vior, magis invecta sustinent. Quaedam vero et dulces inter se supermeant alias. Ut in Fucino lacu invectus amnis, in Lario Addua, in Verbano Ticinus, in Benaco Mincius, in Sevino Ollius, in Lemanno Rhodanus; hic trans Alpes, superiores in Italia, multorum millium transitu hospitales suas tantum, nec largiores, quam intulere, aquas evehentes. Proditum hoc et in Oronte amne Syriae, multisque aliis. Quidam vero odio maris subeunt vada, sicut Arethusa fons Syracusanus, in quo redduntur iacta in Alpheum, qui per Olympiam fluens, Peloponnesiaco litori infunditur. Subeunt terras, rursusque redduntur, Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in Mesopotamia. Et quae in Aesculapii fonte Athenis immersa sunt, in Phalerico redduntur. Et in Atinate campo fluvius mersus post XX M. pass. exit: et in Aquileiensi Timavus. Nihil in Asphaltite ludaeae lacu, qui bitumen gignit, mergi potest, nec in Armeniae maioris Arethusa: is quidem nitrosus pisces alit. In Salentino iuxta oppidum Manduriam lacus ad margines plenus, neque exhaustis aquis minuitur, neque infusis augetur. In Ciconum flumine, et in Piceno lacu Velino lignum deiectum, lapideo cortice obducitur: et in Surio Colchidis flumine, adeo ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex. Similiter in Silaro, ultra Surrentum, non virgulta modo immersa, verum et folia lapidescunt, alias salubri potu eius aquae. In exitu paludis Reatinae saxum crescit. Et in Rubro mari oleae, virentesque frutices enascuntur. Sed et fontium plurimorum natura mira est fervore. Idque etiam in iugis Alpium, ipsoque in mari inter Italiam et Aenariam, ut in Baiano sinu, et in Liri fluvio, multisque aliis. Nam dulcis haustus in mari plurimis locis; ut ad Chelidonias insulas, et Aradum, et in Gaditano Oceano. Patavinorum aquis calidis herbae virentes innascuntur: Pisanorum ranae: ad Vetulonios in Etruria non procul a mari pisces. In Casinate fluvius appellatur Scatebra, frigidus, abundantior aestate. In eo, ut in Arcadiae Stymphali, enascuntur aquatiles musculi. In Dodone lovis fons cum sit gelidus, et immersas faces exstinguat, si exstinctae admoveantur, accendit. Idem meridie semper deficit; qua de causa Αναπαυόμενον vocant. Mox increscens ad medium noctis exuberat: ab eo rursus sensim deficit. In Illyriis supra fontem frigidum expansae vestes accenduntur. Iovis Hammonis stagnum interdiu frigidum, noctibus fervet. In Troglodytis fons Solis appellatur dulcis, circa meridiem maxime frigidus: mox paulatim tepescens, ad noctis media fervore et amaritudine infestatur. Padi fons mediis diebus aestivis velut interquiescens semper aret. In Tenedo insula fons, semper a tertia noctis hora in sextam ab aestivo solstitio exundat. Et in Delo insula Inopus fons eodem, quo Nilus, modo, ac pariter cum eo decrescit augeturque. Contra Timavum amnem insula parva in mari est cum fontibus calidis, qui pariter cum aestu maris crescunt, minuunturque. In agro Pitinate trans Apenninum fluvius Novanus omnibus solstitiis torrens, bruma siccatur. In Falisco omnis aqua pota candidos boves facit: in Boeotia amnis Melas oves nigras: Cephissus ex codem lacu profluens, albas: rursus nigras Penius: rufasque iuxta Ilium Xanthus, unde et nomen amni. In Ponto fluvius Astaces rigat campos, in quibus pastae nigro lacte equae gentem alunt. In Reatino fons Neminie appellatus, alio atque alio loco exoritur, annonae mutationem significans. Brundisii in portu fons incorruptas praestat aquas navigantibus. Lyncestis aqua, quae vocatur acidula, vini modo temulentos facit. Item in Paphlagonia, et in agro Caleno. In Andro insula, templo Liberi patris, fontem Nonis Ianuariis semper vini sapore fluere Mucianus ter Consul credit: Διὸς Θεοδοσία vocatur. luxta Nonacrin in Arcadia Styx, nec odore differens, noc colore, epota illico necat. Item in Libroso Taurorum colle tres fontes, sine remedio, sine dolore mortiferi. In Carrinensi Hispaniae agro duo fontes iuxta fluunt, alter omnia respuens, alter absorbens. In eadem gente alius, aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam ceteris differentes. In Comensi iuxta Larium lacum, fons largus, horis singulis semper intumescit ac residet. In Cydonea insula ante Lesbon fons calidus, vere tantum fluit. Lacus Sinnaus in Asia circumnascente absinthio inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est, cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. Amnes retro fluere et nostra vidit aetas, Neronis principis annis supremis, sicut in rebus eius retulimus. lam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse, quem fallit? Sicut illa permira naturae opera, aes et plumbum in massa mergi, dilatata fluitare : eiusdemque ponderis alia sidere, alia invehi. Onera in aqua facilius moveri. Scyrium lapidem, quamvis grandem innatare, eundemque comminutum mergi. Recentia cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli. Inania vasa haud facilius, quam plena extrahi. Pluvias salinis aquas utiliores esse, quam reliquas: nec fieri salem, nisi admixtis dulcibus. Marinas tardius gelare, celerius accendi. Hieme mare calidius esse, autumno salsius. Omne olco tranquillari. Et ob id urinantes ore spargere, quoniam mitiget naturam asperam, lucemque deportet. Nives in alto mari non cadere. Cum omnis aqua deorsum feratur, exsilire fontes: atque etiam in Aetnae radicibus flagrantis in tantum, ut quinquagena et centena millia passuum arenas flammarum globo eructet. CVII. Jamque et ignium, quod est naturae quartum clementum, reddamus aliqua miracula. Sed primum ex aquis. CVIII. In Commagenes urbe Samosatis stagnum est, emittens limum (maltham vocant) flagrantem. Cum quid attigit solidi, adhaeret: praeterea tactu sequitur fugientes. Sic defendêre muros oppugnante Lucullo: flagrabatque miles armis suis. Aquis etiam accenditur. Terra tantum restingui docuere experi menta. CIX. Similis est natura naphthae: ita appellatur circa Babyloniam, et in Astacenis Parthiae, profluens, bituminis liquidi modo. Huic magna cognatio ignium, transiliuntque protinus in eam undecunque visam. Ita ferunt a Medea pellicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapta. CX. Verum in montium miraculis, ardet Aetna noctibus semper, tantoque aevo ignium materia sufficit, nivalis hibernis temporibus, egestumque cinerem pruinis operiens. Nec in illo tantum natura saevit, exustionem terris denuntians. Flagrat in Phaselide mons Chimaera, et quidem immortali diebus ac noctibus flamma. Ignem eius accendi aqua, exstingui vero terra, aut foeno, Cnidius Ctesias tradit. Eadem in Lycia Hephaestii montes, teda flammante tacti, flagrant adeo, ut lapides quoque rivorum, et arenae in ipsis aquis ardeant: aliturque ignis ille pluviis. Baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcos, rivos ignium sequi narrant. Flagrat in Bactris Cophanti noctibus vertex. Flagrat in Medis, et Sittacene, confinio Persidis: Susis quidem ad Turrim albam, e XV caminis, maximo eorum et interdiu. Campus Babyloniae flagrat, quadam veluti piscina iugeri magnitudine. Item Aethiopum iuxta Hesperium montem, stellarum modo campi noctu nitent. Similiter in Megalopolitanorum agro; tametsi internus sit ille, iucundus, frondemque densi supra se nemoris non adurens. Et iuxta gelidum fontem semper ardens Nymphaei crater dira Apolloniatis suis portendit, ut Theopompus tradidit. Augetur imbribus, egeritque bitumen temperandum fonte illo ingustabili: alias omni bitumine dilutius. Sed quis haec miretur? in medio mari Hiera insula Aeolia iuxta Italiam cum ipso mari arsit per aliquot dies sociali bello, donec legatio Senatus piavit. Maximo tamen ardet incendio Theón ochema dictum, Aethiopum iugum, torrentesque Solis ardoribus flammas egerit. Tot locis, tot incendiis rerum natura terras cremat. CXI. Praeterea cum sit huius unius elementi ratio foecunda, seque ipsa pariat, et minimis crescat scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terrae? Quae est illa natura, quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine damno sui pascit? Addantur iis sidera innumera, ingensque Sol. Addantur humani ignes, et lapidum quoque insiti naturae, attrita inter se ligna, iam nubium et origines fulminum. Excedit profecto omnia miracula, ullum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent: cum specula quoque concava adversa Solis radiis facilius etiam accendant, quam ullus alius ignis. Quid quod innumerabiles parvi, sed naturales scatent? In Nymphaeo exit e petra flamma, quae pluviis accenditur. Exit et ad aquas Scantias. Haec quidem invalida, cum transit, nec longe in alia materia