Immagini della pagina
PDF
ePub

bar. Diraque comperta Aethiopum et Aegypti populis, cui nomen aevi eius rex dedit Typhon, ignea specie, ac spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius, quam quidam igneus nodus. Sparguntur aliquando et errantibus stellis, ceterisque crines. Sed cometes nunquam in occasura parte caeli est: terrificum magna ex parte sidus, ac non leviter piatum, ut civili motu Octavio Consule, iterumque Pompeii et Caesaris bello. In nostro vero aevo circa veneficium, quo Claudius Caesar imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius, assiduum prope ac saevum. Referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur, aut cuius stellae vires accipiat, quasque similitudines reddat, et quibus in locis emicet. Tibiarum specie, musicae arti portendere: obscoenis autem moribus, in verendis partibus signorum: ingeniis et eruditioni, si triquetram figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium stellarum situs edant: venena fundere, in capite septemtrionalis austrinaeve serpentis. Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romae, admodum faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso: qui incipiente eo, apparuit ludis quos faciebat Veneri Genetrici, non multo post obitum patris Caesaris, in collegio ab eo instituto. Namque his verbis id gaudium prodidit: Iis ipsis ludorum meorum diebus, sidus crinitum per septem dies in regione caeli, quae sub septemtrionibus est, conspectum. Id oriebatur circa undecimam horam diei, clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit. Eo sidere significari vulgus credidit, Caesaris animam inter Deorum immortalium numina receptam: quo nomine id insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro consecravimus, adiectum est. Haec ille in publicum, interiore gau*dio sibi illum natum, seque in eo nasci interpretatus est: et, si verum fatemur, salutare id terris fuit. Sunt qui et haec sidera perpetua esse credant, suoque ambitu ire, sed non nisi relicta a Sole cerni. Alii vero, qui nasci humore fortuito, et ignea vi, ideoque solvi.

XXIV. Idem Hipparchus, nunquam satis laudatus, ut quo nemo magis approbaverit cognationem cum homine siderum, animasque nostras partem esse caeli, novam stellam et aliam in aevo suo genitam deprehendit: eiusque motu, qua die fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius fieret, moverenturque et eae, quas putamus affixas. Idemque ausus, rem etiam Deo improbam, annumerare posteris stellas, ac sidera ad nomen expungere; organis excogitatis, per quae singularum loca atque magnitudines signaret: ut facile discerni posset ex eo, non modo, an obirent, nascerenturve, sed an omnino aliqua transirent, moverenturve: item an crescerent, minuerenturque, caelo in hereditate cunctis relicto; si quisquam, qui cretionem eam caperet, in

ventus esset.

XXV. Emicant et faces, non nisi cum decidunt visae: qualis Germanico Caesare gladiatorum spectaculum edente praeter ora populi meridiano transcucurrit. Duo genera earum: lampades vocant plane faces, alterum bolidas, quale Mutinensibus maJis visum est. Distant quod faces vestigia longa faciunt, priore ardente parte: bolis vero perpetua ardens, longiorem trahit limitem.

XXVI. Emicant et trabes simili modo, quas δόκους vocant: qualis cum Lacedaemonii classe victi, imperium Graeciae amisere. Fit et caeli ipsius hiatus, quod vocant chasma.

XXVII. Fit et sanguinea specie (quo nihil terribilius mortalium timori est) incendium, ad terras cadens inde: sicut Olympiadis centesimae septimae anno tertio, quum rex Philippus Graeciam quateret. Atque haec ego statis temporibus naturae, ut cetera, arbitror exsistere; non, ut plerique, variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat; quippe ingen

tium malorum fuere praenuntia: sed ea accidisse, non quia haec facta sunt, arbitror; verum haec ideo facta, quia incasura erant illa. Raritate autem occultam eorum esse rationem, ideoque non, sicut exortus supra dictos, defectusque et multa alia, nosci.

XXVIII. Cernuntur et stellae cum sole totis diebus, plerumque et circa solis orbem, ceu spiceae coronae: et versicolores circuli, qualiter Augusto Caesare in prima iuventa Urbem intrante, post obitum patris, ad nomen ingens capessendum. Exsistunt eaedem coronae circa Lunam, et circa nobilia astra, caelo quoque inhaerentia.

XXIX. Circa Solem arcus apparuit, L. Opimio, Q. Fabio consulibus: orbis, L. Portio, M'. Acilio. Circulus rubri coloris, L. Iulio, P. Rutilio coss.

XXX. Fiunt prodigiosi, et longiores Solis defeetus: qualis occiso Dictatore Caesare, et Antoniano bello, totius paene anni pallore continuo.

