Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

non sit perventum. Huius ambitum CXII M. D. passuum, a Perside longius abesse, adiri uno alveo angusto. Insula Asgilia: Gentes: Nocheti, Zurachi, Borgodi, Cataraei, Nomades. Flumen Cynos. Ultra navigationem incompertam ab eo latere propter scopulos tradit luba, praetermissa mentione oppidi Omanorum Batrasabbes, et Omanae, quod priores celebrem portum Carmaniae fecere. Item Omnae et Athanae, quae nunc oppida maxime celebrari a Persico mari nostri negotiatores dicunt. A flumine Canis, ut luba tradit, mons adusto similis. Gentes Epimaranitae. Mox Ichthyophagi: insula deserta: gens, Bathymi. Eblitaei montes, insula Omoenus. Portus Machorbe: insulae Etaxalos, Onchobrice: gens, Chadaei. Insulae sine nominibus multae: celebres vero, Isura, Rhinnea, et proxima, in qua scriptae sunt stelae lapideae literis incognitis. Goboëa portus, Bragae insulae desertae. Gens Thaludaei. Dabanegotis regio. Mons Orsa cum portu. Sinus Duatus, insulae multae. Mons Tricoryphos. Regio Cardalena, insulae Solanidae, Capina. Item Ichthyophagorum. Deinde Glari. Litus Hammaeum, ubi auri metalla. Regio Canauna, gentes Apitami, Gasani. Insula Devade: fons Goralus. Insulae Calaeu et Amnamethu. Gens Darrae. Insulae: Chelonitis: Ichthyophagón multae, Eodanda deserta, Basag, multae Sabaeorum. Flumina: Thamar, Amnon: insulae Dolicae. Fontes: Daulotes, Dora. Insulae: Pteros, Labatanis, Coboris, Sambracate, et oppidum eodem nomine in continenti. A meridie insulae multae, maxima Camari. Flumen, Mysecros. Portus, Leupas. Scenitae Sabaei. Insulae multae. Emporium eorum Acila, ex quo in Indiam navigatur. Regio, Amithoscuta: Damnia. Mizi maiores et minores, Drimati. Naumachaeorum promontorium contra Carmaniam est. Distat quinquaginta mill. passuum. Mira res ibi traditur: Numenium ab Antiocho rege Mesenae praepositum, ibi vicisse eodem die classe, aestuque reverso iterum equitatu contra Persas dimicantem, et gemina trophaea eodem in loco lovi ac Neptuno statuisse.

Insula in alto obiacet Ogyris, clara Erythra rege ibi sepulto. Distat a continente CXXV mill. passuum, circuitu CXII passuum. Nec minus altera clara in Azanio mari Dioscoridu, distans a Syagro extimo promontorio CCLXXX mill. pass.

Reliqui in continente a Noto etiamnum Ausaritae: inde in montes VIII dierum transitus. Gentes: Larendani, Catabani, Gebanitae pluribus oppidis, sed maximis, Nagia, et Tamna templorum LXV. Haec est amplitudinis significatio. Promontorium, a quo ad continentem Troglodytarum LM. pass. Toani, Ascitae, Chatramotitae, Tomabei, Antidalei, Lexianae, Agraei, Cerbani, Sabaei Arabum, propter thura clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. Oppida eorum in Rubro litore: Marane, Marma, Corolia, Sabatha: intus oppida, Nascus, Cardava, Carnus, et quo merces odorum deferunt, Tomala. Pars eorum Atramitae, quorum caput Sabota, LX templa muris includens. Regia tamen omnium Mariaba. Sinum obtinet XCIV M. pass. refertum insulis odoriferis. Atramitis in mediterraneo iunguntur Minaei: mare accolunt et Elamitae, oppida eiusdem nominis. lis iuncti Cagulatae. Oppidum Sibi, quod Graeci Apaten vocant. Arsi, Codani, Vadei, oppido magno: Banasasaei, Lechieni: Sygaros insula, quam canes non intrant, expositique circa litora errando moriuntur. Sinus intimus, in quo Leanitae, qui nomen ei dedere. Regia eorum Agra, et in sinu Laeana, vel, ut alii, Aelana. Nam et ipsum sinum nostri Aelaniticum scripsere, alii Aelenaticum, Artemidorus Aleniticum, Iuba Laeaniticum. Circuitus Arabiae a Charace Laeana colligere proditur quadragies septies centena LXX M. Juba paulo minus quadragies centenis M. putat.

