruisse febribus: quod ita demum existimant ratum, si vulnere uno interierit. Eadem est specie, barba tantum et armorum villo distans, quem τραγέλαφον vocant, non alibi, quam iuxta Phasin amnem, na scens. LI. Cervos Africa propemodum sola non gignit. At chamaeleonem et ipsa, quanquam frequentiorem Indiae. Figura et magnitudo erat lacertae, nisi erura essent recta ét excelsiora. Latera ventri iunguntur, ut piscibus, et spina simili modo eminet. Rostrum, ut in parvo, haud absimile suillo: cauda praelonga in tenuitatem desinens, et implicans se viperinis orbibus: ungues adunci: motus tardior, ut testudini: corpus asperum, ceu crocodilo: oculi in recessu cavo, tenui discrimine praegrandes, et corpori concolores: nunquam eos operit: nec pupillae motu, sed totius oculi versatione circumspicit. Ipse celsus hianti semper ore, solus animalium nec cibo nec potu alitur, nec alio quam aëris alimento: circa caprificos ferus, innoxius alioqui. Et coloris natura mirabilior: mutat namque eum subinde et oculis et cauda et toto corpore, redditque semper quemcunque proxime attingit, praeter rubrum candidumque. Defuncto pallor est. Caro in capite et maxillis et ad commissuram caudae admodum exigua, nec alibi toto corpore: sanguis in corde et circa oculos tantum: viscera sine splene. Hibernis mensibus latet, ut lacertae. LII. Mutat colores et Scytharum tarandus, nec aliud ex iis quae pilo vestiuntur, nisi in Indiis lycaon, cui iubata traditur cervix. Nam thoes (luporum id genus est procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu, venatu vivens, innocuum homini) habitum, non colorem mutant, per hiemem hirti, aestate nudi. Tarando magnitudo, quae bovi: caput maius cervino, nec absimile: cornua ramosa, ungulae bifidae, villus magnitudine ursorum. Sed cum libuit sui coloris esse, asini similis est. Tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. Colorem omnium arborum, fruticum, florum, locorumque reddit, in quibus latet, metuens, ideoque raro capitur. Mirum esset, habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius et villo. + LIII. Hystrices generat India et Africa, spina contectas, ac herinaceorum genere: sed hystrici longiores aculei, et cum intendit cutem, missiles. Ora urgentium figit canum, et paulo longius iaculatur. Hibernis autem se mensibus condit: quae natura multis, et ante omnia ursis. LIV. Eorum coitus hiemis initio: nec vulgari quadrupedum more, sed ambobus cubantibus complexisque. Dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt trigesimo die, plurimum quinos. Hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo: ungues tantum prominent: hanc lambendo paulatim figurant. Nec quidquam rarius, quam parientem videre ursam. Ideo mares quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. Specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedificant, impenetrabiles imbribus, mollique fronde constratos. Primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant. Tunc mirum in modum veterno pinguescunt. Illi sunt adipes medicaminibus apti, contraque capilli defluvium tenaces. Ab iis diebus resident, ac priorum pedum suctu vivunt. Foetus rigentes apprimendo pectori fovent, non alio incubitu, quam ad ova volucres. Mirum dictu, credit Theophrastus, per id tempus coctas quoque ursorum carnes, si asserventur, increscere. Cibi nulla tunc argumenta, nec nisi humoris minimum in alvo inveniri: sanguinis exiguas circa corda tantum guttas, reliquo corpori nihil inesse. Procedunt vere, sed mares praepingues: cuius rei causa non promta est: quippe nec somno quidem saginatis, praeter qua. tuordecim dies, ut diximus. Exeuntes herbam quandam aron nomine laxandis intestinis alioqui concretis devorant, circaque surculos dentium praedomantes ora. Oculi eorum hebetantur: qua maxime causa favos expetunt, ut convulneratum ab apibus os levet sanguine gravedinem illam. Invalidissimum urso caput, quod leoni fortissimum: