Neque ingenia, ritusque, ac viros, et lingua manuque superatas commemoro gentes. Ipsi de ea iudicavere Graeci, genus in gloriam suam effusissimum, quotam partem ex ea appellando Graeciam magnam? Nimirum id, quod in mentione caeli fecimus, hac quoque in parte faciendum est, ut quasdam notas ac pauca sidera attingamus. Legentes tantum, quaeso, meminerint, ad singula toto orbe edisserenda festinari. Est ergo folio maxime querno assimilata, multo proceritate amplior, quam latitudine: in laeva se flectens cacumine, et Amazonicae figura desinens parmae, ubi a medio excursu Cocinthos vocatur, per sinus lunatos duo cornua emittens, Leucopetram dextera, Lacinium sinistra. Patet longitudine ab Alpino fine Praetoriae Augustae, per Urbem Capuamque cursu meante, Rhegium oppidum in humero eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, decies centena et viginti millia passuum: multoque amplior mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus digredi videretur. Latitudo eius varia est: CCCCX millium inter duo maria, inferum et superum, amnesque Varum atque Arsiam: mediae, atque ferme circa urbem Romam, ab ostio Aterni amnis in Adriaticum mare influentis, ad Tiberina ostia, CXXXVI, et paulo minus a Castro novo Adriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo inde loco CCC in latitudinem excedens. Universae autem ambitus a Varo ad Arsiam tricies centena, et quinquaginta novem millia passuum efficit. Abest a circumdatis terris, Istria ac Liburnia quibusdam locis centena M. pass. Ab Epiro et Illyrico quinquaginta. Ab Africa minus CC, ut auctor est M. Varro. Ab Sardinia CXX M. Ab Sicilia M. CCCCC. A Corsica minus LXXX. Ab Issa quinquaginta. Incedit per maria caeli regione ad meridiem quidem: sed si quis id diligenti subtilitate exigat, inter sextam horam primamque brumalem. Nunc ambitum eius, urbesque enumerabimus. Qua in re praefari necessarium est, auctorem nos Divum Augustum secuturos, descriptionemque ab eo factam Italiae totius in regiones XI. sed ordine eo, qui litorum tractu fiet: urbium quidem vicinitates oratione utique praepropera servari non posse: itaque interiori in parte digestionem in literas eiusdem nos secuturos, coloniarum mentione signata, quas ille in eo prodidit numero. Nec situs originesque persequi facile est, Ingaunis Liguribus (ut ceteri omittantur) agro tricies dato. VII. Igitur ab amne Varo Nicaea oppidum a Massiliensibus conditum: fluvius Padus: Alpes, populique Inalpini multis nominibus, sed maxime Capillati: oppidum Vediantiorum civitatis Cemelion: portus Herculis Monoeci, Ligustica ora. Ligurum cole. berrimi ultra Alpes Salluvii, Deciates, Oxybii: citra, Veneni, et Caturigibus orti Vagienni, Statyelli, Vibelli, Magelli, Euburiates, Casmonates, Veliates, et quorum oppida in ora proxima dicemus. Flumen Retuba, oppidum Albium Intemelium: flumen Merula,oppidum Albium Ingaunum: portus Vadum Sabatium: flumen Porcifera, oppidum Genua: fluvius Feritor, portus Delphini: Tigulia intus: Segesta Tiguliorum: flumen Macra, Liguriae finis. A tergo autem supra dictorum omnium Apenninus mons Italiae amplissimus, perpetuis iugis ab Alpibus tendens ad Siculum fretum. Ab altero eius latere ad Padum amnem Italiae ditissimum, omnia nobilibus oppidis nitent: Libarna, Dertona colonia, Iria, Barderate, Industria, Pollentia Carrea, quod Potentia cognominatur: Forofulvi, quod Valentinum: Augusta Vagiennorum, Alba Pompeia, Asta, Aquis Statyellorum. Haec regio ex descriptione Augusti nona est. Patet ora Liguriae inter amnes Varum et Macram, CCXI M. passuum. VIII. Adnectitur septimae, in qua Etruria est, ab amne Macra, ipsa mutatis saepe nominibus. Um bros inde exegere antiquitus Pelasgi: hos Lydi, a quorum rege Tyrrheni, mox a sacrifico ritu, lin. gua Graecorum Thusci sunt cognominati. Primum Etruriae oppidum Luna portu nobile. Colonia Luca a mari recedens, propiorque Pisae inter amnes Auserem et Arnum, ortae a Pelope Pisisque, sive a Teutanis, Graeca gente. Vada Volaterrana: fluvius Cecinna, Populonium Etruscorum quondam hoc tantum in litore. Hinc amnes Prille, mox Umbro navigiorum capax, et ab eo tractus Umbriae, portusque Telamon: Cossa Volcientium a populo Romano deducta: Graviscae, Castrum novum, Pyrgi. Caeretanus amnis, et ipsum Caere intus M. passuum quatuor, Agylla a Pelasgis conditoribus dictum: Alsium, Fregenae. Tiberis amnis a Macra CCLXXXIV M. pass. Intus coloniae: Falisca Argis orta (ut auctor est Cato,) quae cognominatur Etruscorum, Lucus Feroniae, Rusellana, Senensis, Sutrina. De cetero Aretini veteres, Aretini