Latissima est a septemtrione inter oppida Heroum et Characem.

Nunc et reliqua mediterranea eius dicantur. Nabataeis Thimaneos iunxerunt veteres: nunc sunt Taveni, Suelleni, Arraceni, Areni: oppidum, in quo omnis negotiatio convenit. Hemuatae, Analitae: oppida, Domatha, Egra: Thamudeni, oppidum Badanatha. Carrei, oppidum Carriata: Achoali, oppidum Phoda: ac Minaei, a rege Cretae Minoe (ut existimant) originem trahentes: quorum Charmaei: oppidum XIV mill. pass. Mariaba Baramalacum, et ipsum non spernendum: item Carnon. Rhadamaei, ethorum origo Rhadamanthus putatur frater Minois. Homeri.. tae, Massala oppido. Hamirei, Gedranitae, Amprae, Ilisanitae, Bachilitae, Sammei, Amathei cum oppidis Nessa et Cennesseri. Zamareni cum oppidis Saiace, Scantate, Bacascami. Riphearma oppidum, quo vocabulo hordeum appellant. Autei et Ravi, Gyrei et Mathataei, Helmodenes cum oppido Ebode. Agacturi in montibus, oppido XX mill. passuum, in quo fons Emischabales, quod significat camelorum oppidum. Ampelone colonia Milesiorum. Actrida oppidum: Calingii, quorum Mariaba oppidum significat dominos omnium. Oppida: Pallon, Urannimal iuxta flumen, per quod Euphratem emergere putant. Gentes: Agrei, Ammonii. Oppidum Athene, Cauranani, quod significat ditissimos armento: Coranitae, Caesani, Choani. Fuerunt et Graeca oppida, Arethusa, Larissa, Chalcis; deleta variis bellis.

Romana arma solus in eam terram adhuc intulit Aelius Gallus, ex equestri ordine. Nam C. Caesar Augusti filius prospexit tantum Arabiam. Gallus oppida diruit, non nominata ab auctoribus qui ante scripserunt, Negram, Amnestrum, Nescam, Magusam, Tammacum, Labeciam, et supra dictam Mariabam, circuitu VI mill. passuum. Item Caripeta, quo longissime processit. Cetera explorata retulit: Nomades lacte et ferina carne vesci: reliquos vinum, ut Indos, palmis exprimere, oleum sesamae. Numerosissimos esse Homeritas: Minaeis fertiles agros palmetis arbustisque, in pecore divitias. Cerbanos et Agraeos armis praestare, maxime Chatramotitas. Carreis latissimos et fertilissimos agros. Sabaeos ditissimos silvarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum riguis: mellis ceraeque proventu. De odoribus suo dicemus volumine. Arabes mitrati degunt, aut intonso crine: barba abraditur, praeterquam in superiore labro. Aliis et haec intonsa: mirumque dictu ex innumeris populis pars aequa in commerciis, aut latrociniis degit: in universum gentes ditissimae, ut apud quas maximae opes Romanorum Parthorumque subsistant, vendentibus quae e mari aut silvis capiunt, nihil invicem redimentibus.

XXXIII. Nunc reliquam oram Arabiae contrariam persequemur. Timosthenes totum sinum quatridui navigatione in longitudinem taxavit, bidui in latitudinem, angustias VII mill. D. passus. Eratosthenes ab ostio decies et ter centena mill. in quamque partem. Artemidorus Arabiae latere decies septies centena quinquaginta mill. Troglodytico vero, undecies centena XXXVII M. pass. Ptolemaida usque. Agrippa decies septies centena XXII mill. passuum, sine differentiis laterum. Plerique latitudinem CCCCLXXV prodiderunt, faucesque hiberno orienti obversas, alii VI mill. alii VII mill. alii XII mill. passuum patere.