XXXI. Et rursus plures Soles simul cernuntur: nec supra ipsum, nec infra, sed ex obliquo: nunquam iuxta, nec contra terram: nec noctu: sed aut oriente, aut occidente. Semel et meridie conspecti in Bosphoro produntur, qui a matutino tempore duraverunt in occasum. Trinos Soles antiqui saepius videre: sicut Sp. Postumio, Q. Mucio: et Q. Marcio, M. Portio: et M. Antonio, P. Dolabella: et M. Lepido, L. Planco coss. Et nostra aetas vidit Divo Claudio principe, consulatu eius, Cornelio Orfito collega. Plures simul, quam tres, visi, ad hoc aevi nunquam produntur.

XXXII. Lunae quoque trinae, ut Cn. Domitio, C. Fannio Consulibus, apparuere: quos plerique appellaverunt Soles nocturnos.

XXXIII. Lumen de caelo noctu visum est, C. Caecilio, Cn. Papirio Consulibus, et saepe alias, ut diei species noctu luceret.

XXXIV. Clypeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcurrit, Solis occursu, L. Valerio, C. Mario Consulibus.

XXXV. Scintillam e stella cadere, et augeri terrae appropinquantem, ac postquam Lunae magnitudine facta sit, illuxisse ceu nubilo die; dein cum in caelum se reciperet, lampadem factam, semel unquam proditur, Cn. Octavio, C. Scribonio Consulibus. Vidit hoc Silanus Proconsul cum comitatu suo.

XXXVI. Fieri videntur et discursus stellarum nunquam temere, ut non ex ea parte truces venti cooriantur.

XXXVII. Exsistunt stellae et in mari terrisque. Vidi nocturnis militum vigiliis, inhaerere pilis pro vallo fulgorem effigie ea. Et antennis navigantium, aliisque navium partibus, ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes: graves, cum solitariae venere, mergentesque navigia: et si in carinae ima deciderint, exurentes: geminae autem salutares, et prosperi cursus praenuntiae: quarum adventu fugari diram illam ac minacem, appellatamque Helenam, ferunt. Et ob id Polluci et Castori id numen assignant: eosque in mari deos invocant. Hominum quoque capita vespertinis horis, magno praesagio circumfulgent. Omnia incerta ratione, et in naturae maiestate abdita.

XXXVIII. Hactenus de mundo ipso, sideribusque. Nunc reliqua caeli memorabilia. Namque et hoc caelum appellavere maiores, quod alio nomine aëra: omne quod inani simile, vitalem hunc spiritum fundit. Infra Lunam haec sedes, multoque inferior, (ut animadverto propemodum constare) infinitum ex superiore natura aëris, infinitum et terreni halitus miscens, utraque sorte confunditur. Hinc nubila, tonitrua, et alia fulmina. Hinc grandines, pruinae, imbres, procellae, turbines. Hinc plurima mortalium mala, et rerum naturae pugna secum. Terrena in caelum tendentia deprimit siderum vis; eademque quae sponte non subeunt, ad se trahit. Decidunt imbres, nebulae subeunt, siccantur amnes, ruunt grandines, torrent radii, et terram in medium undique impellunt. lidem infracti resiliunt: et, quae potuere, auferunt secum. Vapor ex alto cadit, rursumque in altum redit. Venti ingruunt inanes, iidemque cum rapina remeant. Tot animalium haustus spiritum e sublimi trahit. At ille contra nititur, tellusque, ut inani, caelo spiritum infundit. Sic ultro citroque commeante natura, ut tormento aliquo, mundi celeritate discordia accenditur. Nec stare pugnae licet, sed assidue rapta convolvitur, et circa terram immenso rerum causas globo ostendit, subinde per nubes caelum aliud obtexens. Ventorum hoc regnum. Itaque praecipua eorum natura ibi, et ferme reliquas complexa causas: quoniam et tonitruum et fulminum iactus, horum violentiae plerique assignant. Quin et ideo lapidibus pluere interim, quod vento sint rapti, et multa similiter. Quam ob rem plura simul dicenda sunt.

XXXIX. Tempestatum, rerumque quasdam statas esse causas, quasdam vero fortuitas, aut adhuc rationis incompertae, manifestum est. Quis enim aestates, et hiemes, quaeque in temporibus annua vice intelliguntur, siderum motu fieri dubitet? Ut Solis ergo natura temperando intelligitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria est quibusque vis, et ad suam cuique naturam fertilis. Alia sunt in liquorem soluti humoris foecunda, alia concreti in pruinas, aut coacti in nives, aut glaciati in grandines: alia flatus, alia teporis, alia vaporis, alia roris, alia rigoris. Nec vero haec tanta debent existimari, quanta cernuntur; cum esse eorum nullum minus Luna tam immensae altitudinis ratio declaret. Igitur in suo quaeque motu naturam suam exercent: quod manifestum Saturni maxime transitus imbribus faciunt. Nec meantium modo siderum haec vis est, sed multorum etiam adhaerentium caelo, quoties errantium accessu impulsa, aut coniectu radiorum exstimulata sunt: qualiter in Suculis sentimus accidere, quas Graeci ob id pluvio nomine Hyadas Hyadas appellant. Quin et sua sponte quaedam, statisque temporibus, ut Hoedorum exortus. Arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine emergit.