Fidentes, Aretini lulienses, Amitinenses, Aquenses cognomine Taurini, Blerani, Cortonenses, Capenates, Clusini novi, Clusini veteres, Fluentini praefluenti Arno appositi, Fesulae, Ferentinum, Fescennia, Hortanum, Herbanum, Nepet, Novem pagi, Praefectura Claudia Foroclodii, Pistorium, Perusia, Suanenses, Saturnini, qui ante Aurinini vocabantur, Subertani, Statones, Tarquinienses, Tuscanienses, Vetulonienses, Veientani, Vesentini, Volaterrani, Volcentini cognomine Etrusci, Volsinienses. In eadem parte oppidorum veterum nomina retinent agri, Crustuminus, Cas letranus. IX. Tiberis antea Tybris appellatus, et prius Albula, e media fere longitudine Apennini, finibus Aretinorum profluit: tenuis primo, nec nisi piscinis corrivatus emissusque, navigabilis, sicuti Tinia et Glanis influentes in eum, novenorum ita conceptu dierum, si non adiuvent imbres. Sed Tiberis propter aspera et confragosa, ne sic quidem, praeterquam trabibus verius quam ratibus, longe meatibus fertur, per centum quinquaginta millia passuum non procul Tiferno, Perusiaque, et Ocriculo, Etruriam ab Umbris ac Sabinis: mox citra tredecim millia passuum Urbis, Veientem agrum a Crustumino, dein Fidenatem Latinumque a Vaticano dirimens: sed infra Aretinum Glanim duobus et quadraginta fluviis auctus, praecipuis autem Nare et Aniene, qui et ipse navigabilis Latium includit a tergo; nec minus tamen aquis ac tot fontibus in Urbem perductis: etideo quamlibet magnarum navium ex Italo mari capax, rerum in toto orbe nascentium mercator placidissimus, pluribus prope solus, quam ceteri in omnibus terris amnes, accolitur, aspiciturque villis. Nullique fluviorum minus licet, inclusis utrinque lateribus: nec tamen ipse pugnat, quanquam creber ac subitis incrementis, et nusquam magis aquis quam in ipsa Urbe stagnantibus. Quinimmo vates intelligitur potius ac monitor, auctu semper religiosus verius, quam saevus. Latium antiquum a Tiberi Circeios servatum est, mille passuum quinquaginta longitudine. Tam tenues primordio imperii fuere radices. Colonis saepe mutatis, tenuere alii aliis temporibus, Aborigines, Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci, Rutuli. Et ultra Circeios Volsci, Osci, Ausones, unde nomen Latii processit ad Lirim amnem. In principio est Ostia, colonia a Romano rege deducta. Oppidum Laurentum, lucus Iovis Indigetis, amnis Numicius, Ardea a Danae Persei matre condita. Dein quondam Aphrodisium, Antium colonia, Astura flumen et insula. Fluvius Nymphaeus, Clostra Romana. Circeii quondam insula immenso quidem mari circumdata, (ut creditur Homero) at nunc planitie. Mirum est, quod hac de re tradere hominum notitiae possumus. Theophrastus, qui primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit: (nam Theopompus, ante quem nemo mentionem habuit, Urbem dumtaxat a Gallis captam dixit: Clitarchus ab eo proximus, legationem tantum ad Alexandrum missam:) hic iam plusquam et fama, Circeiorum insulae mensuram posuit stadia octoginta, in eo volumine, quod scripsit Nicodoro Atheniensium magistratu; qui fuit Urbis nostrae CCCCXI. anno. Quidquid est ergo terrarum, praeter decem millia passuum prope ambitus, adnexum, insulae, post eum annum accessit Italiae. Aliud miraculum: A Circeiis palus Pomptina est, quem locum XXXIII urbium fuisse Mucianus ter Consul prodidit. Dein flumen Ufens, supra quod Terracina oppidum, lingua Volscorum Anxur dictum: et ubi fuere Amyclae, a serpentibus deletae. Dein locus speluncae, lacus Fundanus, Caieta portus. Oppidum Formiae, Hormiae prius olim dictum, ut existimavere, antiqua Laestrygonum sedes. Ultra fuit oppidum Pyrae: colonia Minturnae, Lyri amne divisa, Glani appellato. Oppidum Sinuessa, extremum in adiecto Latio, quam quidam Sinopen dixere vocitatam. Hinc felix illa Campania est. Ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles, et temulentia nobilis succo per omnes terras inclyto, atque (ut veteres dixere) summum Liberi Patris cum Cerere certamen. Hinc Setini et Caecubi protenduntur agri. His iunguntur Falerni, Caleni. Dein consurgunt Massici, Gaurani, Surrentinique montes. Ibi Laborini campi sternultur, et in delicias alicae populatur messis. Haee intora fontibus calidis rigantur: praeterque cetera si toto mari conchylio et pisce nobili annotantur. Nunquam generosior oleae liquor. Et hoc quoque certamen humanae voluptatis tenuere Osci, Graeci, Umbri, Thusci, Campani. In ora Savo fluvius: Vulturnum oppidum cum amne, Liternum, Cumae Chalcidensium, Misenum, portus Baiarum, Bauli, lacus Lucrinus et Avernus, iuxta quem Cimmerium