Situs autem ita se habet. A sinu Aelanitico alter sinus, quem Arabes Aeant vocant, in quo Heroum oppidum est. Fuit et Cambysu inter Nelos et Marchadas, deductis eo aegris exercitus. Gens Tyra, Daneon portus: ex quo navigabilem alveum perducere in Nilum, qua parte ad Delta dictum decurrit, sexagies et bis centena mill. passuum intervallo (quod interflumen et Rubrum mare interest) primus omnium Sesostris Aegypti rex cogitavit: mox Darius Persarum: deinde Ptolemaeus sequens: qui et duxit fos

sam latitudine pedum centum, altitudine XL, in longitudinem XXXVII mill. D. passuum usque ad Fontes amaros. Ultra deterruit inundationis metus, excelsiore tribus cubitis Rubro mari comperto, quam terra Aegypti. Aliqui non eam afferunt causam, sed ne immisso mari corrumperetur aqua Nili, quae sola potus praebet. Nihilominus iter totum terendo frequentatur a mari Aegyptio, quod est triplex: unum a Pelusio per arenas, in quo nisi calami defixi regant, via non reperitur, subinde aura vestigia operiente. Alterum vero duobus mill. passuum ultra Casium montem, quod a sexaginta mill. passuum redit in Pelusiacam viam. Accolunt Arabes Autei. Tertium a Gerrho (quod Adipson vocant) per eosdem Arabes sexaginta mill. passuum propius, sed asperum montibus, et inops aquarum. Eae viae omnes Arsinoen ducunt, conditam sororis nomine in sinu Charandra, a Ptolemaeo Philadelpho, qui primus Troglodyticen excussit, et amnem qui Arsinoen praefluit, Ptolemaeum appellavit. Mox oppidum parvum est Aennum, pro quo alii Philoteram scribunt. Deinde sunt Azarei, ex Troglodytarum connubiis, Arabes feri. Insulae: Sapirene, Scytala: mox deserta ad Myoshormon, ubi fons Tadnos. Mons Aeas. Insula Iambe, portus multi. Berenice, oppidum matris Philadelphi nomine, ad quod iter a Copto diximus. Arabes Autei, et Gebadei.

XXXIV. Troglodytice, quam prisci Michoen, alii Midoen dixere. Mons Pentedactylos: insulae Stenae deirae aliquot, Halonnesi non pauciores: Cardamine, Topazos, quae gemmae nomen dedit. Sinus insulis refertus: ex iis quae Mareu vocantur, aquosae: quae Eratonos, sitientes. Regum ii praefecti fuere. Introrsus Candei, quos Ophiophagos vocant, serpentibus vesci assueti, neque alia regio fertilior earum.

Iuba, qui videtur diligentissime prosecutus haec, omisit in hoc tractu (nisi si exemplarium vitium est) Berenicen alteram, quae Panchrysos cognominata est: et tertiam, quae Epidires, insignem loco. Est enim sita in cervice longe procurrente, ubi fauces Rubri maris VII mill. D. passuum ab Arabia distant. Insula ibi Cytis, topazium ferens et ipsa.

Ultra silvae, ubi Ptolemais a Philadelpho condita ad venatus elephantorum, ob id Epitheras cognominata, iuxta lacum Monoleum. Haec est regio secundo volumine a nobis significata: in qua quadraginta quinque diebus ante solstitium, totidemque postea, hora sexta consumuntur umbrae, et in meridiem reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septemtrionem: cum in Berenice, quam primam posuimus, ipso die solstitii sexta hora umbrae in totum absumantur, nihilque adnotetur aliud novi. DCII mill. passuum intervallo a Ptolemaide, res ingentis exempli, locusque subtilitatis immensae, mundo ibi deprehenso, cum indubitata ratione umbrarum Eratosthenes mensuram terrae prodere inde coeperit. Hinc Azanium mare: promontorium, quod aliqui Hispalum scripsere: lacus, Mandalum: insula Colocasitis, et in alto multae, in quibus testudo plurima. Oppidum Suche, insula Daphnidis, oppidum Aduliton. Aegyptiorum hoc servi a dominis profugi condidere. Maximum hic emporium Troglodytarum, etiam Aethiopum. Abest a Ptolemaide quinque dierum navigatione. Deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopotamorum coria, chelyon testudinum, sphingia, mancipia. Supra, Aethiopes Aroteres: insulae, quae Aliaeu vocantur, item Bacchias et Antibacchias, et Stratonis. Hinc in ora Aethiopiae sinus incognitus, quod admiremur, cum ulteriora mercatores scrutentur. Promontorium, in quo fons Cucios, expetitus navigantibus. Ultra Isidis portus, decem dierum remigio ab oppido Adulitarum distans. In eum Troglodytis myrrha confertur. Insulae ante portum duae, Pseudopylae vocantur: interiores totidem, Pylae: in altera stelae lapideae literis ignotis. Ultra sinus Aba

