PRAEFATIO. Insignis eorum, qui vel non, vel primis tantum labris attigere veterum artes literasque, error est, ut existiment, nonnisi ob formae praestantiam viros doctos illorum operibus lectitandis vacare, rerum parum vel ab illis vel ab nobis rationem haberi, quum contra illud ipsum praecipue prudentum animos ad illos alliciat detineatque, quod nimirum et forma in iis longe praestantissima reperitur, et res ab iisdem tanta scientia tantaque copia et circumspicientia peritiaque traduntur, ut hodie quoque illi in utraque parte verissimo nobis exemplo esse debeant. Inter eos autem, qui rebus maxime docendis cumulandisque operam adhibuere, praeter Aristotelem inter omnes eminet Plinius, qui ad hoc vere natus fuisse videtur, ut, dum quasi perpetuo contra praeceptum illud Horatianum niteretur, quae per omnem orbem terrarum admiranda reperirentur, ea contemplaretur et conquireret, librisque suis perscripta ac celebrata daret; imo ut in eo opere persequendo vitam suam pessumdaret; nam extinctus est, dum Vesevi montis incendium admiratur. Ex cuius egregii hominis studiis hoc utilitatis nobis provenit, ut, quidquid veterum orbis vel in rebus naturae vel arte factis admirandum aut memorabile complectebatur, uno eodemque opere congesta legantur, quod opus omnigenae scientiae artisque antiquae uberrimus thesaurus est iudicandus. In quo quidem, uti res ipsae, ita series et ordo, quo illae percensentur oculisque lectorum proponuntur, mirum quantum ad lectionis delectationem confert. Nam primum agitur de mundo universo, de sideribus, de motu stellarum, de meteoris. Dein de terrae forma et natura, de mari, de admirandis circa physica. Post illa sequitur totius orbis antiqui geographia. Tum vero de homine exponitur, respectu habito et externae eius et internae naturae, morum, legum, artium, inventorum. Dehinc sequuntur animalia, terrestria, aquatilia, volucres, insecta; et adiicitur in fine libri XI anatomia animalium comparativa, ibi quoque perpetuo admirabilium memorandarumque rerum adnotatione adiuncta. Hinc arbores tractat earumque memorabilia, ac primum peregrinas, et quae ex iis arte parantur, ut unguenta, chartae, alia. Fructiferas recenset, et de vino, oleo, pomis exponit. Sylvestres adiicit, et earum structuram culturamque persequitur. Eaque pertinent usque finem XVII libri. Inde agricultura sequitur, frugumque genera tractantur; hortorum porro cultus, et quae olera nascentiaque in illis proveniant; florum decor, cum coronamentis et medicinis, quae ex illis parantur. Ilisque adiunguntur universae medicinae ex arboribus vel cultis vel sylvestribus, usus herbarum medicinalis, et medicinae ex animalibus tam terrestribus quam aquatilibus ad pervaria morborum genera persananda; qui locus de medicinis a libro inde XXIII usque ad XXXIII pertinet. Denique ad tertium naturae regnum transit, et primum metalla tractat, et colores, qui ex illis confiunt; simulque de pingendi arte pictoribusque et picturis eorum exponit. Dein terrae varietates et medicinas et usus persequitur. Tum lapides tractat, simulque artifices statuarios et architectos cum artis operibus praecipuis recenset. Quibus absolutis gemmarum demum genera percenset et artifices enarrat, qui ex illis sua artis opera effecerint; in quibus illustrandis perscribendisque inclutum opus et ipsum admirabile finitur. Apparet, tantam in praecellenti hoc opere rerum et argumentorum esse oportere varietatem, ut, quum perpetuo studiosis harum rerum non tam uno tenore perlegendum, quam creberrime hac vel illac