oppidum quondam. Dein Puteoli, colonia Dicaearchia dicti: postque Phlegraei campi, Acherusia palus Cumis vicina. Litore autem Neapolis Chalcidensium et ipsa, Parthenope a tumulo Sirenis appellata: Herculanium: Pompeii, haud procul aspectante monte Vesuvio, alluente vero Sarno amne: ager Nucerinus: et novem millia passuum a mari, ipsa Nuceria. Surrentum cum promontorio Minervae, Sirenum quondam sede. Navigatio a Circeiis duodeoctoginta millia passuum patet. Regio ea a Tiberi prima Italiae servatur, ex descriptione Augusti. Intus coloniae: Capua ab campo dicta, Aquinum, Suessa, Venafrum, Sora, Teanum Sidicinum cognomine, Nola. Oppida: Abellinum, Aricia, Alba longa, Acerrani, Allifani, Atinates, Aletrinates, Anagnini, Atellani, Affilani, Arpinates, Auximates, Avellani, Alfaterni: et qui ex agro Latino, item Hernico, item Labicano cognominati: Bovillae, Calatiae, Casinum, Calenum, Capitulum Hernicum, Cereatini qui Mariani cognominantur: Corani a Dardano Troiano orti: Cubulterini, Castrimonienses, Cingulani: Fabienses, in monte Albano: Foropopulienses, ex Falerno: Frusinates, Ferentinates, Freginates, Fabraterni veteres, Fabraterni novi, Ficolenses, Foroappii, Forentani, Gabini, Interamnates Succasini, qui et Lirinates vocantur: Ilionenses, Lavinii, Norbani, Nomentani, Praenestini, urbe quondam Stephane dicta, Privernates, Setini, Signini, Suessulani, Telini, Trebulani cognomine Balinienses Trebani, Tusculani, Verulani, Veliterni, Ulubrenses, Ulvernates: superque Roma ipsa: cuius nomen alterum dicere, arcanis caerimoniarum nefas habetur: optimaque et salutari fide abolitum enuntiavit Valerius Soranus, luitque mox poenas. Non alienum videtur inserere hoc loco exemplum religionis antiquae, ob hoc maxime silentium institutae. Namque Diva Angerona, cui sacrificatur a. d. XII. Kalend. la nuarii, ore obligato obsignatoque simulacrum habet. Urbem tres portas habentem Romulus reliquit, aut (ut plurimas tradentibus credamus) quatuor. Moenia eius collegere ambitu Imperatoribus Censoribusque Vespasianis anno conditae DCCCXXVII pass. XIII M. CC. Complexa montes septem, ipsa dividitur in regiones quatuordecim, compita Larium CCLXV. Eiusdem spatium, mensura currente a milliario, in capite Romani fori statuto, ad singulas portas, quae sunt hodie numero triginta septem, ita ut duodecim semel numerentur, praetereanturque ex veteribus septem, quae esse desierunt, efficit passuum per directum XXX M. DCCLXV. Ad extrema vero tectorum cum castris Praetoriis ab eodem milliario per vicos omnium viarum mensura colligit paulo amplius septuaginta millia passuum. Quod si quis altitudinem tectorum addat, dignam profecto aestimationem concipiat, fateaturque nullius urbis magnitudinem in toto orbe potuisse ei comparari. Clauditur ab oriente aggere Tarquinii Superbi, inter prima operemirabili. Namque eum muris aequavit, qua maxime patebat aditu plano. Cetero munita erat praecelsis muris, aut abruptis montibus, nisi quod exspatiantia tecta multas addidere urbes. In prima regione praeterea fuere: in Latio clara oppida, Satricum, Pometia, Scaptia, Pitulum, Politorium, Tellene, Tifata, Caenina, Ficana, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Corniculum, Saturnia, ubi nunc Roma est: Antipolis, quod nunc Ianiculum in parte Romae: Antemnae, Camerium, Collatia, Amitinum, Norbe, Sulmo: et cum his carnem in monte Albano soliti accipere populi Albenses, Albani, Aesolani, Acienses, Abolani, Bubetani, Bolani, Cusuetani, Coriolani, Fidenates, Foretii, Hortenses, Latinienses, Longulani, Manates, Macrales, Mutucumenses, Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani, Pedani, Pollustini, Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tolerienses, Tutienses, Vimitellarii, Velienses, Venetulani, Vitellenses. Ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine vestigiis. In Campano autem agro Stabiae oppidum fuere usque ad Cn. Pompeium et L. Catonem Consules, pridie Kalend. Maii, quo die L. Sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in villam abiit. Intercidit ibi et Taurania. Sunt et morientis Casilini reliquiae. Praeterea auctor est Antias, oppidum Latinorum Apiolas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius praeda Capitolium is inchoaverit. A Surrento ad Silarum amnem triginta millia passuum ager Picentinus fuit Tuscorum, templo Iunonis Argivae ab Iasone condito insignis. Intus oppidum Salerni, Picentia. X. A Silaro regio tertia, et ager Lucanus Brutiusque incipit: nec ibi rara incolarum mutatione. Tenuerunt eam