XL. Nam Caniculae exortu accendi Solis vapores quis ignorat? cuius sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur. Fervent maria exoriente eo, fluctuant in cellis vina, moventur stagna. Orygem appellatAegyptus feram, quam in exortu eius contra stare, et contueri tradit, ac velut adorare, cum sternuerit. Canes quidem toto eo spatio maxime in rabiem agi, non est dubium.

XLI. Quin partibus quoque signorum quorundam sua vis inest, ut autumnali aequinoctio brumaque, cum tempestatibus confici sidus intelligimus. Nec imbribus tantum tempestatibusque, sed multis et corporum et ruris experimentis. Afflantur alii sidere, alii commoventur, statis temporibus, alvo, nervis, capite, mente. Olea, et populus alba, et salices, solstitio folia circumagunt. Floret ipso brumali die suspensa in tectis arentis herba pulegii, rumpuntur intentae spiritu membranae. Miretur hoc, qui non observet quotidiano experimento, herbam unam,

+ quae vocatur heliotropium, abeuntem Solem intueri semper, omnibusque horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante. Iam quidem lunari potestate ostrearum, conchyliorumque, et concharum omnium corpora augeri, ac rursus minui. Quin et soricum fibras respondere numero Lunae, exquisivere diligentiores: minimumque animal formicam sentire vires sideris, interlunio semper cessantem. Quo turpiorhomini inscitia est, fatenti praecipue iumentorum quorundam in oculis morbos cum Luna increscere ac minui.Patrocinatur vastitas caeli, immensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signa. Hae sunt rerum aut animantium effigies, in quas digessere

caelum periti. In his quidem mille sexcentas annotavere stellas, ins insignes videlicet effectu, visuve. Exempli gratia, in cauda Tauri septem, quas appel. lavere Vergilias; in fronte Suculas; Booten, qui sequitur Septemtriones.

XLII. Extra has causas non negaverim exsistere imbres ventosque: quoniam humidam a terra, alias vero propter vapores fumidam exhalari caliginem certum est. Nubesque liquore egresso in sublime, aut ex acre coacto in liquorem, gigni. Densitas earum, corpusque haud dubio coniectatur argumento, cum Solem obumbrent, perspicuum alias etiam urinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudi

nem.

XLIII. Igitur non eam inficias, posse in has et ignes superne stellarum decidere, quales sereno saepe cernimus: quorum ictu concuti aëra verum est, quando et tela vibrata stridunt. Cum vero in nubem pervenerint, vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam demerso, et fumidum vorticem volvi. Hinc nasci procellas. Et si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi: si erumpat ardens, fulmina: si longiore tractu nitatur, fulgetra. His findi nubem, illis perrumpi. Et esse tonitrua impactorum ignium plagas: ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas. Posse et repulsu siderum depressum, qui a terra meaverit, spiritum nube cohibitum tonare, natura strangulante sonitum dum rixetur, edito fragore cum erumpat, ut in membrana spiritu intenta. Posse et attritu, dum in praeceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. Posse et conflictu nubium elidi ut duorum lapidum, scintillantibus fulgetris. Sed haec omnia esse fortuita. Hinc bruta fulmina et vana, ut quae nulla veniant ratione naturae. His percuti montes, his maria, omnesque alios irritos ia ctus. Illa vero fatidica ex alto, statisque de causis, et ex suis venire sideribus.

XLIV. Simili modo ventos, vel potius flatus, posse et ex arido siccoque anhelitu terrae gigni non negaverim: posse et aquis aëra exspirantibus, qui neque in nebulam densetur, nec crassescat in nubes: posse et Solis impulsu agi: quoniam ventus non aliud intelligatur, quam fluctus aëris: pluribusque etiam modis. Namque et e fluminibus, ac sinubus, et e mari videmus, et quidem tranquillo; et alios quos vocant Altanos, e terra consurgere. Qui quidem cum e mari redeunt, Tropaei vocantur: si pergunt, Apogei.

Montium vero flexus crebrique vertices, et conflexa cubito, aut confracta in humeros iuga, concavi vallium sinus, scindentes inaequalitate ideo resultantem aera, (quae causa etiam voces multis in locis reciprocas facit sine fine) ventos generant.