ideo urgente vi, praecipitaturi se ex aliqua rupe, manibus eo operto iaciuntur: ac saepe in arena colapho infracto exanimantur. Cerebro veneficium inesse Hispaniae credunt, occisorumque in spectaculis capita cremant, testato, quoniam potum in ursinam rabiem agat. In grediuntur et bipedes. Arborem aversi derepunt. Tauros, ex ore cornibusque eorum pedibus omnibus suspensi, pondere fatigant. Nec alteri animalium in maleficio stultitia solertior. Annalibus notatum est, M. Pisone, M. Messala Coss. a. d. XIV Kalendas Octobr. Domitium Ahenobarbum, aedilem curulem, ursos Numidicos centum, et totidem venatores Aethiopas in circo dedisse. Miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa ursum non gigni con stet. LV. Conduntur hieme et Pontici mures, hi dum- + taxat albi: quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quonam modo intellexerint, miror. Conduntur et Alpini, quibus magnitudo melium est; sed hi pabulo ante in specus convecto: cum quidam narrent, alternos marem ac feminam, supra se complexo fasce herbae, supinos, cauda mordicus apprehensa, invicem detrahi ad specum: ideoque illo tempore detrito esse dorso. Sunt his pares et in Aegypto: similiterque resident in clunes, et binis pedibus gradiuntur, prioribusque ut manibus utuntur. LVI. Praeparant hiemi et herinacei cibos: ac volutati supra iacentia poma affixa spinis, unum amplius tenentes ore, portant in cavas arbores. lidem mutationem Aquilonis in Austrum, condentes se in cubile, praesagiunt. Ubi vero sensere venantem, contracto ore pedibusque, ac parte omni inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, convolvuntur in formam pilae, ne quid comprehendi possit praeter aculeos. In desperatione vero urinam ex se reddunt tabificam, tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi gnari. Quamobrem exinanita prius urina venari, ars est. Et tum praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiamsi vivat subtractus fuga: ob id non nisi in novissima spe maleficio eo perfunditur: quippe et ipsi odere suum veneficium, ita parcentes sibi, terminumque supremum opperientes, ut ferme ante captivitas occupet. Calidae postea aquae aspersu resolvitur pila: apprehensusque pede altero e posterioribus, suspendio ac fame necatur: aliter non est occidere et tergori parcere. Ipsum animal, non ut remur plerique, vitae hominum supervacuum est: si non sint illi aculei, frustra vellerum mollitie in pecude mortalibus data. Hac cute expoliuntur vestes. Magnum fraus et ibi lucrum monopolio invenit, de nulla re crebrioribus Senatusconsultis, nulloque non Principe adito querimoniis provincialibus. LVII. Urinae et e duobus aliis animalibus ratio mira est. Leontophonon accipimus vocari parvum, nec aliubi nascens, quam ubi leo gignitur: quo gustato tanta illa vis, ae ceteris quadrupedum imperitans, illico exspiret. Ergo corpus eius adustum adspergunt aliis carnibus polentae modo, insidiantes ferae, neeantque etiam cinere: tam contraria est pestis. Haud immerito igitur odit leo, visumque frangit, et citra morsum exanimat. Ille contra urinam spargit, prudens hanc quoque leoni exitialem. Lyncum humor ita redditus, ubi gignuntur, glaciatur arescitve in gemmas carbunculis similes et igneo colore fulgentes, lyncurium vocatas, atque ob id succino a plerisque ita generari prodito. Novere hoc sciuntque lynces, et invidentes urinam terra operiunt, eoque celerius solidatur illa. LVIII. Alia solertia in metu melibus: sufflatae cutis distentu ictus hominum et morsus canum arcent. Provident tempestatem et sciuri: obturatisque, qua spiraturus est ventus, cavernis, ex alia parte aperiunt fores: de cetero ipsis villosior cauda pro tegumento est. Ergo in hiemes aliis provisum pabulum; aliis pro cibo somnus. LIX. Serpentium vipera sola terra dicitur condi: ceterae arborum aut saxorum cavis. Et alias vel annua fame durant, algore modo demto. Omnia secessus tempore veneno orba dormiunt. |