inspiciendum, evolvendum, perquirendum sit, commodus eius usus sine indice commodo fieri nequeat. Ad eam autem rem quoniam sane perutile videri debebat, integrum opus non multis voluminibus dispersum, sed uno eodemque comprehensum ad manus habere, Carolus Tauchnitius, ut huic lectorum necessitati subveniret, quemadmodum antehac Ciceronem Liviumque, ita nunc Plinium eadem forma eodemque decore exornatum edendi consilium cepit. In eoque exscribendo, emendando, corrigendo, tanta cura tantumque studium impensum est, ut haec praeclari huius scriptoris editio merito cuilibet lectori vel inter praecipuas commendari possit. Recensionem secuti sumus Harduinianam, quam tamen haud paucis locis nostra cura emendatam dedimus. Indices adiecimus utilissimos et copiosissimos, quorum ope, quidquid veteris orbis memorabile aut admirandum aut arte factum aut utiliter inventum thesauro suo Plinius congestum dedit, facili negotio certoque filo investigare possis. Cuius egregii operis ut quam plurimi et cognitionem et fructum ex hac nostra editione percipiant, sincere optamus. Lipsiae m. Ian. a. h. s. XLI. C. H. Weise. PLINII AETAS. C. Plinius Secundus, Veronensis, an Novocomensis fuerit, a multis disputatum est, initio facto per Joannem Presbyterum, Ecclesiae Veronensis Mansionarium, qui eum Veronensem fecit: quos longa serie enumerat Rezzonicus Disquis. Plinianar. L. I.; ipse pro Novocomo, recte, ut nobis videtur, decernit. Natus sub Tiberio, a. C. 23. ut eidem videtur, (nam nec in hoc consentiunt:) sub Claudio stipendia fecit in Germania; sub Nerone et Vespasiano varia munera publica administravit, procurator primum in Hispania, deinde Praefectus classis Misenensis. Nec minus omnibus liberalibus disciplinis insigniter excultus, Epicureus, dogmate, non moribus, diligentia incredibili et eruditione admiranda, post elaborata plurima immortalitate dignissima volumina, quum Miseni agens ad Vesuvium montem, fumum et ignes evomere incipientem, cognoscendae rei cupiditate propius accessisset, ex fumo nubis, e monte ortae, spiritu obstructo, clausoque stomacho, obiit sub Tito Imp. anno aetatis sexto et quinquagesimo a. d. VIII. Kal. Sept. Vitam et res Plinii post Plinium Iuniorem plures scripsere. Omnes vicit longe et obruit nuper Ant. Iosephus Comes a Turre Rezzonici, in opere eruditissimo Disquisitionum Plinianarum, i. e. de Utriusque Plinii patria, rebus gestis, scriptis, Codicibus, editionibus atque interpretibus, cuius T. I. Parmae a. 1763. T. H. 1767. in f. prodiit, promisso etiam T. III. Utramque Plinii fun. epistolam de co constituit et illustrat T. I. p. 110. sqq. HISTORIAE NATURALIS LIBRI. Ex scriptis Plinii solum ad nos pervenit opus, quod Plinius lun. 1. c. Historias naturae vocat, ipse auctor Historiam naturalem, in praefatione: male libri quidam editi et scr. Historiam mundi (Rezzonicus T. I. p. 194.) item Historiam mundi naturalem, opus, ut recte ait idem Plinius iunior, diffusum, eruditum, nec minus varium, quam ipsa natura. Constat libris XXXIII. eoque ex voluminibus ultra bis mille scriptorumGraecorum Latinorumque universam naturae varietatem complecti conatus est. Series operis et rerum explicatarum haec est: Post praefationem, cuius locum tenet Liber primus ad T. Vespasianum fil. Imp. Libro II. agit de Universo, caelo et terra; unde eum librum Melanchthon et alii separatim edidere,ut lectionibus scholasticis inserviret: inde de terra proprie et Geographicis rebus L. III. IV. V. VI. Hinc ad incolas terrae venit, et primum Libro VII. de homine et rebus humanis copiose eleganterque