Iam quidam et specus, qualis in Dalmatiae ora, vasto in praeceps hiatu, in quem deiecto levi pondere, quamvis tranquillo die, turbini similis emicat procella. Nomen loco est Senta. Quin et in Cyrenaica provincia rupes quaedam Austro traditur sacra, quam profanum sit attrectari hominis manu, confestim Austro volvente arenas. In domibus etiam multis, manu facta inclusa opacitate conceptacula auras suas habent, adeo causa non deest.

XLV. Sed plurimum interest, flatus sit, an ventus. Illos statos atque perspirantes: quos non tractus aliquis, verum terrae sentiunt: qui non aura, non procella, sed mares appellatione quoque ipsa venti sunt: sive assiduo mundi incitatu, et contrario siderum occursu nascuntur: sive hic est ille generabilis rerum naturae spiritus, huc illuc tanquam in utero aliquo vagus; sive disparili errantium siderum ictu, radiorumque multiformi iactu flagellatus aer; sive a suis sideribus exeunt his propioribus, sive ab illis caelo affixis cadunt: palam est, illos quoque legem naturae habere non ignotam, etiamsi nondum percognitam. Viginti amplius auctores Graeci XLVI. Veteres quatuor omnino servavere, per totidem mundi partes (ideo nec Homerus plures nominat) hebeti, ut mox iudicatum est, ratione. Secuta aetas octo addidit, nimis subtili et concisa: proximis inter utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis quatuor. Sunt ergo bini in quatuor caeli partibus: ab Oriente aequinoctiali Subsolanus, ab Oriente brumali Vulturnus: illum Apelioten, hunc Eurum Graeci appellant. A Meridie Auster, et ab Occasu brumali Africus; Noton et Liba nominant. Ab Occasu aequinoctiali Favonius, ab Occasu solstitiali Corus: Zephyrum et Argesten vocant. A Septemtrionibus Septemtrio: interque eum et exortum solstitialem Aquilo: Aparctias et Boreas dicti. Numerosior ratio quatuor his interiecerat, Thrascian, media regione inter Septemtrionem et Occasum solstitialem: itemque Caecian, media inter Aquilonem et exortum aequinoctialem, ab Ortu solstitiali: Phoenicem, media regione inter ortum brumalem et meridiem. Item inter Liba et Noton, compositum ex utroque medium, inter Meridiem et hibernum Occidentem, Libonoton. Nec finis. Alii quippe Mesen nomine etiamnum addidere inter Borean et Caecian: et inter Eurum et Noton, Euronotum. Sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum procedentes tractum, ut Atheniensibus Sciron, paulum ab Argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus. Alicubi elatior idem Olympias vocatur. Consuetudo omnibus his nominibus Argesten intelligit: et Caecian aliqui vocant Hellespontiam, et eosdem alibi aliter. Item in Narbonensi provincia clarissimus ventorum est Circius, nec ulli violentia inferior, Ostiam plerumque recta Ligustico mari perferens: idem non modo in reliquis partibus caeli ignotus, sed ne Viennam quidem, eiusdem provinciae urbem, attingens, paucis ante limitibus iugi modici occursu tantus ille ventorum coercetur. Et Austros in Aegyptum penetrare negat Fabianus. Quo fit manifesta lex naturae, ventis etiam et tempore et fine dicto.

veteres prodidere de his observationes. Quo magis | Septemtrione contrario. Ardentissimo autem aestamiror, orbe discordi, et in regna, hoc est, in membra, diviso, tot viris curae fuisse tam ardua inventu; inter bella praesertim et infida hospitia, piratis etiam omnium mortalium hostibus transitus ferme tenenti. bus: ut hodie quaedam in suo quisque tractu ex eorum commentariis, qui nunquam eo accessere, verius noscat, quam indigenarum scientia: nunc vero pace tam festa, tam gaudente proventu rerum artiumque principe, omnino nihil addisci nova inquisitione, immo ne veterum quidem inventa perdisci. Non erant maiora praemia in multos dispersa fortunae magnitudine: et ista plures sine praemio alio, quam posteros iuvandi, eruerunt. Mores hominum senuere, non fructus: et immensa multitudo aperto, quodcunque est, mari, hospitalique litorum omnium appulsu navigat; sed lucri, non scientiae gratia. Nec reputat caeca mens, et tantum avaritiae intenta, id ipsum scientia posse tutius fieri. Quapropter scrupulosius, quam instituto fortassis conveniat operi, tractabo ventos, tot millia navigantium cernens.