Pelasgi, Oenotrii, Itali, Morgetes, Siculi, Graeciae maxime populi: novissime Lucani a Samnitibus orti duce Lucio. Oppidum Paestum, Graecis Posidonia appellatum: sinus Paestanus: oppidum Helia, quae nunc Velia. Promontorium Palinurum: a quo sinu recedente traiectus ad columnam Rhegiam centum M. pass. Proximum autem huic flumen Melpes: oppidum Buxentum, Graece Pyxus: Laüs amnis: fuit et oppidum eodem nomine. Ab eo Brutium litus: oppidum Blanda, flumen Batum: portus Parthenius Phocensium: sinus Vibonensis, locus Clampetiae: oppidum Temsa, a Graecis Temese dictum: et Crotoniensium Terina, sinusque ingens Terinacus. Oppidum Consentia, intus. In peninsula fluvius Acheron, a quo oppidani Acherontini. Hippo, quod nunc Vibonem Valentiam appellamus: Portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroentum oppidum, Portus Orestis, et Medma. Oppidum Scyl. laeum, Cratais fluvius, mater (ut dixere) Scyllae. Dein columna Rhegia: Siculum fretum, ac duo adversa promontoria: ex Italia Caenys, ex Sicilia Pe lorum, duodecim stadiorum intervallo. Unde Rhe gium duodecim M. D. pass. Inde Apennini silva Sıla, promontorium Leucopetra XII M. pass. Ab ea Locri cognominati a promontorio Zephyrio, absunt a Silaro CCCIII M. passuum. Et includitur Europae sinus primus, in eoque maria nuncupantur: unde irrumpit Atlanticum, ab aliis magnum: qua intrat, Porthmos a Graecis, a nobis Gaditanum fretum: cum intravit, Hispanum, quatenus Hispanias illuit: ab aliis Ibericum, aut Balearicum: mox Gallicum ante Narbonensem provinciam: hinc Ligusticum. Ab eo ad Siciliam insulam Tuscum: quod ex Graecis alii Notium, alii Tyrrhenum, e nostris plurimi Inferum vocant. Ultra Siciliam ad Salentinos, Ausonium Polybius appellat. Eratosthenes autem inter ostium Oceani et Sardiniam quidquid est, Sardoum. Inde ad Siciliam Tyrrhenum. Ab hac Cretam usque Siculum: ab ea Creticum. XI. Insulae per haec maria primae omnium Pityusae a Graecis dictae, a frutice pineo: nunc Ebusus vocatur utraque, civitate foederata, angusto freto interfluente: patent XLVI M. pass. Absunt a Dianio septingentis stadiis: totidem Dianium per continentem a Carthagine nova. Tantundem a Pityusis in altum, Baleares duae, et Sucronem versus Colubraria. Baleares funda bellicosas, Graeci Gymnasias dixere. Maior centum mill. passuum longitudine, circuitu vero CCCLXXV M. Oppida habet civium Romanorum Palmam et Pollentiam: Latina, Cinium, et Cunici: et foederatum, Bocchorum fuit. Ab ea XXX M. pass. distat minor: longitudine, XL M. circuitu CL M. pass. Civitates habet, lamnonem, Saniseram, Magonem. A maiore XII M. pass. in altum abest Capraria, insidiosa naufragiis: ete regione Palmae urbis, Maenariae, ac Tiquadra, et parva Hannibalis. Ebusi terra serpentes fugat, Colubrariae parit. Ideo infesta omnibus, nisi Ebusitanam terram inferentibus. Graeci Ophiusam dixere. Cuniculos Ebusus gignit, populantes Balearium messes. Sunt aliae XX ferme parvae mari vadoso. Galliae autem ora, in Rhodani ostio, Metina: mox quae Blascon vocatur: tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem, quas item nominant singulis vocabulis, Proten, et Mesen, quae et Pomponiana vocatur: tertia Hypaea. Ab his Sturium, Phoenice, Phila: Lero, et Lerina adversum Antipolim, in qua Vergoani oppidi memoria. XII. In Ligustico igustico mari est Corsica, quam Graeci Cyrnon appellavere, sed Tusco propior: a septemtrione in meridiem proiecta, longa passuum CL millia: lata maiore ex parte quinquaginta: circuitu CCCXXV M. Abest a vadis Volaterranis LXII M. pass. Civitates habet XXXIII, et colonias: Marianam, a C. Mario deductam: Aleriam, a Dictatore Sulla. Citra est Oglasa: intra vero sexaginta millia passuum a Corsica, Planaria a specie dicta, aequalis freto, ideoque navigiis fallax. Amplior Urgo, et Capraria, quam Graeci Aegilon dixere: item Aegilium: et Dianium, quam Artemisiam: ambae contra Cosanum litus: et Barpana, Maenaria, Columbaria, Venaria. Ilva cum ferri metallis, circuitu centum mil lia, a Populonio decem, a Graecis Aethalia dicta. Ab ea Planasia XXXVIII M. Ab his ultra Tiberina ostia in Antiano Astura, mox Palmaria, Sinonia, et adversum Formias Pontiae. In Puteolano autem sinu Pandataria, Prochyta: non ab Aeneae nutrice, sed quia profusa ab Aenaria erat. Aenaria ipsa a statione navium Aeneae, Homero Inarime dicta, Graecis Pithecusa, non a simiarum multitudine, (ut aliqui existimavere) sed a figlinis doliorum. Inter Pausilypum et Neapolim Megaris: mox a Surrento octo millibus passuum distantes, Tiberii principis arce nobiles Capreae, circuitu quadraginta