disserit: qui liber in primis dignus est lectu: tum de ceteris animalibus eorumque variis generibus, ut de terrestribus, id est, quae in terra incedunt. L. VIII. de aquatilibus, L. IX. de volatilibus, L. X. de insectis XI. Ab XII. libro incipit exponere, quae terra eduntur, arbores, plantas, gramina, segetes, rem rusticam omnem, et cetera, eorumque usus in vita humana per artes ab hominibus inventas. Ad extremum in ipsam PLIN. HIST. NATUR. terram descendit L. XXXI. agitque de metallis, initio ab auro facto, eorumque varietate, usibus etc. ceterisque rebus, quae e terra eruuntur; et desinit tandem L. ultimo XXXVII, in artibus pulchris, quibus materia subministratur e terrae visceribus, ut statuaria, pictura similibusque. Librum primum, suppositum Plinio, et ab interpolatoribus adtextum contendit bene meritus alioqui de Plinio Ioannes Harduinus Chronolog. V. T. p. 152. quem late refellit Ill. Rezzonicus, sed ut tamen de Indice auctorum concedat ac defendat p. 200. Plinius ipse testatur opus hoc exegisse se a. U. C. 830. Tito Vespasiano sextum consule, a. 230. post captam Carthaginem, et Corinthum, obitumque Catonis, a. 90. post obitum Virgilii. De quo v. plura apud Rezzonicum T. 1. p. 172. sqq. Quum vero plurima e Graecis petierit scriptoribus, in illorum sensu assequendo non semper feliciter versatus videtur viris doctis. Neque vero novum est, inquit Josephus Scaliger sive Yvo Villiomarus in locos controversos Titii pag. 14. Plinium in reddendo Aristotele aut Theophrasto offendere, quum sexcentis locis hoc commiserit. Quod utique non Plinii inscitiae attribuendum, sed eorum negligentiae, qui excerpta ex auctoribus mala fide descripta ad eum deferebant, ut in ordinem ab eo digererentur. Ita enim opus suum eruditissimum magna ex parte composuit vir ille nunquam satislaudatus. Quare errores iu Plinio notamus, qui non sunt Plinii, sed amanuensium. Innumera eiusmodi observata Salmasio ad Solin. cuius Salmasii videndum etiam iudicium de Plinio homonymis hyles Iatricae praemissum; ut omittam Budaei, Allatii, et aliorum loca adducta a Crenio in limine partis VII. animadvers. quibus illum Naturae, ut vocabat Lansius, Orat. pro Gallia pag. 126. Protonotarium hallucinatum annotarunt. Addam haec Vignolii Marvillii personati scriptoris T. 2. Misc. p. 42. L'Histoire naturelle de Pline est un édifice d'une parfaitement belle structure, mais dont les dedans ne sont pas toujours assez bien meublés pour de si beaux dehors. Le dessein en est magnifique, les préfaces qui en font les entrées sont très justes, la morale qui en est le solide, est admirable,et il y a des ornemens qu'on ne sauroit payer. Telle est la description du rosignol dans son dixième livre. C'est dommage que ce grand homme se soit trop appuyé sur des écrivains peu sûrs, et que ne choisissant pas assez ses lectures, il n'ait pas été lui même toujours fidele à traduire les témoignages, qu'il en a tirés. Profecit etiam e Latinis, tum iis, qui adhuc exstant, ut rei rusticae scriptoribus, in quibus interdum iniquiorem esse Columellae notavit Gesnerus ad Colum. II, 9, 8. V, 6, 20. Epitomen operis confecit Sec. XII. extre mo Robertus Girkeladiensis, quam Adrian. Relandus commemorat in Palaestina p. 439. Eius exemplum fuit nuper in Bibliotheca Uffenbachiana. Aliam esse Oxonii in Bibl. Balliolensi, cuius auctor fuerit Rainoldus quidam, tradit Vossius de Hist. latinis: sed in Catalogis MSS. Angliae nulla est eius mentio. — Excerpta autem e Plinio et Solino in membranis 1 scripta, sub nomine Diguillii Grammatici, vidisse