XLVII. Ver ergo aperit navigantibus maria: cuius in principio, Favonii hibernum molliunt caelum, Sole Aquarii XXV obtinente partem. Is dies sextus est ante Februarias Idus. Competit ferme et hoc omnibus, quos deinde ponam, per singulas intercalationes uno die anticipantibus; rursumque lustro sequenti ordinem servantibus. Favonium quidam a. d. VIII Kalendas Martii Chelidoniam vocant, ab hirundinis visu: nonnulli vero Ornithian, uno et LX die post brumam ab adventu avium, flantem per dies novem. Favonio contrarius est, quem Subsolanum appellavimus. Datus est autem huic exortus Vergiliarum in totidem partibus Tauri, sex diebus ante Maias Idus: quod tempus austrinum est, huic vento

tis tempore exoritur Caniculae sidus, Sole primam partem Leonis ingrediente: qui dies XVante Augustas Kalendas est. Huius exortum diebus octo ferme Aquilones antecedunt, quos Prodromos appellant. Post biduum autem exortus, iidem Aquilones constantius perflant his diebus, quos Etesias appellant. Mollire eos creditur Solis vapor geminatus ardore sideris: nec ulli ventorum magis stati sunt. Post eos rursus Austri frequentes, usque ad sidus Arcturi, quod exoritur undecim diebus ante aequinoctium Autumni. Cum hoc Corus incipit. Corus autumnat: huic est contrarius Vulturnus. Post id aequinoctium diebus vere quatuor et quadraginta, Vergiliarum occasus hiemem inchoat: quod tempus in III Idus Novembris incidere consuevit: hoc est Aquilonis hiberni, multumque aestivo illi dissimilis, cuius ex adverso est Africus. Ante brumam autem septem diebus totidemque postea, sternitur mare halcyonum foeturae, unde nomen hi dies traxere: reliquum tempus hiemat. Nec tamen saevitia tempestatum cludit mare. Piratae primum coegere mortis periculo in mortem ruere, et hiberna experiri maria: nunc idem hoc avaritia cogit.

XLVII. Ventorum frigidissimi sunt, quos a Septemtrione diximus spirare, et vicinus his Corus. Hi et reliquos compescunt, et nubes abigunt. Humidi, Africus, et praecipue Auster Italiae. Narrant et in Ponto Caecian in se trahere nubes. Sicci, Corus et Vulturnus, praeterquam desinentes. Nivales, Aquilo et Septemtrio. Grandines Septemtrio importat, et Corus: aestuosus Auster: tepidi Vulturnus, et Favonius. Iidem Subsolano sicciores: et in totum omnes a Septemtrione et Occidente sicciores, quam a Meridie et Oriente. Saluberrimus autem omnium Aquilo: noxius Auster, et magis siccus; fortassis quia humidus frigidior est. Minus esurire eo spirante creduntur animantes. Etesiae noctu desinunt fere, et a tertia diei hora oriuntur. In Hispania et Asia ab oriente flatus est eorum; in Ponto ab Aquilone; reliquis in partibus a Meridie. Spirant autem et a bruma, cum vocantur Ornithiae; sed leniores, et paucis diebus. Permutant et duo naturam cum situ. Auster Africae serenus, Aquilo nubilus. Omnes venti vicibus suis spirant maiore ex parte, aut ut contrarius desinenti incipiat. Cum proximi cadentibus surgunt, a laevo latere in dextrum, ut Sol, ambiunt. De ratione eorum menstrua, quarta maxime Luna decernit. Iisdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant. Austro maiores fluctus eduntur, quam Aquilone: quoniam ille infernus ex imo maris spirat, hic summo. Ideoque post Austros noxii praecipue terrae motus. Noctu Auster, interdiu Aquilo vehementior. Et ab Ortu flantes diuturniores sunt ab Occasu flantibus. Septemtriones impari fere desinunt numero: quae observatio et in aliis multis rerum naturae partibus valet. Mares itaque existimantur impari numero. Sol et auget, et comprimit flatus. Auget exoriens occidensque, comprimit meridianus aestivis temporibus. Itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur; qui aut nimio frigore, aut aestu solvuntur. Et imbribus venti sopiuntur. Exspectantur autem maxime, unde nubes discussae adaperuere caelum. Omnium quidem (si libeat observare minimos ambitus) redire easdem vices quatriennio exacto Eudoxus putat: non ventorum modo, verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. Et est principium lustri eius, semper intercalari anno, Caniculae ortu. De generalibus ventis haec.

XLIX. Nunc de repentinis flatibus, qui exhalante terra (ut dictum est) coorti, rursusque deiecti, interim obducta nubium cute, multiformes exsistunt. Vagi quippe et ruentes torrentium modo (ut aliquibus placere ostendimus) tonitrua et fulgura edunt. Maiore vero illati pondere incursuque, si late siccam rupere nubem, procellam gignunt, quae vocatur a Graecis Ecnephias. Sin vero depresso sinu arctius rotati effregerint, sine igne, hoc est, sine fulmine, vorticem faciunt, qui Typhon vocatur, id est, vibratus Ecnephias. Defert hic secum aliquid abruptum e nube gelida, convolvens, versansque, et ruinam suam illo pondere aggravans, et locum ex loco mutans rapida vertigine: praecipua navigantium pestis, non antennas modo, verum ipsa navigia contorta frangens; tenui remedio aceti in advenientem effusi, cui frigidissima est natura. Idem illisu ipse repercussus, correpta secum in caelum refert, sorbetque in excelsum.