millium passuum. XIII. Mox Leucothea: extraque conspectum, pe lagus Africum attingens, Sardinia, minus octo millibus passuum a Corsicae extremis, etiamnum angustias eas arctantibus insulis parvis, quae Cuniculariae appellantur: itemque Phintonis, et Fossae: a quibus fretum ipsum Taphros nominatur. Sardinia ab oriente patens, CLXXXVIII millia passuum: ab occidente, CLXXV millia: a meridie, LXXVII millia: a septemtrione, CXXV: circuitu DLXV millia: abest ab Africa Caralitano promontorio ducenta millia, a Gadibus quatuordecies centena. Habet et a Gorditano promontorio duas insulas, quae vocantur Herculis: a Sulcensi, Enosin: a Caralitano, Ficariam. Quidam haud procul ab ea etiam Berelidas ponunt, et Collodem, et quam vocant Helari, Corsi. Oppidorum XVIII, Suleitani, Valentini, ras lutra. Celeberrimi in ea populorum, Hienses, BaNeapolitani, Bosenses, Caralitani civium Romanorum, et Norenses. Colonia autem una, quae vocatur ad turrim Libysonis. Sardiniam ipsam Timaeus Sandaliotim appellavit ab effigie soleae, Myrsilus Ichnusam a similitudine vestigii. Contra Paestanum sinum Leucasia est, a Sirene ibi sepulta appellata. Contra Veliam, Pontia, et Iscia, utraeque uno nomine Oenotrides, argumentum possessae ab Oenotriis cesiae, ab Ulyssis specula. Italiae. Contra Vibonem parvae, quae vocantur Itha XIV. Verum ante omnes claritate Sicilia, Sicania Thucydidi dicta, Trinacria pluribus, aut Triquetra, a triangula specie: circuitu patens, ut auctor est Agrippa, DCXVIII M. pass. quondam Brutio agro cohaerens, mox interfuso mari avulsa XV M. in longitudinem freto, in latitudinem autem MD pass. iuxta columnam Rhegiam. Ab hoc dehiscendi argumento, Rhegium Graeci nomen dedere oppido, in margine Italiae sito. In eo freto est scopulus Scylla: item Charybdis, mare vorticosum: ambo clara saevitia. Ipsius Triquetrae, ut diximus, promontorium Pelorus vocatur, adversus Scyllam vergens in Italiam: Pachynum in Graeciam, CCCCXL M. ab eo distante Peloponneso: Lilybaeum in Africam CLXXX M. intervallo a Mercurii promontorio: et a Caralitano Sardiniae CXC M. Inter se autem haec promontoria ac latera distant his spatiis. Terreno itinere a Peloro Pachynum CXCI M. pass. Inde Lilybaeum CC M. inde Pelorum, CLXX. Coloniae ibi quinque: urbes ac civitates LXIII. A Peloro mare Ionium ora spectante, oppidum Messana civium RoDrepanum: colonia Tauromenium, quae antea Namanorum, qui Mamertini vocantur. Promontorium xos, flumen Asines: mons Aetna nocturnis mirus incendiis. Crater eius patet ambitu stad. XX. Favilla Tauromenium et Catinam usque pervenit fervens: fragor vero ad Maronem et Gemellos colles. Scopuli tres Cyclopum, portus Ulyssis, colonia Catina. Flupi. Oppida: Leontini, Megaris: amnis Pantagies. mina: Symaethum, Terias. Intus Laestrygonii camColonia Syracusae, cum fonte Arethusa. Quanquam et Temenitis, et Archidemia, et Magaea, et Cyane, et Milichie fontes in Syracusano potantur agro. Portus Naustathmus, flumen Elorum, promontorium Pachynum: a qua fronte Siciliae flumen Hirminium, oppidum Camarina, fluvius Gelas. oppidum Acragas, quod Agrigentum nostri dixere. Thermae colonia: amnes Achates, Mazara, Hypsa. Drepana, mons Eryx. Oppida: Panhormum, Solus, Selinus oppidum. Lilybaeum ab eo promontorium, Himera cum fluvio, Cephaloedis, Aluntium, Agathyrnum, Tyndaris colonia, oppidum Mylae, et unde coepimus, Pelorus. Intus, Latinae conditionis, Centuripini, Netini, rini, Acestaei, Acrenses, Bidini, Cetarini, Cacyrini, Segestani. Stipendiarii, Assorini, Aetnenses, AgyDrepanitani, Ergetini, Echetlienses, Erycini, Entellini, Etini, Enguini, Gelani, Galatini, Halesini, Hennenses, Hyblenses, Herbitenses, Herbessenses, Herbulenses, Halicyenses, Hadranitani, Imacarenses, Ichanenses, letenses, Mutustratini, Magellini, Murgentini, Mutycenses, Menanini, Naxii, Noaei,' Petrini, Paropini, Phtinthienses, Semellitani, Scherini, Selinuntii, Symaethii, Talarenses, Tissinenses, Triocalini, Tiracienses, Zanclaei Messeniorum in Siculo freto. Insulae sunt in Africam versae: Gaulos, Melita a Camerina LXXXIV M. pass. a Lilybaeo CXIII, Cosyra, Hieronesos, Caene, Galata, Lopadusa, Aethusa, quam alii Aegusam scripserunt: Bucinna: et a Solunte LXXX M. Osteodes: contraque Paropinos Ustica. Citra vero Siciliam ex adverso Metauri amnis, XXV millibus ferme pass. ab Italia, VII Aeoliae appellatae. Eaedem Liparaeorum, Hephaestiades a Graecis, a nostris Vulcaniae: Aeoliae, quod Aeolus Iliacis temporibus ibiregnavit. Lipara cum civium Rom. oppido, dicta a Liparo rege, qui successit Aeolo: antea Melogonis, vel