lites. Insula Diodori, et aliae desertae: per continentem quoque deserta: oppidum Gaza, promontorium et portus Mossylicus, quo, cinnamomum devehi-+ tur. Hucusque Sesostris exercitum duxit.

Aliqui unum Aethiopiae oppidum ultra ponunt in litore Baragaza. A Mossylico promontorio Atlanticum mare incipere vult luba, praeter Mauritanias suas Gadeis usque navigandum Coro. Cuius tota sententia hoc in loco subtrahenda non est. A promontorio Indorum, quod vocatur Lepteacra, ab aliis Drepanum, proponit recto cursu praeter Exustam, ad Malchu insulam quindecies centena mill. passuum esse. Inde ad locum quem vocant Sceneos, CCXXV M. Inde ad Insulam Adanu, centum quinquaginta mill. passuum. Sic fieri ad apertum mare decies octies centena LXXV mill. passuum. Reliqui omnes propter Solis ardorem navigari posse non putaverunt. Quin et commercia ipsa infestant ex insulis Arabes Ascitae appellati, quoniam bubulos utres binos sternentes ponte piraticam exercent sagittis venenatis. Gentes Troglodytarum idem luba tradit Therothoas a venatu dictos, mirae velocitatis: sicut Ichthyophagos, natantes, ceu maris animalia: Bargenos, Zageras, Chalybas, Saxinas, Syrecas, Daremas, Domazanes. Quin et accolas Nili a Syene non Aethiopum populos, sed Arabum esse dicit usque Meroen. Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in Aegypti situ diximus, Arabas conditores habere. Sunt et qui ulteriorem ripam Aethiopiae auferant, annectantque Africae, ripas autem incolere propter aquam. Nos relicto cuique intelligendi arbitrio, oppida quo traduntur ordine utrinque ponemus.

XXXV. A Syene, et prius Arabiae latere, gens Catadupi. Deinde Syenitae. Oppida: Tacompson, quam quidam appellaverunt Thathicen, Aranium, Sesanium, Sandura, Nasaudum, Anadoma, Cumara, Peta et Bochiana, Leuphithorga, Tantarene, Moechindira, Noa, Gophoa, Gystate, Megeda, Lea, Rhemnia, Nupsia, Direa, Pataga, Bagada, Dumana, Rhadata, in quo felis aurea pro deo colebatur. Boron in mediterraneo, Mallos, proximum Meroae: sic prodidit Bion.

Iuba aliter: Oppidum in monte Megatichos, inter Aegyptum et Aethiopiam, quod Arabes Myrson vocavere. Deinde Tacompson, Aranium, Sesanium, Piden, Mamuda, Corambin, iuxta eam bituminis for tem: Hammodara, Prosda, Parenta, Mama, Tessara, Gallas, Zoton, Graucomen, Emeum, Pidibotas, Hebdomecontacometas, Nomadas in tabernaculis viventes: Cysten, Pemmam, Gadagalen, Paloin, Primin, Nupsin, Dasețin, Patin, Gambreves, Magasen, Segasmala, Cranda, Denna, Cadeuma, Thena, Batha, Alana, Macum, Scammos, Goram in insula: ab iis Abala, Androcalim, Seren, Mallos, Agocen.