L. Quod si maiore depressae nubis eruperit specu, sed minus lato quam procella, nec sine fragore, Turbinem vocant, proxima quaeque prosternentem. Idem ardentior, accensusque dum furit, Prester vocatur, amburens contacta pariter et proterens. Non fit autem aquilonius Typhon, nec nivalis aut nive iacente Ecnephias. Quod si simul rupit nubem, exarsitque, et ignem habuit, non postea concepit, fulmen est. Distat a Prestere, quo flamma ab igni. Hic late funditur flatu, illud conglobatur impetu. Vortex autem remeando distat a turbine, quomodo stridor a fragore. Procella latitudine ab utroque: disiecta nube verius, quam rupta. Fit et caligo belluae similis, nube dira navigantibus. Vocatur et columna, cum spissatus humor rigensque ipse se sustinet. Ex eodem genere, et in longum veluti fistula nubes aquam trahit.

LI. Hieme et aestate rara fulmina, contrariis de causis: quoniam hieme densatus aer nubium crassiore corio spissatur; omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida, quidquid accipit ignei vaporis, exstinguit. Quae ratio immunem Scythiam et circa rigentia a fulminum casu praestat: et e diverso nimius ardor Aegyptum: siquidem calidi siccique halitus terrae, raro admodum, tenuesque densantur in nubes. Vere autem et autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore aestatis hiemisque causis. Qua ratione crebra in Italia: quia mobilior aer mitiore hieme, et aestate nimbosa, semper quodammodo vernat, vel autumnat. Italiae quoque partibus iis, quae a Septemtrione discedunt ad teporem, qualis est Urbis et Campaniae tractus, iuxta hieme et aestate fulgurat, quod non in alio situ.

LII. Fulminum ipsorum plura genera traduntur. Quae sicca veniunt, non adurunt, sed dissipant. Quae humida, non urunt, sed infuscant. Tertium est, quod clarum vocant, mirificae maxime naturae, quo dolia exhauriuntur intactis operimentis, nulloque alio vestigio relicto. Aurum, et aes, et argentum liquatur intus, sacculis ipsis nullo modo ambustis, ac ne confuso quidem signo cerae. Marcia princeps Romanarum icta gravida, partu exanimato, ipsa citra ullum aliud incommodum vixit. In Catilinanis prodigiis Pompeiano ex municipio M. Herennius Decurio sereno die fulmine ictus est.

LIII. Tuscorum literae novem Deos emittere fulmina existimant, eaque esse undecim generum: 10vem enim trina iaculari. Romani duo tantum ex iis servavere: diurna attribuentes Iovi, nocturna Summano: rariora sane eadem de causa frigidioris caeli. Etruria erumpere terra quoque arbitratur, quae infera appellat, brumali tempore facta; saeva maxime et exsecrabilia; cum sint omnia, quae terrena existimant, non illa generalia, nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. Argumentum evidens, quod omnia a superiore caelo decidentia obliquos habent ictus: haec autem quae vocant terrena, rectos. Sed quia ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt, cum sit illa ra

tio non inferi ictus, sed adversi. A Saturni ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant: sicut cremantia, a Martis. Qualiter, cum Volsinii oppidum Tuscorum opulentissimum totum concrematum est fulmine. Vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt familiam suam cuique indepto. Ceterum existimant non ultra decem annos portendere privata, praeterquam aut matrimonio primo facta, aut natali die: publica non ultra tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidorum.

LIV. Exstat Annalium memoria, sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina, vel impetrari. Vetus fama Etruriae est, impetratum, Volsinios urbem agris depopulatis subeunte monstro, quod vocavere Voltam. Evocatum et a Porsenna suo rege. Et ante euma Numa saepius hoc factitatum, in primo Annalium suorum tradit L. Piso gravis auctor: quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. Lucosque et aras et sacra habemus: interque Statores, et Tonantes, et Feretrios, Elicium quoque accepimus lovem. Varia in hoc vitae sententia, et pro cuiusque animo. Imperari naturae, audacis est credere: nec minus hebetis, beneficiis abrogare vires: quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finito die praecinat: et an peremtura sint fatum, aut apertura potius alia fata, quae lateant innumerabilibus in utroque publicis privatisque experimentis. Quamobrem sint ista, ut rerum naturae libuit, aliis certa, aliis dubia, aliis probata, aliis damnanda: nos cetera, quae sunt in his memorabilia, non omittemus.