Meligunis, vocitata: abest XXV M. pass. ab Italia, ipsa circuitu paulo minori. Inter hanc et Siciliam altera, antea Therasia appellata, nunc Hiera; quia sacra Vulcano est, colle in ea nocturnas evomente flammas. Tertia Strongyle, a Lipara M.pass. ad exortum Solis vergens, in qua regnavit Aeolus; quae a Lipara liquidiore flamma tantum differt: e cuius fumo, quinam flaturi sunt venti, in triduum praedicere incolae traduntur: unde ventos Aeolo paruisse existimatum. Quarta Didyme, minor quam Lipara. Quinta Ericusa. Sexta Phoenicusa, pabulo proximarum relicta. Novissima eademque minima, Evonymos. Hactenus de primo Europae sinu. XV. A Locris Italiae frons incipit, Magna Graecia appellata, in tres sinus recedens Ausonii maris; quoniam Ausones tenuere primi: patet octoginta sex M. pass. ut auctor est Varro. Plerique LXXV M. fecere. In ea ora flumina innumera, sed memoratu digna a Locris Sagra, et vestigia oppidi Caulonis, Mystia, Consilinum castrum, Cocinthum, quod esse longissimum Italiae promontorium aliqui existimant. Dein sinus Scyllaceus: et Scylacium, Scylletium Atheniensibus, cum conderent, dictum: quem locum occurrens Terinaeus sinus peninsulam efficit: et in ea portus, qui vocatur Castra Hannibalis, nusquam angustiore Italia: XX M. passuum latitudo est. Itaque Dionysius maior intercisam eo loco adiicere Siciliae voluit. Amnes ibi navigabiles: Carcines, Crotalus, Semirus, Arocha, Targines. Oppidum intus Petilia: mons Clibanus, promontorium Lacinium: cuius ante oram insula X M. pass. a terra Dioscoron: altera Calypsus, quam Ogygiam appellasse Homerus existimatur: praeterea Tiris, Eranusa, Meloessa. Ipsum a Caulone abesse LXX M. pass. prodidit grippa. A Lacinio promontorio secundus Europae sinus incip incipit, magno ambitu flexus, et Acroceraunio, Epiri finitus promontorio, a quo abest LXXV M. pass. Oppidum Croto, amnis Neaethus. Oppidum Thurii, inter duos amnes Crathin et Sybarin, ubi fuit urbs eodem nomine. Similiter est inter Sirin et Acirin Heraclia, aliquando Siris vocitata. Flumina: Acalandrum, Casuentum: oppidum Metapontum, quo tertia Italiae regio finitur. Mediterranei Brutiorum, Aprustani tantum: Lucanorum autem, Atenates, Bantini, Eburini, Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini, Tergilani, Ursentini, Volcentani, quibus Numestrani iunguntur. Praeterea interiise Thebas Lucanas Cato auctor est. Et Pandosiam Lucanorum urbem fuisse Theopompus, in qua Alexander Epirotes occubuerit. XVI. Connectitur secunda regio, amplexa Hirpinos, Calabriam, Apuliam, Salentinos, CCL M. sinu, qui Tarentinus appellatur, ab oppido Laconum, in recessu hoc intimo sito, contributa eo maritima colonia quae ibi fuerat. Abest CXXXVI M. pass. a Lacinio promontorio, adversam ei Calabriam in peninsulanı emittens. Graeci Messapiam a duce ap pellavere et ante Peucetia, a Peucetio Oenotri fratre, in Salentino agro. Inter promontoria C M. pass. intersunt. Latitudo peninsulae a Tarento Brundisium terreno itinere XXXV M. pass. patet, multoque brevius a portu Sasina. Oppida per continentem a Tarento, Varia, cui cognomen Apulae, Messapia, Aletium. In ora vero, Senum, Callipolis, quae nunc est Anxa, LXXV M. pass. a Tarento. Inde XXXII M. promontorium, quod Acran lapygian vocant, quo longissime in maria excurrit Italia. Ab eo Basta oppidum, et Hydruntam decem ac novem M. passuum, ad discrimen Ionii et Adriatici maris, qua in Graeciam brevissimus transitus, ex adverso Apolloniatum oppidum: latitudine intercurrentis freti, quinquaginta M. non amplius. Hoc intervallum pedestri continuare transitu pontibus iactis primum Pyrrhus Epiri rex cogitavit: post eum M. Varro, cum classibus Pompeii piratico bello praeesset. Utrumque aliae impedivere curae. Ab Hydrunte, Soletum desertum, dein Fratuertium: portus Tarentinus, statio Miltopae: Lupia Balesium, Coelium, Brundisium L M. pass. ab Hydrunte, in primis Italiae portu nobile, ac velut certiore transitu, sic utique longiore, excipiente Illyrica urbe Dyrrhachio CCXXV M. traiectu. Brundisio conterminus Pediculorum ager. IX adolescentes, totidemque virgines ab Illyriis, tredecim populos genuere. Pediculorum oppida, Rudiae, Egnatia, Barium. Amnes: Iapyx a Daedali filio rege, a quo et lapygia: Pactius, Aufidus ex Hirpinis montibus Canusium praefluens. Hinc Apulia Dauniorum cognomine, a duce Diomedis socero. In qua oppidum Salapia, Hannibalis meretricio amore inclytum: Sipontum, Uria: amnis Cerbalus, Dauniorum finis: portus Agasus, promontorium montis Gargani, a Salentino sive lapygio CCXXXIV M. pass. ambitu Gargani: portus Garnae, lacus Pantanus. Flumen portuosum Frento, Teanum Apulorum: itemque Larinatum Cliternia: Tifernus amnis. Inde regio Frentana. Ita Apulorum genera tria: Teani, duce e Graiis: Lucani, subacti a Calchante, quae loca nunc tenent Atinates. Dauniorum practer supra dicta coloniae, Luceria, Venusia. Oppida: Canusium, Arpi, aliquando Argos Hippium Diomede condente, mox Argyrippa dictum. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum, Dardorumque, et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere, Apinam et Tricam. Cetero intus in secunda regione, Hirpinorum colonia una Beneventum, auspicatius mutato nomine, quae quondam appellata Maleventum: Auseculani, Aquiloni, Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini: Ligures, qui cognominantur Corneliani, et qui Bebiani: Vescellani, Aeculani, Aletrini, Abellinates cognominati Marsi, Atrani, Aecani, Alfellani, Attinates, Arpani, Borcani, Collatini, Corinenses, et nobiles clade Romana Cannenses, Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses, Hyrini, Larinates, cognomine Frentani, Merinates, ex Gargano: Mateolani, Netini, Rubustini, Silvini: Strabellini, Turmentini, Vibinates, Venusini, Ulurtini, Calabrorum mediterranei: Aegetini, Apamestini, Argentini, Butuntinenses, Deciani, Grumbestini, Norbanenses, Paltonenses, Sturnini, Tutini. Salentinorum: Aletini, Basterbini, Neretini, Uxentini, Veretini. XVII. Sequitur regio quarta gentium vel fortissimarum Italiae. In ora, Frentanorum, a Tiferno: flumen Trinium portuosum. Oppida: Histonium, Buса, Ortona: Aternus amnis. Intus Anxani cognomine Frentani. Carentini supernates, et infernates, Lanuenses: Marrucinorum Teatini: Pelignorum Corfinienses, Superequani, Sulmonenses: Marsorum Anxantini, Atinates, Fucentes, Lucenses, Maruvii: Albensium Alba ad Fucinum lacum: Aequiculanorum, Cliternini, Carscolani: Vestinorum, Angulani, Pin nenses, Peltuinates, quibus iunguntur Aufinates Cismontani: Samnitium, quos Sabellos, et Graeci Saunitas dixere, colonia, Bovianum vetus, et alterum cognomine Undecumanorum. Aufidenates, Esernini, Fagifulani, Ficolenses, Saepinates, Treventinates: Sabinorum, Amiternini, Curenses, Forum Decii, Forum novum, Fidenates, Interamnates, Nursini, Nomentani, Reatini, Trebulani, qui cognominantur Mutuscaei, et qui Suffenates, Tiburtes, Tarinates. In hoc situ ex Aequiculis interiere Comini, Tadiates, Caedici, Alfaterni. Gellianus auctor est, lacu Fucino haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum a Marsya duce Lydorum: item Viticinorum in Piceno deletum a Romanis, Valerianus. Sabini (ut quidam existimavere, a religione et deorum cultu Sevini appellati:) Velinos accolunt lacus, roscidis collibus. Nar amnis exhaurit illos sulphureis aquis. Tiberim ex his petens replet, e monte Fiscello labens, iuxta Vacunae nemora et Reate in eosdem conditus. At ex alia parte Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tres amoenitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo, defert in Tiberim. In agro Reatino Cutiliae lacum, in quo fluctuet insula, Italiae umbilicum esse M. Varro tradit. Infra Sabinos Latium est, a latere Picenum, a tergo Umbria, Apennini iugis Sabinos utrinque vallantibus. XVIII. Quinta regio Piceni est, quondam uberrimae multitudinis. Trecenta LX millia Picentium in fidem populi Romani venere. Orti sunt a Sabinis voto vere sacro. Tenuere ab Aterno Amne, ubi nunc ager Adrianus, et Adria colonia, a mari VII M. pass. Flumen Vomanum: ager Praetutianus, Palmensisque. Item castrum novum, flumen Batinum, Truentum cum amne: quod solum Liburnorum in Italia reliquum est. Flumen Albula: Tervium, quo finitur Praetutiana regio, et Picentium incipit. Cupra oppidum, Castellum Firmanorum: et super id colonia Asculum, Piceni nobilissima, intus. Novana in ora: Cluana, Potentia, Numana, a Siculis condita. Ab iisdem colonia Ancona, apposita promontorio Cumero, in ipso flectentis se orae cubito: a Gargano CLXXXIII M. pass. Intus Auximates, Beregrani, Cingulani, Cuprenses cognomine Montani, Falarienses, Pausulani, Pleninenses, Ricinenses, Septempedani, Tollentinates, Treienses, Urbesalvia, Pollen tini. XIX. lungitur his sexta regio, Umbriam complexa, agrumque Gallicum circa Ariminum. Ab Ancona Gallica ora incipit Togatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni plurima eius tractus tenuere, in primis Palmensem, Praetutianum, Adrianumque agrum. Umbri eos expulere, hos Etruria, hanc Galli. Umbrorum gens antiquissima Italiae existimatur, ut quos Ombrios a Graecis putent