Ex Africae latere tradita sunt eodem nomine Tacompsos altera, sive pars prioris: Magora, Sea, Edosa, Pelenaria, Pyndis, Magusa, Bauma, Linitima, Spintum, Sydopta, Gensora, Pindicitora, Agugo, Orsima, Suasa, Maumarum, Urbim, Mulon, quod oppidum Graeci Hypaton vocarunt: Pagoargas, Zamnes, unde elephanti incipiant: Mamblia, Berresa, Cetuma. Fuit quondam et Epis oppidum contra Meroen, antequam Bion scriberet, deletum.

Haec sunt prodita usque Meroen: ex quibus hoc tempore nullum prope utroque latere exstat. Certe solitudines nuper renuntiavere principi Neroni missi ab eo milites praetoriani cum tribuno ad explorandum, inter reliqua bella et Aethiopicum cogitanti. Intravere autem et eo arma Romana Divi Augusti temporibus, duce P. Petronio, et ipso equestris ordinis praefecto Aegypti. Is oppida eorum expugnavit, quae sola invenerat, quo dicemus ordine: Pselcin, Primin, Aboccin, Phthurin, Cambusin, Attevan, Stadisin, ubi Nilus praecipitans se, fragore auditum accolis aufert. Diripuit et Napata. Longissime autem a Syene progressus est DCCCCLXX mill. passuum.

Nec tamen arma Romana ibi solitudinem fecerunt. Aegyptiorum bellis attrita est Aethiopia, vicissim imperitando serviendoque, clara et potens etiam usque ad Troiana bella Memnone regnante: et Syriae imperitasse eam, nostroque litori, aetate regis Cephei, patet Andromedae fabulis.

Simili modo et de mensura eius varia prodidere: primus Dalion ultra Meroen longe subvectus. Mox Aristocreon, et Bion, et Basilis: Simonides minor etiam, quinquennio in Meroe moratus, cum de Aethiopia scriberet. Nam et Timosthenes classium Philadelphi praefectus, sine mensura, dierum LX a Syene Meroen iter prodidit: Eratosthenes DCXXV mill. Artemidorus DC mill. Sebosus ab Aegypti extremis sedecies centena LXXV mill. passuum: unde proxime dicti duodecies centena L M. Verum omnis haec finita nuper disputatio est, quoniam a Syene DCCCLXXIII mill. Neronis exploratores renuntiavere his modis: A Syene Hieran sycaminon LIV mill. passuum. Inde Tama LXXII millia passuum. Regionem Euonymiton Aethiopum primam, CXX, Acinam LIV mill. Pitaran XXV, Tergedum, CVI mill. Insulam Gagauden esse in medio eo tractu. Inde primum visas aves psittacos, et ab altera (quae vocatur Artigula) animal sphingion, a Tergedo cynocephalos. Inde Napata LXXX mill. Oppidum id parvum inter praedicta solum. Ab eo ad insulam Meroen CCCLX M. Herbas circa Meroen demum viridiores, silvarumque aliquid apparuisse, et rhinocerotum elephantorumque vestigia. Ipsum oppidum Meroen ab introitu insulae abesse LXX. mill. passuum: iuxtaque aliam insulam Tadu dextro subeuntibus alveo, quae portum faceret. Aedificia oppidi pauca. Regnare feminam Candacem, quod nomen multis iam annis ad re-. ginas transiit. Delubrum Hammonis et ibi religiosum, et toto tractu sacella. Ceterum cum potirentur rerum Aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. Tradunt armatorum CCL mill. dare solitam, artificum CCCC M. alere. Reges Aethiopum XLV et hodie traduntur. Universa vero gens Aetheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani filio Aethiope Aethiopia.

Animalium hominumque effigies monstriferas circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea. Ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine naribus, aequali totius oris planitei. Alias superiore labro orbas, alias sine linguis. Pars etiam ore concreto et naribus carens, uno tantum foramine spirat, potumque calamis avenae trahit, et grana eiusdem avenae sponte provenientis ad vescendum. Quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. Quibusdam ante Ptolemaeum Lathurum regem Aegypti ignotus fuit usus ignium. Quidam et Pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes, ex quibus Nilus oriretur.