LV. Fulgetrum prius cerni, quam tonitrum audiri, cum simul fiant, certum est. Nec mirum ; quoniam lux sonitu velocior. Ictum autem et sonitum congruere, ita modulante natura: sed sonitum profecti esse fulminis, non illati. Etiamnum spiritum ociorem fulmine; ideo quati prius omne et afflari, quam percuti: nec quenquam tangi, qui prior viderit fulmen, aut tonitru audierit. Laeva prospera existimantur; quoniam laeva parte mundi ortus est. Nec tam adventus spectatur, quam reditus: sive ab ictu resiliit ignis, sive opere confecto, aut igne consumto spiritus remeat. In sedecim partes caelum in eo adspectu divisere Tusci. Prima est a septemtrionibus ad aequinoctialem exortum: secunda ad meridiem: tertia ad aequinoctialem occasum : quarta obtinet, quod reliquum est ab occasu ad septemtriones. Has iterum in quaternas divisere partes, ex quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario appellavere dextras. Ex his maxime dira, quae septemtrionem ab occasu attingunt. Itaque plurimum refert, unde venerint fulmina, et quo concesserint. Optimum est, in exortivas redire partes. Ideo cum a prima caeli parte venerint, et in eandem concesserint, summa felicitas portenditur, quale Sullae Dictatori ostentum datum accepimus. Cetera ipsius mundi portione minus prospera aut dira. Quaedam fulgura enuntiare non putant fas, nec audire, practerquam si hospiti indicentur, aut parenti. Magna huius observationis vanitas, tacta Iunonis aede, Romae deprehensa est, Scauro Consule, qui mox princeps fuit.

Noctu magis, quam interdiu, sine tonitribus fulgurat. Unum animal hominem non semper exstinguit, cetera illico: hunc videlicet natura tribuente honorem, cum tot belluae viribus praestent. Omnia contrarias incubant in partes: homo, nisi convertatur in percussas, non exspirat. Superne icti considunt. Vigilans ictus conniventibus oculis, dormiens patentibus reperitur. Hominem ita exanimatum cremari fas non est: condi terra religio tradidit. Nullum animal, nisi exanimatum, fulmine accenditur. Vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore.

LVI. Ex iis, quae terra gignuntur, lauri fruticem non icit: nec unquam quinque altius pedibus descendit in terram. Ideo pavidi altiores specus tutissimos putant: aut tabernacula e pellibus belluarum, quas ⚫ vitulos appellant: quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat; sicut nec e volucribus aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur. In Italia inter Terracinam et aedem Feroniae, turres bellicis temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine diruta.

LVII. Praeter haec inferiore caelo relatum in monumenta est, lacte et sanguine pluisse M. Acilio, C. Porcio Coss. et saepe alias: sicut carne, P. Volumnio, Servio Sulpitio Coss. exque ea non putruisse, quod non diripuissent aves. Item ferro in Lucanis, anno antequam M. Crassus a Parthis interemtus est, omnesque cum eo Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat. Effigies, quae pluit, spongiarum fere similis fuit: aruspices praemonuerunt superħa vulnera. L. autem Paulo, C. Marcello Coss. lana pluit circa castellum Carissanum, iuxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. Eodem causam dicente lateribus coctis pluisse, in eius anni acta relatum est.

LVIII. Armorum crepitus, et tubae sonitus auditos e caelo Cimbricis bellis accepimus: crebroque et prius, et postea. Tertio vero consulatu Marii ab Amerinis et Tudertibus spectata arma caelestia, ab ortu occasuque inter se concurrentia, pulsis quae ab occasu erant. Ipsum ardere caelum, minime mirum est, et saepius visum, maiore igne nubibus correptis.

LIX. Celebrant Graeci Anaxagoram Clazomenium, Olympiadis septuagesimae octavae secundo anno, praedixisse caelestium literarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e Sole. Idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos flumen. Qui lapis etiam nunc ostenditur, magnitudine vehis, colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. Quod si quis praedictum credat, simul fateatur necesse est, maioris miraculi divinitatem Anaxagorae fuisse: solvique rerum naturae intellectum, et confundi omnia, si aut ipse Sol lapis esse, aut unquam lapidem in eo fuisse credatur: decidere tamen crebro, non erit dubium. In Abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque, modicus quidem, sed quem in medio terrarum casurum idem Anaxagoras praedixisse narratur. Colitur et Cassandriae, quae Potidaea vocitata est, ob id deducta. Ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum.