durans. Viret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus. Exit in Mutinensi agro statis Vulcano diebus. Reperitur apud auctores, subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit, ardere terram. In agro Sabino et Sidicino unctum flagrar lapidem. In Salentino oppido Egnatia, imposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum, protinus flammam exsistere. In Laciniae Iunonis ara sub dio sita, cinerem immobilem esse, perflantibus undique procellis. Quin et repentinos exsistere ignes, et in aquis, et in corporibus etiam humanis. Trasymenum lacum arsisse totum: Servio Tullio dormienti in pueritia, ex capite flammam emicuisse: L. Marcio in Hispania interemtis Scipionibus concionanti, et milites ad ultionem exhortanti, arsisse simili modo, Valerius Antias narrat. Plura mox et distinctius; nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. Verum egressa mens interpretationem naturae, festinat legentium animos per totum orbem velut manu ducere. CXII. Pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti (ut dictum est) Oceano velut innatans, longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est, ab India ad Herculis columnas Gadibus sacratas, octuagies quinquies centena, sexaginta octo mill. pass. ut Artemidoro auctori placet. Ut vero Isidoro, nonagies octies centena, et decem et octo M. Artemidorus adiicit amplius, a Gadibus circuitu sacri promontorii ad promontorium Artabrum, quo longissime fons procurrit Hispaniae, CCCCXCI. Id mensurae duplici currit via. A Gange amne ostioque eius, quo se in Eoum Oceanum effundit, per Indiam Parthyenenque ad Myriandrum urbem Syriae, in Issico sinu positam, quinquagies bis centena, quindecim M. pass. Inde proxima navigatione Cyprum Insulam, Pataram Lyciae, Rhodum, Astypalaeam in Carpathio mari insulas, Laconicae Taenarum, Lilybaeum Siciliae, Calarim Sardiniae, vicies et semel centena, tria M. pass. Deinde Gades duodecies centena, et quinquaginta M. pass. Quae mensura universa ab eo mari efficit octogies quinquies centena, LXVIII M. pass. Alia via, quae certior, itinere terreno maxime patet, a Gange ad Euphratem amnem quinquagies et semel centena M. pass. et LXIX. Inde Cappadociae Mazaca, CCCXIX. M. Inde per Phrygiam, Cariam, Ephesum, CCCCXV M. ab Epheso per Aegeum pela gus Delum, CC. Isthmum, CCXII quingenti. Inde terra, et Lechaico mari et Corinthiaco sinu Patras Peloponnesi, XC M. Leucadem LXXXVII millia quingenti: Corcyram totidem: Acroceraunia centum triginta duo millia quingenti: Brundisium LXXXVII millia quingenti: Romam CCCLX millia. Alpes usque ad Scingomagum vicum DXIX. Per Galliam ad Pyrenaeos montes Illiberim DCCCCXXVII. Ad Oceanum et Hispaniae oram CCCXXXI. Traiectu Gadis septem millia quingenti. Quae mensura Artemidori ratione efficit octuagies novies centena, XXXXV. Latitudo autem terrae ameridiano situ ad septemtrionem, dimidio fere minor colligitur, quadragies quater centena LXXXX millia. Quo palam fit, quantum et hinc vapor abstulerit, et illinc rigor. Neque enim deesse arbitror terris, aut non esse globi formam; sed inhabitabilia utrinque incomperta esse. Haec mensura currit a litore Aethiopici Oceani, qua modo habitatur, ad Meroen, decies centena millia. Inde Alexandriam, duodecies centena millia quinquaginta. Rhodum, DLXIII. Gnidum, LXXXVII millia quin quingenti. Con, XXV millia. Samum, C millia. Chium, LXXXXIV millia. Mitylenen, LXV millia. Tenedon, XCIV millia. Sigeum promontorium, XII millia quingenti. Os Ponti, CCCXII millia, quingenti. Carambim promontorium, CCCL. Os Maeotidis, CCCXII millia, quingenti. Ostium Tanais, CCLXXV mill. qui cursus compendiis maris brevior fieri potest, LXXXIX mill. Ab ostio Tanais nihil modicum diligentissimi auctores fecere: Artemidorus ulteriora incomperta existimavit, cum circa Tanaim Sarmatarum gentes degere fateretur ad septemtriones versas. Isidorus adiecit duodecies centena millia quinquaginta, usque ad Thulen: quae coniectura divinationis est. Ego non minore, quam proxime dicto spatio, Sarmatarum fines nosci intelligo. Et alioquin quantum esse debet, quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? Unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror. Nam et a Germania immensas insulas non pridem compertas, cognitum habeo. De longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna memoratu putem. Universum autem hunc circuitum Eratosthenes, in omnium quidem literarum subtilitate, et in hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis probari video, ducentorum quinquaginta duorum millium stadium prodidit. Quae mensura Romana computatione efficit trecenties quindecies centena millia pass. Improbum ausum: verum ita subtili argumentatione comprehensum, ut pudeat non credere. Hipparchus et in coarguendo eo, et in reliqua omni diligentia mirus, adiicit stadiorum paulo minus XXV millia. Alia Dionysodoro fides: neque enim subtraham exemplum vanitatis Graecae maximum. Melius hic fuit, Geometrica scientia nobilis. Senecta diem obiit in patria. Funus duxere ei propinquae, ad quas pertinebat hereditas. Eae cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur in sepulcro epistolam Dionysodori nomine ad superos scriptam: Pervenisse eum a sepulcro ad infimam terram, esseque eo stadiorum quadraginta duo millia. Nec defuere Geometrae, qui interpretarentur, significare epistolam, a medio terrarum orbe missam, quo deorsum ab summo longissimum esset spatium, et idem pilae medium. Ex quo consecuta computatio est, ut circuitu esse ducenta quinquaginta duo millia stadiorum pronuntiarent. CXIII. Harmonica ratio, quae cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit huic mensurae stadiorum X11 millia; terramque nonagesimam sextam totius mundi partem facit. C. PLINII SECUNDI NATURALIS LIBER HISTORIAE III. Hactenus de situ, et miraculis terrae, aquarumque, et siderum, ac ratione universitatis, atque mensura. Nunc de partibus: quanquam infinitum id quoque existimatur, nec temere sine aliqua reprehensione tractatum: haud ullo in genere venia iustiore, si modo minime mirum est, hominem genitum non omnia humana novisse. Quapropter auctorem neminem unum sequar; sed ut quemque verissimum in quaque parte arbitrabor. Quoniam commune ferme omnibus fuit, ut eos quisque diligentissime situs diceret, in quibus ipse prodebat: ideo nec culpabo, aut coarguam quenquam. Locorum nuda nomina, et quanta dabitur brevitate ponentur, claritate causisque dilatis in suas partes: nunc enim sermo de toto est. Quare sic accipi velim, ut si vidua fama sua nomina, qualia fuere primordio ante res ullas gestas, nuncupentur; et sit quaedam in his nomenclatura quidem, sed mundi rerumque naturae. Terrarum orbis universus in tres dividitur partes, Europam, Asiam, Africam. Origo ab occasu Solis et Gaditano freto, qua irrumpens Oceanus Atlanticus in maria interiora diffunditur. Hinc intranti dextra Africa est, laeva Europa: inter has Asia est. Termini amnes, Tanais, et Nilus. Quindecim M. pass. in longitudinem, quas diximus, fauces Oceani patent, quinque M. in latitudinem, a vico Mellaria Hispaniae ad promontorium Africae Album, auctore Turranio Gracili iuxta genito. T. Livius, ac Nepos Cornelius latitudinis tradiderunt, ubi minus, VII M. pass. ubi vero plurimum, X M. Tam modico ore tam immensa aequorum vastitas panditur. Nec profunda altitudo miraculum minuit. Frequentes quippe taeniae candicantis vadi carinas territant. Qua de causa Limen interni maris multi eum locum appellavere. Proximis autem faucibus utrinque impositi montes coercent claustra: Abila Africae, Europae Calpe, laborum Herculis metae. Quam ob causam indigenae columnas eius Dei vocant: creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria, et rerum naturae mutasse faciem. 1. Primum ergo de Europa altrice victoris omnium gentium populi, longeque terrarum pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, verum aequam; in duas partes, ab amne Tanai ad Gaditanum fretum, universo orbe diviso. Oceanus hoc quod dictum est spatio Atlanticum mare infundens, et avido meatu terras, quaecunque venientem expavere, demergens: resistentes quoque flexuoso litorum anfractu lambit: Europam vel maxime recessibus crebris excavans; sed in quatuor praecipuos sinus. Quorum primus a Calpe Hispaniae extimo (ut dictum est) monte, Locros et Brutium usque promontorium immenso ambitu flectitur. II. In eo prima Hispania terrarum est, ulterior appellata, eadem Baetica. Mox a fine Urgitano citerior, eademque Tarraconensis ad Pyrenaea iuga. Ulterior in duas, per longitudinem, provincias dividitur. Siquidem Baeticae latere septemtrionali praetenditur