In ora autem, ubi desiimus, continui montes, ardentibus similes rubent. Troglodytis et Rubro mari a Meroe tractus omnis superponitur: a Napatatridui itinere ad Rubrum litus, aqua pluvia ad usum compluribus locis servatur, fertilissima regione, quae interest, auri. Ulteriora Atabuli, Aethiopum gens tenet. Deinde contra Meroen Megabari, quos aliqui Adiabaras nominavere, oppidum habent Apollinis. Pars eorum Nomades, quae elephantis vescitur. Ex adverso in Africae parte Macrobii. Rursus a Megabaris Memnones et Davelli, dierumque viginti intervallo Critensi. Ultra eos Dochi, deinde Gymnetes semper nudi. Mox Anderae, Mathitae, Mesagebes, Hipporeae, atri coloris tota corpora rubrica illinunt. At ex Africae parte Medimni. Deinde Nomades cynocephalorum lacte viventes, Olabi, Syrbotae, qui octonûm cubitorum esse dicuntur.

cim Esar Aegyptiorum oppidum, qui Psammetichum fugerint. In eo produntur annis trecentis habitasse. Contra in Arabico latere Daron oppidum esse eorum. Bion autem Sapen vocat, quod ille Esar, et ipso nomine advenas ait significari. Caput eorum in insula, Sembobitin: et tertium in Arabia, Sai. Inter montes autem et Nilum Symbari sunt, Paluogges: in ipsis vero montibus Asachae multis nationibus. Abesse a mari dicuntur dierum quinque itinere. Vivunt elephantorum venatu. Insula in Nilo Semberritarum, reginae paret. Ab ea Nubei Aethiopes dierum octo itinere. Oppidum eorum Nilo impositum, Tenupsis. Sambri, apud quos quadrupedes omnes sine auribus, etiam elephanti. At ex Africae parte Ptoembari, Ptoemphanae, qui canem pro rege habent, motu eius imperia augurantes: Auruspi oppido longe a Nilo sito. Postea Achisarmi, Phaliges, Marigeri, Casamarri.

Bion alia oppida in insulis tradit, a Sembobiti Meroen versus dierum toto itinere viginti. Proximae insulae oppidum Semberritarum sub regina; et aliud Asar: alterius oppidum Daron. Tertiam Medoen vocant, in qua oppidum Asel. Quartam eodem, quo oppidum, nomine Garoden. Inde per ripas oppida: Navos, Modundam, Andatim, Secundum, Colligat, Secande, Navectabe, Cumi, Agrospi, Aegipam, Candrogari, Arabam, Summaram.

Regio supra Sirbitum, ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere maritimos Aethiopas, Nisicastes, Nisitas, quod significat ternûm et quaternûm oculorum viros: non quia sic sint, sed quia sagittis praecipua contemplatione utantur. Ab ea vero parte Nili, quae supra Syrtes maiores, oceanumque meridianum protenditur, Dalion vocatos esse dicit, pluvia tantum aqua utentes Cisoros, Longoporos. Ab Oecalicibus dierum quinque itinere Usibalcos, Isuelos, Pharusos, Valios, Cispios. Reliqua deserta. Deinde fabulosa. Ad occidentem versus Nigroe, quorum rex unum oculum habeat in fronte. Agriophagi, pantherarum et leonum carnibus maxime viventes. Pamphagi, omnia mandentes. Anthropophagi humana carne vescentes. Cynamolgi, caninis capitibus. A rtabatitae quadrupedum férarum modo vagi. Deinde Hesperii, Perorsi, quos in Mauritaniae confinio diximus. Pars quaedam Aethiopum locustis tantum vivit, fumo et sale duratis in annua alimenta: ii quadragesimum annum vitae non excedunt.