se testatur Salmasius ad Solin. Absolvit Plinius opus suum paulo ante obitum, circa annum U. C. 830. ut non uno innuit loco: et quintum Consulatum Titi memorat lib. 2. cap. 25. quem ille gessit anno U. C. 828. C. 76. Incendium Vesuvii, quod speculatus Plinius occubuit, describitur a Dione libro LXVI. p. 755. seq. ad a. U. C. 831, Titi primum. Plinius in praef. Viginti millia rerum dignarum cura, quoniam, ut ait Domitius Piso, thesauros oportet esse, non libros, ex lectione voluminum circiter duum millium, quorum pauca admodum studiosi attingunt propter secretum materiae, exquisitis auctoribus D. (Ita legendum, non C.) includimus triginta sex voluminibus, adiectis rebus plurimis, quas aut ignoraverant priores, aut postea invenerat vita. Volumen secundum citat Plinius 6, 29, septimum 33, 3. Nonnunquam etiam libri non numerum, sed argumentum, ut 9, 35. ut diximus in circuitu Mundi, respiciens ad volumen secundum et seq. Et 33, 1. sicut dicemus in gemmarum volumine: respicit enim ad librum 37. Praeter naturalium, quam titulo ipso promittit atque ubertim pandit, rerum notitiam, discordiam concordiamque, usus et effectus: praeter historiam inventorum humani ingenii, laboris luxusque, et variarum artium, passim gravissimas adspergit sententias, et iudicium de vanitate rerum humanarum, mortaliumque stultitia, speciatim de perditis Romanorum per opes moribus, nec minus de mira sapientia ac provida arte, fidemque omnem superante vi naturae, per quam Numen intelligi voluit. Itaque licet Epicuri immersus erroribus, tamen ab Atheismi yakruar absolvitur, iudice Ulrico Zwinglio lib. de Providentia T.1. Opp. 356. A Georgio Agricola praefat. ad libros X. de natura fossilium arguitur, quod interdum haud observarit, a diversis scriptoribus unam rem duobus vel pluribus vocabulis appellari, interdum contra res duas vel plures uno vocabulo. Talium hallucinationum plenum esse ait Salmasius pag. 258. qui passim etiam illas notavit exercitationibus in Solinum. vide pag. 298. 302. 303. Iosephus Scaliger in Scaligerianis primis pag. 85. accuratus Plinii lector deprehendet, ipsum Plinium omnia, quae ex variis auctoribus excerpebat, ordine literarum sive Alphabetico in sua digessisse adversaria, neglecto ordine naturali, qui potior erat. Confer et Reinesium III, 5. Var. Lect. Alia in diligentissimo illo viro notata vide, si placet, in Dan. Guil. Molleri diss. de Plinio Secundo pag. 20. seq. Non in omnibus obstringere se fidem suam, potiusque ad auctores relegare plus simplici vice prae se fert Lib. VII. Cap. 1. qui dubiis, inquit, reddentur omnibus,modo ne sit fastidio Graecos sequi, tanto maiore eorum diligentia vel cura maiore. Adde VII, 22. Sint ista, ut rerum Naturae libuit, inquit II, 52. aliis certa, aliis dubia, aliis damnanda: nos cetera, quae sunt in his memorabilia, non omittemus: et II, 98. ut nihil, quod equidem noverim, praeteream. Hinc aequius de Plinio nostro iudicat Io. Raius Epistola ad Io. Listerum, (Bibl. Angloise Tom. IV. p. 10.) ne alios iam memorem, quorum testimonia congessit lac. Pontanus lib. V. qikozallas c. 1. pag. 142. et lib. 6. c. 10. p. 195. Sane reprehendi non raro Plinium immerito, ac praeter rem mendacii argui, ubi quae tradit verissima esse comperiuntur, pulchre notatum est a Casparo a Reyes, qui erudite illustrat locum lib. VIII. c. 50. atque etiam morbus est aliquis per sapientiam mori. Sed de reprehensoribus et cavillatoribus Plinii videndus Ill. Rezzonicus T. I. Lib. VII. qui de iis copiose ibi dixit et accurate. nio ipso disputatur. Novocomensem