Lusitania, amne Ana discreta. Ortus hic Laminitano agro citerioris Hispaniae: et modo se in stagna fundens, modo in angustias resorbens, aut in totum cuniculis condens, etsaepius nasci gaudens, in Atlanticum Oceanum effunditur. Tarraconensis autem hinc affixa Pyrenaeo, totoque eius latere decurrens, et simul ad Gallicum Oceanum Iberico a mari transversa se pandens, Solorio monte, et Oretanis iugis, Carpetanisque, et Asturum, a Baetica atque Lusitania distinguitur. III. Baetica, a flumine eam mediam secante cognominata, cunctas provinciarum diviti cultu, et quodam fertili ac peculiari nitore praecedit. Iuridici conventus ei quatuor, Gaditanus, Cordubensis, Astigitanus, Hispalensis. Oppida omnia numero CLXXV. In iis coloniae IX, municipia XVIII. Latio antiquitus donata XXIX, libertate VI, foedere III, stipendiaria CXX. Ex his digna memoratu, aut Latiali sermone dictu facilia, a flumine Ana, litore Oceani, oppidum Onoba, Aestuaria cognominatum: Interfluentes, Luxia, et Urium: Arenae montes: Baetis fluvius: Litus Corense inflexo sinu; cuius ex adverso Gades, inter insulas dicendae. Promontorium Iunonis, portus Baesippo. Oppida: Belon, Mellaria: fretum ex Atlantico mari. Carteia, Tartessos a Graecis dicta. Mons Calpe. Dein litore interno oppidum Barbesula cum fluvio. Item Salduba: oppidum Suel: Malaca cum fluvio, foederatorum. Dein Maenoba cum fluvio. Sexti Firmum cognomine Iulium, Selambina, Abdera. Murgis Baeticae finis. Oram eam universam originis Poenorum existimavit M. Agrippa. Ab Ana autem Atlantico Oceano obversa Bastulorum Turdulorumque est. In universam Hispaniam M. Varro pervenisse Iberos et Persas, et Phoenicas, Celtasque, et Poenos tradit. Lusum enim Liberi patris, aut Lysam cum eo bacchantem nomen dedisse Lusitaniae, et Pana praefectum eius universae. At quae de Hercule ac Pyrene, vel Saturno traduntur, fabulosa in primis arbitror. Baetis in Tarraconensis provinciae, non ut aliqui dixere, Mentesa oppido, sed Tugiensi exoriens saltu, iuxta quem Tader fluvius, qui Carthaginiensem agrum rigat, Ilorci refugit Scipionis rogum: versusque in occasum, Oceanum Atlanticum provinciam adoptans petit, modicus primo, sed multorum fluminum capax, quibus ipse famam aquasque aufert. Baeticae primum ab Ossigitania infusus, amoeno blandus alveo crebris dextra laevaque accolitur oppidis. Celeberrima inter hunc et Oceani oram in mediterraneo Segeda, quae Augurina cognominatur: lulia, quae Fidentia: Urgao, quae Alba: Ebura, quae Cerealis: Iliberi, quod Liberini: Ilipula, quae Laus: Astigi, quod Iulienses: Vesci, quod Faventia: Singili, Attegua, Arialdunum, Agla minor, Baebro, Castra vinaria, Episibrium: Hippo nova, Illurco, Osca, Escua, Succubo, Nuditanum, Tuati vetus; omnia Bastitaniae vergentis ad mare, conventus vero Cordubensis. Cirea flumen ipsum, Ossigi, quod cognominatur Laconicum: Illiturgi, quod Forum Iulium: Ipasturgi, quod Triumphale: Sitia: et XIV M. passuura remotum in mediterraneo, Obulco, quod Pontificense appellatur. Mox Ripepora foederatorum, Sacíli Martialium, Onoba. Et dextra, Corduba, coJonia Patriciae cognomine: inde primum navigabili Baeti. Oppida: Carbulo, Decuma: fluvius Singulis, eodem Baetis latere incedens. Oppida Hispalensis conventus: Celti, Arua, Canama, Evia, Ilipa cognomine Ilia: Italica. Et a laeva, Hispalis colonia, cognomine Romulensis. Ex adverso oppidum Osset, quod cognominatur lulia Constantia: Vergentum, quod Iulii Genius: Orippo, Caura, Siarum. Fluvius Menoba, et ipse a dextro latere infusus. At inter aestuaria Baetis, oppidum Nebrissa, cognomine Veneria, et Colobona. Coloniae: Asta, quae Regia dicitur: et in mediterraneo Asido, quae Caesa riana. Singulis fluvius in Baetin, quo dictum est ordine, irrumpens, Astigitanam coloniam alluit, cognomine Augustam Firmam, ab ea navigabilis. Huius conventus sunt reliquae coloniae immunes: Tucci, quae cognominatur Augusta Gemella: Itucci, quae Virtus Julia: Attubi, quae Claritas Iulia: Urso, quae Genua Urbanorum: inter quae fuit Munda cum Pompeii filio capta. Oppida libera: Astigi vetus, Ostippo. Stipendiaria: Callet, Calucula, Castra gemina, Ilipula minor, Merucra, Sucrana, Obulcula, Oningis. Ab ora venienti prope Menobam amnem et ipsum navigabilem, haud procul accolunt Alontigiceli, Alostigi. Quae autem regio a Baeti ad