Aethiopum terram universam cum mari Rubro patere in longitudinem semel et vicies centena LXX mill. passuum: in latitudinem cum superiore Aegypto duodecies centena XCVIII M. Agrippa existimavit. Quidam longitudinem ita diviserunt: a Meroe Sirbitum, XII dierum navigationem. Ab ea XII ad Davellos. Ab iis ad oceanum Aethiopicum sex dierum iter. In totum autem ab oceano ad Meroen DCXXV M. passuum esse inter auctores fere convenit: inde Syenen, quantum diximus. Sita est Aethiopia ab oriente hiberno ad occidentem hibernum. Meridiano cardine silvae ebeno maxime virent: a media eius parte imminens mari mons excelsus, aeternis ardet ignibus, Theon ochema dictus Graecis: a quo navigatio quatridui ad promontorium, quod Hesperion ceras vocatur, confine Africae iuxta Aethiopas Hesperios. Quidam et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos Aegipanum Satyrorumque produnt.

XXXVI. Insulas toto eo mari et Ephorus complures esse tradidit, et Eudoxus, et Timosthenes: Clitarchus vero Alexandro regi renuntiatam adeo divitem, ut equos incolae talentis auri permutarent. Alteram, ubi sacer mons opacus silva repertus esset, distillantibus arboribus odore mirae suavitatis. Contra sinum Persicum Cerne nominatur insula adversa Aethiopiae, cuius neque magnitudo, neque intervallum a continente constat, Aethiopas tantum populos navigantes in eam non posse propter ardores ultra quasdam columnas (ita appellantur parvae insulae) provehi. Polybius in extrema Mauritania contra montem Atlantem a terra stadia octo abesse prodidit Cernen. Nepos Cornelius ex adverso maxime Carthaginis a continente passus mille: non ampliorem circuitu duobus millibus. Traditur et alia insula contra montem Atlantem, et ipsa Atlantis appellata. Ab ea quinque dierum navigatione solitudines ad Aethiopas Hesperios et promontorium, quod vocavimus Hesperion ceras, inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum ac mare Atlanticum. Contra hoc quoque promontorium Gorgades insulae narrantur, Gorgonum quondam domus, bidui navigatione distantes a continente, ut tradit Xenophon Lampsacenus. Penetravit in eas Hanno Poenorum Imperator, prodiditque hirta feminarum corpora, viros pernicitate evasisse: duarumque Gorgonum cutes argumenti et miraculi gratia in lunonis templo posuit, spectatas usque ad Carthaginem captam. Ultra has etiamnum duae Hesperidum insulae narrantur. Adeoque omnia circa haec incerta sunt, ut Statius Sebosusa Gorgonum insulis praenavigatione Atlantis dierum XL ad Hesperidum insulas cursum prodiderit, ab iis ad Hesperu ceras unius. Nec Mauritaniae insularum certior fama est. Paucas modo constat esse ex adverso Autololum, a luba repertas, in quibus Gaetulicam purpuram tingere instituerat.

Aristocreon Libyae latere a Meroe oppidum Tolen dierum quinque itinere tradit. Inde dierum duode- I habere proditur. Ephorus auctor est, a Rubro mari XXXVIII. At abunde orbe terrarum extra intra indicato, colligenda in arctum mensura aequorum videtur. Polybius a Gaditano freto longitudinem directo cursu ad os Maeotis, tricies et quater centena XXXVII mill. D passuum prodidit. Ab eodem initio ad orientem recto cursu Siciliam duodecies centena LX mill. D passuum, Cretam CCCLXXV M. passuum, Rhodum CLXXXIII M. D passuum: Chelidonias tantundem: Cyprum CCCXXII M. passuum. Inde Syriae Seleuciam Pieriam CXV mill. D passuum. Quae computatio efficit vicies quater centena XL M. passuum. Agrippa hoc idem intervallum a freto Gaditano ad sinum Issicum per longitudinem directam tricies et quater centena XL passuum mill. taxat, in quo haud Tertius circulus ab Indis Imao proximis oritur. scio an sit error numeri, quoniam idem a Siculo fre- | Tendit per Caspias portas Mediae proximas, Catao

XXXVII. Sunt, qui ultra eas Fortunatas putant esse, quasdamque alias: quarum numero idem Sebosus etiam spatia complexus, Iunoniam abesse a Gadibus DCCL mill. passuum tradit. Ab ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam, Caprariamque: in Pluvialia non esse aquam, nisi ex imbribus. Abiis CCL mill. passuum Fortunatas contra laeva Mauritaniae in IX horam Solis: vocari Convallem a convexitate, et Planariam a specie: Convallis circuitum CCC mill. passuum. Arborum ibi proceritatem ad centum XIV pedes adolescere.