LX. Arcus vocamus, extra miraculum frequentes, et extra ostentum. Nam ne pluvios quidem aut serenos dies cum fide portendunt. Manifestum est, radium Solis immissum cavae nubi, repulsa acie in Solem refringi; colorumque varietatem mixtura nubium, aëris, igniumque fieri. Certe nisi Sole adverso non fiunt; nec unquam, nisi dimidia circuli forma: nec noctu; quamvis Aristoteles prodat aliquando visum: quod tamen fatetur idem non nisi tricesima Luna posse. Fiunt autem hieme maxime ab aequinoctio autumnali die decrescente. Quo rursus crescente ab aequinoctio verno, non exsistunt: neccirca solstitium longissimis diebus: bruma vero, hoc est, brevissimis diebus, frequenter. lidem sublimes humili Sole, humilesque sublimi: et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem diffusi; merídie exiles, verum ambitus maioris. Aestate vero per meridiem non cernuntur: post autumni aequinoctium, quacunque hora: nec unquam plures simul, quam duo.

LXI. Cotera eiusdem naturae non multis dubia esse video. Grandinem conglaciato imbre gigni, et nivem eodem humore mollius coacto; pruinam autem ex rore gelido. Per hiemem nives cadere, non grandines: ipsasque grandines interdiu saepius, quam noctu; et multo celerius resolvi, quam nives.

Nebulas nec aestate, nec maximo frigore exsistere. Rores neque gelu, neque ardoribus, neque ventis, nec nisi serena nocte. Gelando liquorem minui, solutaque glacie nơn eundem inveniri modum. Varietates colorum figurarumque in nubibus cerni, prout admixtus ignis superet, aut vincatur.

LXII. Praeterea quasdam proprietates quibusdam locis esse. Roscidas aestate Africae noctes. In Italia Locris, et in lacu Velino, nullo non die apparere arcus. Rhodi et Syracusis nunquam tanta nubila obduci, ut non aliqua hora Sol cernatur: qualia aptius suis referentur locis. Haec sint dicta de aëre.

LXIII. Sequitur terra, cui uni rerum naturae partium, eximia propter merita, cognomen indidimus maternae venerationis. Sic hominum illa, ut caelum Dei: quae nos nascentes excipit, natos alit, semelque editos sustinet semper: novissime complexa gremio iam a reliqua natura abdicatos, tum maxime, ut mater, operiens; nullo magis sacra merito, quam quo nos quoque sacros facit; etiam monumenta ac titulos gerens, nomenque prorogans nostrum, et memoriam extendens contra brevitatem aevi. Cuius numen ultimum iam nullis precamur irati grave: tanquam nesciamus hanc esse solam, quae nunquam irascatur homini. Aquae subeunt in imbres, rigescunt in grandines, tumescunt in fluctus, praecipitantur in torrentes: aër densatur nubibus, furit procellis. At haec benigna, mitis, indulgens, ususque mortalium semper ancilla, quae coacta generat! quae sponte fundit! quos odores saporesque! quos succos! quos tactus! quos colores! quam bona fide creditum foenus reddit! quae nostri causa alit! Pestifera enim animantia, vitali spiritu habente culpam, necesse est illi seminata excipere, et genita sustinere. Sed in malis generantium noxa est. Illa serpentem homine percusso non amplius recipit, poenasque etiam inertium nomine exigit; illa medicas fundit herbas, et semper homini parturit. Quin et venena nostri misertam instituisse credi potest; ne in taedio vitae fames, mors terrae meritis alienissima, lenta nos consumeret tabe: ne lacerum corpus abrupta dispergerent: ne laquei torqueret poena praepostera, incluso spiritu, cui quaereretur exitus: ne in profundo quaesita morte, sepultura pabuło fieret: ne ferri cruciatus scinderet corpus. Ita est, miserta genuit id, cuius facillimo haustu, illibato corpore, et cum toto sanguine exstingueremur, nullo labore, sitientibus similes: qualiter defunctos, non volucris, non fera attingeret, terraeque servaretur, qui sibi ipsi periisset. Verum fateamur, terra nobis malorum remedium genuit; nos illud vitae fecimus venenum. Non enim et ferro, quo carere non possumus, simili modo utimur? Nec tamen quereremur merito, etiamsi maleficii causa tulisset: adversus unam quippe naturae partem ingrati sumus. Quas non ad delicias, quasque non ad contumelias servit homini? In maria iacitur, aut, ut freta admittamus, eroditur aquis: ferro, ligno, igne, lapide, fruge, omnibus cruciatur horis, multoque plus, ut deliciis, quam ut alimentis famuletur nostris. Nisi tamen, quae summa patiatur, atque extrema cute, tolerabilia videantur. Penetramus in viscera, auri argentique venas, et aeris ac plumbi metalla fodientes: gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides, scrobibus in profundum actis. Viscera ejus extrahimus, ut digito gestetur gemma, quam petimus. Quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus! Si ulli essent inferi, iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refodissent. Et miramur si eadem ad noxam genuit aliqua! Ferae enim, credo, custodiunt illam, arcentque sacrilegas manus. Non inter serpentes fodimus, et venas auri traetamus cum veneni radicibus? Placatiore tamen Dea ob hoc, quod omnes hi opulentiae exitus ad

« IndietroContinua »