fluvium Anam tendit extra praedicta, Baeturia appellatur, in duas divisa partes, totidemque gentes: Celticos, qui Lusitaniam attingunt, Hispalensis conventus: Turdulos, qui Lusitaniam et Tarraconensem accolunt, iura Cordubam petunt. Celticos a Celtiberis ex Lusitania advenisse manifestum est, sacris, lingua, oppidorum vocabulis, quae cognominibus in Bactica distinguuntur: Seriae adiicitur Fama Iulia: Nertobrigae, Concordia Iulia: Segidae, Restituta Iulia : Contributae Iulia, Ucultuniacum, quae et Turiga nunc est: Laconimurgi, Constantia Iulia: Teresibus Fortunales, et Callensibus Emanici. Praeter haec in Celtica, Acinippo, Arunda, Arunci, Turobrica, Lastigi, Alpesa, Saepone, Serippo. Altera Bacturia, quam diximus Turdulorum, et conventus Cordubensis, habet oppida non ignobilia: Arsam, Mellariam, Mirobricam: regionis Osintiadis, Sisaponem. Gaditani conventus: civium Romanorum Regina: Latinorum, Regia Carissa, cognomine Aurelia: Urgia cognominata Castrum lulium: item Caesaris Salutariensis. Stipendiaria: Besaro, Belippo, Barbesula, Lacippo, Baesippo, Callet, Cappagum, Oleastro, Itucci, Brana, Lacibi, Saguntia, Andorisae. Porro longitudinem universam eius prodidit M. Agrippa CCCCLXV M.passuum: latitudinem CCLVII M. sed cum termini Carthaginem usque procederent; quae causa magnos errores computatione mensurac saepius parit, alibi mutato provinciarum modo, alibi itinerum auctis aut diminutis passibus. Incubuere maria tam longo aevo, alibi processere litora, torsere se fluminum aut correxereflexus. Praeterea aliunde aliis exordium mensurae est, et aliâ meatus: ita fit, ut nulli duo concinant. Baeticae longitudo nunc a Castulonis oppidi fine Gades, CCL M. et a Murgi maritima ora XXV M. pass. amplior. Latitudo a Carteiana ora CCXXXVI M. pass. Agrippam quidem in tanta viri diligentia, praeterque in hoc opere cura, cum orbem terrarum orbi spectandum propositurus esset, errasse quis credat, et cum co Divum Augustum? Is namque complexam eum porticum ex destinatione et commentariis M. Agrippae a sorore eius inchoatam peregit. IV. Citerioris Hispaniae, sicut complurium pro vinciarum, aliquantum vetus forma mutata est: utpote cum Pompeius Magnus trophaeis suis, quae statuebat in Pyrenaeo, DCCCLXXVI oppida ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in ditionem a se redacta testatus sit. Nunc universa provincia dividitur in conventus septem: Carthaginiensem, Tarraconensem, Caesaraugustanum, Cluniensem, Asturum, Lucensem, Bracarum. Accedunt insulae, quarum mentione seposita, praeter civitates contributas aliis CCXCIV, provincia ipsa continet oppida CLXXIX. In iis colonias XII, oppida civium Romanorum XIII, Latinorum veterum XVIII, foederatorum unum, stipendiaria CXXXV. Primi in ora Bastuli: post eos, quo dicetur ordine, intus recedentes Mentesani, Oretani, et ad Tagum Carpetani: iuxta eos Vaccaei, Vectones, et Celtiberi Arevaci. Oppida orae proxima: Urci, adscriptumque Baeticae Barea: regio Mavitania, mox Deitania, dein Contestania: Carthago nova, colonia; cu. ius a promontorio quod Saturni vocatur, Caesaream Mauritaniae urbem CLXXXVII M. pass. traiectus. Reliqua in ora: flumen Tader, colonia immunis Illici, unde Illicitanus sinus. In eam contribuuntur leositani. Mox Latinorum Lucentum, Dianium stipendiarium: Sucro fluvius, et quondam oppidum, Contestaniae finis. Regio Edetania amoeno praetendente se stagno, ad Celtiberos recedens. Valentia colonia, III M. pass. a mari remota: flumen Turium, et tantundem a mari Saguntum, civium Romanorum oppidum, fide nobile: flumen Uduba: regio llergaonum. Iberus amnis navigabili commercio dives, ortus in Cantabris, haud procul oppido Iuliobrica, per CCCCL M. pass. fluens: navium per CCLX M. a Varia oppido capax: quem propter universam Hispaniam Graeci appellavere Iberiam. Regio Cossetania, flumen Subi: colonia Tarraco, Scipionum opus, sic ut Carthago Poenorum. Regio Ilergetum, oppidum Subur: flumen Rubricatum, a quo Laletani et Indigetes. Post eos, quo dicetur ordine, intus recedentes radice Pyrenaci, Ausetani, Lacetani: perque Pyrenaeum Cerretani, dein Vascones. In ora autem colonia Barcino, cognomine Faventia. Oppida civium Romanorum: Baetulo, Iluro: flumen Larnum: Blandae: flumen Alba: Emporiae: geminum hoc, veterum incolarum, et Graecorum, qui Phocaeensium