dictos, quod inundatione terrarum imbribus superfuissent. Trecenta eorum oppida Thusci debellasse reperiuntur. Nunc in ora flumen, Aesis: Senogallia. Metaurus fluvius: coloniae, Fanum Fortunae, Pisaurum cum amne. Et intus Hispellum, Tuder. De cetero Amerini, Attidiates, Asirinates, Arnates, Aesinates, Camertes, Casuentillani, Carsulani, Dolates cognomine Salentini, Fulginates, Foroflaminienses, Foroiulienses, cognomine Concubienses: Forobrentani, Forosempronienses, Iguvini, Interamnates cognomine Nartes: Mevanates, Mevanionenses, Matilicates: Narnienses, quod oppidum Nequinum antea vocatum est: Nucerini, cognomine Favonienses, et Camelani: Ocriculani, Ostrani, Pitulani, cognomine Pisuertes, et alii Mergentini: Pelestini, Sentinates, Sarsinates, Spoletini, Suasani, Sestinates, Suillates, Tadinates, Trebiates, Tuficani, Tifernates cognomine Tiberini, et alii Metaurenses: Vesionicates, Urbanates cognomine Metaurenses, et alii Hortenses: Vettonenses, Vindinates, Viventani. In hoc situ interiere Feliginates, et qui Clusiolum tenuere supra Interamnam: et Sarranates, cum oppidis, Acerris, quae Vatriae cognominabantur, Turocelo, quod Netriolum. Item Solinates, Curiates, Fallienates, Apiennates. Interiere et Arienates cum Crinovolo, et Usidicani, et Plangenses, Pisinates, Caelestini. Ameriam suprascriptam Cato ante Persei bellum conditam annis DCCCCLXIV prodidit. XX. Octava regio determinatur Arimino, Pado, Apennino. In ora fluvius Crustumium, Ariminum colonia cum amnibus Arimino et Aprusa. Fluvius hinc Rubico, quondam finis Italiae. Ab eo Sapis, et Vitis, et Anemo: Ravenna Sabinorum oppidum, cum amne Bedese, ab Ancona CV M. pass. Nec procul a mari, Umbrorum Butrium. Intus coloniae: Bononia, Felsina rocitata, cum princeps Etruriae esset: Brixillum, Mutina, Parma, Placentia. Oppida: Caesena, Claterna, Forum Clodii, Livii, Popilii, Truentinorum, Cornelii: Faventini, Fidentini, Otesini, Padinates, Regienses a Lepido, Solonates, Saltesque Galliani qui cognominantur Aquinates: Tanetani, Veliates cognomine Vecteri: Regiates: Urbanates. In hoc tractu interierunt Boii, quorum tribus CXII fuisse auctor est Cato: item Senones, qui ceperant Romam. Padus gremio Vesuli montis, celsissimum in cacumen Alpium elati, finibus Ligurum Vagiennorum, visendo fonte profluens, condensque sese cuniculo, et in Forovibiensium agro iterum exoriens, nulli amnium claritate inferior: Graecis dictus Eridanus, ac poena Phaethontis illustratus: augetur ad Canis ortus liquatis nivibus: agris quamvis torrentior, nil tamen ex rapto sibi vindicans, atque ubi liquit agros, ubertate largior: trecentis M. pass. a fonte addens meatu duodenonaginta; nec amnes tantum Apenninos Alpinosque navigabiles capiens, sed lacus quoque immensos in eum sese exonerantes, omni numero XXX flumina in mare Adriaticum defert. Celeberrima ex iis, Apennini latere iactum Tanarum: Trebiam Placentinum: Tarum, Niciam, Gabellum, Scultennam, Rhenum: Alpium vero Sturam, Orgum, Durias duas, Sessiten, Ticinum, Lambrum, Adduam, Ollium, Mincium. Nec alius amnium tam brevi spatio maioris incrementi est. Urgetur quippe aquarum mole, et in profundum agitur, gravis terrae, quanquam deductus in flumina et fossas inter Ravennam Altinumque per CXX M. pass. tamen qua largius vomit, septem maria di ctus facere. Angusta fossa Ravennam trahitur, ubi Padusa vocatur, quondam Messanicus appellatus. Proximum inde ostium magnitudinem portus habet, qui Vatreni dicitur; quo Claudius Caesar e Britannia triumphans, praegrandi illa domo verius quam nave intravit Adriam. Hoc ante Eridanum ostium dictum est, aliis Spineticum ab urbe Spina, quae fuit iuxta praevalens, ut Delphicis creditum est thesauris, condita a Diomede. Auget ibi Padum Vatrenus amnis, ex Forocorneliensi agro. Proximum inde ostium Caprasiae, dein Sagis: dein Volane, quod ante Olane vocabatur. Omnia ea flumina, fossasque, primi a Sagi fecere Thusci: egesto amnis impetu per transversum in Atrianorum paludes, quae septem maria appellantur, nobili portu oppidi Thuscorum Atriae, a quo Atriaticum mare ante appellabatur, quod nunc Adriaticum. Inde ostia plena: Carbonaria, ac fossiones Philistinae, quod alii Tartarum vocant: omnia ex Philistinae fossae abundatione nascentia: accedentibus Athesi ex Tridentinis Alpibus, et Togisono ex Patavinorum agris. Pars eorum et proximum portum fecit Brundulum, sicut Edronem Medoaci duo, ac Fossa Clodia. His se Padus miscet, ac per haec effunditur: plerisque, ut in Aegypto Nilus, quod vocant Delta, triquetram figuram inter Alpes atque : |