fuisse defendit idem Comes Rezzonicus Tom. I. p. 150.) Bellorum Germaniae libri XX. Studiosus libri III. Voll. VI. Dubis Sermonis L. VIII. Historiarum XXXVII. a fine Aufidii Bassi. Electorum CLX. non in libris scriptis numerandi. Fuere enim tantum Loci excerpti e scriptis lectis ad usus varios vel cogitandi vel scribendi. De his omnibus diligenter scripsit saepe laudatus Rezzonicus T. I. L. V. Ipse Plinius, auctor, hos libros interdum tangit, ut H. N. VIII, 42. librum de iaculatione equestri, XVI, 4. de Vita Pomponii in Praefat. libros dubii sermonis: item ibidem libros Historiarum, et II, 53. 83. Alios praeter hos alii, ut de bellis Germanicis Tacit. A. 1, 68. Symmach. IV, 18. Libros dubii Sermonis, Grammatici, Diomedes, Charisius et alii. SCRIPTA VARIA AD PLINIUM PERTINENTIA. ExemplaOperis huius scripta adhuc exstant permulta; quorum magnum numerum diligenter enarrat et recenset Ill. Rezzonicus Comes T. II. p. 218. Pleraque sunt recentioris aetatis: et circa tempora restitutarum literarum, quaedam etiam Sec. XV. scripta. Nam propter copiam doctrinae celebratam multi cupiebant exemplum libri habere, unde et post tam frequentes editiones factae. Inprimis antiqua et clara sunt exempla: Ricardianum Florentiae, quod nono saltem seculo scriptum putatur; Toletanum, quo Pintianus et Schottus usi sunt; et Escorialense e se- culo eodem nono, nondum collatum cum edd.; Parisiense tempore Caroli Calvi scriptum, et pauca alia. Exemplar Gottorpiense quoque celebratum est a nonnullis: idque conferri cum edito exemplo optat III. Rezzonicus. Sed de usu Codd. ad constituendum textum Plinii post recensitas editiones aliquid monebimus. Valde inter se variare scriptos libros, omninoque valde vitiosos esse, non est mirum, in tanta magnitudine operis,et multitudine rerum vulgo non notarum,quum etiam in iis libris,quorum populare argu-. mentum est, tanta vitiorum copia irrepserit. Necilla vitiositas est nova. Nam Symmachus iam de eo malo questus est, Epist. I, 24. Similia alii tradunt. Guibertus ait, Robertum quendam, Abbatem Montis S. Mich. incidisse in exemplum Plinianae hist. valde vitiosum; id eum correxisse feliciter. Qualem illam hominis, illo tempore, correctionem fuisse putemus? Apud Decembrium autem Polit. liter. p. 44. Lonellus ait, se multa Plinii exempla e remotis etiam nationibus conquisivisse, ut adiutoribus Guarino et Victorino correctissimum haberet. Et omnino, non modo ante, sed et post inventam typographiam in editis exemplis, ut Stephanus ait, in Epist. de typogr. sua, p. 42. Plinium coniecturis omnium tanquam scopum misere expositum fuisse. VERSIONES. Versiones Plinianae historiae exstant pluribus linguis. Prima est sine dubio Italica Christoph. Landini, primum edita, quod quidem certo constet, Venet. 1476. f. per lensonum; saepe illa repetita. De hac versione intelligendum, quod dicit Sabellicus de linguae latinae restauratione p. 334. med. Landinum Plinium et Livium, duo linguae latinae lumina, non sine piaculi suspicione omnibus vulgasse. Nam idem et Livium Italicum fecit. Si verum est, quod traditum reperi a nonnullis, e libro scripto factam esse hanc versionem, usus etiam criticos habet. Sed tum iam edita exempla plura exstabant: potuit tamen, ubi haerebat, libros scriptos consulere, quod an et quomodo factum sit, iudicabunt ii, qui cum editis contulerint accurate. In editione repetita nona Venet. 1484. correctorem habuit Io. a Francesio, in decima ibid. 1543. 4. Ant. Brucciolum: qui deinde a se versum Italice Plinium edidit Venet.1518. 4. Novam |