fuere soboles. Flumen Tichis. Ab eo Pyrenaca Venus in latere promontorii altero, XL M. Nunc per singulos conventus reddentur insignia praeter supra dicta. Tarracone disceptant populi XLIII, quorum celeberrimi, civium Romanorum Dertusani, Bisgargitani: Latinorum, Ausetani, Cerretani, qui Iuliani cognominantur, et qui Augustani: Edetani, Gerundenses, Gessorienses: Teari, qui Iulienses. Stipendiariorum: Aquicaldenses, Onenses, Baeculonenses. Caesaraugusta colonia immunis, amne Ibero affusa, ubi oppidum ante vocabatur Salduba, regionis Edetaniae, recipit populos CLII. Ex his civium Romanorum Belitanos, Celsenses, ex colonia: Calaguritanos, qui Nassici cognominantur: Ilerdenses, Surdaonum gentis; iuxta quos Sicoris fluvius: Oscenses, regionis Vescitaniae: Turiasonenses, Latinorum veterum: Cascantenses, Ergavicenses, Graccuritanos, Leonicenses, Ossigerdenses. Foederatos, Tarragenses. Stipendiarios: Arcobricenses, Andologenses, Arocelitanos, Bursaonenses, Calaguritanos qui Fibularenses cognominantur, Complutenses, Carenses, Cincenses, Cortonenses, Damanitanos, Larnenses, Lursenses, Lumberitanos, Lacetanos, Lubienses, Pompelonenses, Segienses. Carthaginem conveniunt populi LXV, exceptis insularum incolis. Ex colonia Accitana Gemellenses, et Libisosona cognomine Foroaugustana, quibus duabus ius Italiae datum: ex colonia Salariense oppidani Latii veteris Castulonenses, qui Caesari Venales appellantur: Setabitani, qui Augustani: Valerienses. Stipendiariorum autem celeberrimi: Alabanenses, Bastitani, Consaburenses, Dianenses, Egelestani, Ilorcitani, Laminitani, Mentesani qui et Oritani, Mentesani qui et Bastuli, Oretani qui et Germani cognominantur: caputque Celtiberiae Segobrigenses: Carpetaniae, Toletani Tago flumini impositi: dein Viatienses, et Virgilienses. In conventum Cluniensem Varduli ducunt populos XIV, ex quibus Albanenses tantum nominare libeat: Turmodigi quatuor, in quibus Segisamonenses, Segisameiulienses. In eundem conventum Carietes et Vennenses quinque civitatibus vadunt, quarum sunt Velienses. Eodem Pelendones Celtiberorum, quatuor populis; quorum Numantini fuere clari: sicut in Vaccacorum XVIII civitatibus, Intercatienses, Pallantini, Lacobricenses, Caucenses. Nam in Cantabricis VII populis, Iuliobrica sola memoratur. In Autrigonum decem civitatibus, Tritium, et Virovesca. Arevacis nomen dedit fluvius Areva. Horum sex oppida: Saguntia, et Uxama, quae nomina crebro aliis in locis usurpantur: praeterea Segovia, et nova Augusta, Termes, ipsaque Clunia Celtiberiae finis. Ad Oceanum reliqua vergunt, Vardulique ex praedictis, et Cantabri. Junguntur his Asturum XXII populi, divisi in Augustanos, et Transmontanos, Asturica urbe magnifica. In his sunt Cigurri, Paesici, Lancienses, Zoelae. Numerus omnis multitudinis ad CCXL M. liberorum capitum. Lucensis conventus populorum est XVI, praeter Celticos, et Lebunos, ignobilium ac barbarae appellationis: sed liberorum capitum ferme CLXVI M. Simili modo Bracarum XXIV civitates CLXXV M. capitum: ex quibus praeter ipsos Bracaros, Bibali, Coelerini, Gallacci, Hequaesi, Limici, Querquerni, citra fastidium nominentur. Longitudo citerioris Hispaniae est, ad finem Castulonis a Pyrenaeo, sexcenta septem M. pass. et ora paulo amplius. Latitudo a Tarracone ad litus Olarsonis, CCCVII. E radicibus Pyrenaei, ubi cuneatur angustiis inter duo maria, paulatim deinde se pandens, qua contingit ulteriorem Hispaniam, tantundem et amplius latitudini adiicit. Metallis plum bi, ferri, aeris, argenti, auri, tota ferme Hispaniascatet: Citerior et specularibus lapidibus: Bactica et minio. Sunt et marmorum lapicidinae. Universae Hispaniae Vespasianus Imperator Augustus iactatus procellis Reipublicae Latii ius tribuit. Pyrenaei montes Hispanias Galliasque disterminant, promontoriis in duo diversa maria proiectis. V. Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum, quae interno mari alluitur, Braccata ante dicta, amne Varo ab Italia discreta, Alpiumque vel saluberrimis Romano imperio iugis. A reliqua vero Gallia latere septemtrionali, montibus Gebenna et Iura: agrorum cultu, virorum, morumque dignatione, amplitudine opum, nulli provinciarum postferenda, breviterque Italia verius quam provincia. In ora regio Sardonum, intusque Consuaranorum. Flumina: Tecum, Vernodubrum. Oppida: Illiberis, magnae quondam urbis tenue vestigium: Ruscino, Latinorum. Flumen Atax e Pyrenaeo Rubrensem permeans lacum: Narbo Martius, Dacumanorum colonia, XII M. pass. a mari distans, Flumina: Arauris, Liria. Oppida de cetero rara, praeiacentibus stagnis: Agatha quondam Massiliensium, et regio Volcarum Teetosagum: atque ubi Rhoda Rhodiorum fuit: unde dictus multo Galliarum fertilissimus Rhodanus anınis, ex Alpibus se rapiens per Lemannum lacum, segnemque deferens Ararim, nec minus seipso torrentes Isaram, et Druentiam Libyca appellantur duo eius ora modica: ex his alterum Hispaniense, alterum Metapinum: tertium, idemque amplissiPLIN. HIST. NATUR. mum, Massalioticum. Sunt auctores, et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse. Ultra, fossae ex Rhodano C. Marii opere, et nomine insignes: Stagnum, Mastramela: oppidum, Maritima Avaticorum: superque campi lapidei, Herculis proeliorum memoria: Regio Anatiliorum; et intus Desuviatium, Cavarumque. Rursus a mari Tricorium: et intus Tricollorum, Vocontiorum, et Segovellaunorum: mox Allobrogum. At in ora Massilia Graecorum, Phocaeensium, foederata. Promontorium Zao: Citharista portus. Regio Camatullicorum. Dein Suelteri, supraque Verrucini. In ora autem Athenopolis Massiliensium, Forum Iulii Octavanorum colonia, quae Pacensis appellatur, et Classica: amnis in ea Argenteus. Regio, Oxubiorum, Ligaunorumque: super quos Suetri, Quariates, Adunicates. At in ora oppidum Latinum Antipolis. Regio Deciatium: amnis Varus, ex Alpium monte Cema profusus. In mediterraneo coloniae: Arelate Sextanorum, Beterrae Septimanorum, Arausio Secundanorum. In agro Cavarum Valentia, Vienna Allobrogum. Oppi. da Latina: Aquac Sextiae Salluviorum, Avenio Cavarum, Apta Iulia Vulgientium, Alebece Reiorum Apollinarium, Alba Helvorum, Augusta Tricastinorum: Anatilia, Aeria, Bormanni, Comacina, Cabellio, Carcasum Volcarum Tectosagum: Cessero, Carpentoracte Meminorum: Cenicenses, Cambolectri, qui Atlantici cognominantur: Forum Voconii, Glanum Livii, Lutevani, qui et Foroneronienses : Nemausum Arecomicorum, Piscenae, Ruteni, Sanagenses, Tolosani Tectosagum, Aquitaniae contermini: Tasconi, Tarusconienses, Umbranici: Vocontiorum civitatis foederatae duo capita, Vasio, et Lucus Augusti. Oppida vero ignobilia XIX, sicut XXIV Nemausiensibus attributa. Adiecit formulae Galba Imperator ex Inalpinis Avanticos, atque Bodionticos: quorum oppidum Dinia. Longitudinem provinciae Narbonensis CCLXX M. pass. Agrippa tradit, latitudinem CCXLVIII. VI. Italia dehinc, primique eius Ligures: mox Etruria, Umbria, Latium, ubi Tiberina ostia, et Roma terrarum caput, XVI M. pass. intervallo a mari. Volscorum postea litus, et Campaniae: Picentinum inde, ac Lucanum, Brutiumque, quo longissime in meridiem, ab Alpium fine, lunatis iugis in maria excurrit Italia. Ab eo Graeciae ora, mox Salentini, Pediculi, Apuli, Peligni, Frentani, Marrucini, Vestini, Sabini, Picentes, Galli, Umbri, Etrusci, Veneti, Carni, lapides, Istri, Liburni. Nec ignoro, ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si breviter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra, omnium terrarum alumna eadem et parens: numne Deûm electa, quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia, ritusque molliret, et tot populorum discordes ferasque linguas, sermonis commercio contraheret: colloquia, et humanitatem homini daret: breviterque, una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret. Sed quid agam? Tanta nobilitas omnium locorum, (quos quis attigerit?) tan. ta rerum singularum populorumque claritas tenet. Urbs Roma, vel sola in ea, et digna tam festa cervice facies, quo tandem narrari debet opere? Qualiter Campaniae ora per se, felixque illa ac beata amoenitas? ut palam sit, uno in loco gaudentis opus esse naturae. Iam vero tota ea vitalis ac perennis salubritatis caeli temperies, tam fertiles campi, tam aprici colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica silvarum genera, tot montium afflatus, tanta frugum et vitium olearumque fertilitas, tam nobilia pecori vellera, tot opima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas, totam eam perfundens, tot maria, portus, gremiumque terraram commercio patens undique: et tanquam ad iuvandos mortales, ipsa avide in maria procurrens 8 |