Iuba de Fortunatis ita inquisivit: sub meridie quoque positas esse prope occasum, aPurpurariis DCXXV mill. passuum, sic ut CCL supra occasum navigetur: deinde per LXXV mill. passuum ortus petatur. Primam vocari Ombrion nullis aedificiorum vestigiis: habere in montibus stagnum, arbores similes ferulae: ex quibus aqua exprimatur, ex nigris amara, ex candidioribus potui iucunda. Alteram insulam lunoniam appellari, in ea aediculam esse tantum lapide exstructam. Ab ea in vicino eodem nomine minorem. Deinde Caprariam lacertis grandibus refertam. In conspectu earum esse Nivariam, quae hoc nomen accepit a perpetua nive, nebulosam. Proximam ei Canariam vocari a multitudine canum ingentis magnitudinis; ex quibus perducti sunt Iubae duo: apparentque ibi vestigia aedificiorum. Cum autem omnes copia pomorum et avium omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas ferentibus, ac nuce pinea abundare. Esse copiam et mellis. Papyrum quoque et siluros in amnibus gigni: infestari eas belluis, quae expellantur assidue, putrescentibus.

to Alexandriam cursus duodecies centena L mill. passuum tradidit. Universus autem circuitus per sinus dictos ab eodem exordio colligit ad Maeotin lacum, centies centena LVI mill. passuum. Artemidorus adiicit DCCLIII mill. Idem cum Maeotide centies septuagies et ter centena XC M. passuum esse tradit. Haec est mensura inermium, et pacata audacia fortunam provocantium hominum. Nunc ipsarum partium magnitudo comparabitur, utcunque difficul tatem afferet auctorum diversitas. Aptissime tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. Est ergo ad hoc praescriptum Europae magnitudo octogies bis centena XCIV mill. passuum. Africae (ut media ex omni varietate prodentium sumatur computatio) efficit longitudo tricies septies centena XCIV mill. Latitudo, qua colitur, nusquam ducenta quinquaginta millia passuum excedit. Sed quoniam a Cyrenaica eius parte nongentorum decem millium passuum eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque, qua noscebantur, complectens; universam mensuram, quae venit in computationem, quadragies sexies centena VIII mill. passuum efficit. Asiae longitudo in confesso est ter et sexagies centena LXXV mill. passuum. Latitudo sane computetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam, ut per Meroen et Syenen mensura currat, decies octies centena LXXV mill. passuum. Apparet ergo, Europam paulo minus dimidia Asiae parte maiorem esse, quam Asiam. Eandem altero tanto et sexta parte Africae ampliorem, quam Africam. Quod si misceantur omnes summae, liquido patebit, Europam totius terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius: Asiam vero quartam et quartamdecimam, Africam autem quintam et insuper sexagesimam.

XXXIX. His addemus etiamnum unam Graecae inventionis sententiam vel exquisitissimae subtilitatis, ut nihil desit in spectando terrarum situ: indicatisque regionibus noscatur, et cum qua cuique earum societas sit, sive cognatio dierum ac noctium, quibusque inter se pares umbrae et aequa mundi convexitas. Ergo reddetur hoc etiam, terraeque universae in membra caeli digerentur. Plura sunt autem

haec segmenta mundi, quae nostri circulos appellaparallelos.

vere,

Principium habet Indiae pars versa ad austrum. Patet usque Arabiam et Rubri maris accolas. Continentur Gedrosi, Persae, Carmani, Elymaei, Parthyene, Aria, Susiane, Mesopotamia, Seleucia cognominata Babylonia, Arabia ad Petras usque, Syria Coele, Pelusium, Aegypti inferiora, quae Χώρα vocatur Alexandriae, Africae maritima, Cyrenaica oppida omnia, Thapsus, Adrumetum, Clupea, Carthago, Utica, uterque Hippo, Numidia, Mauritania utraque, Atlanticum mare, columnae Herculis. In hoc caeli circumflexu aequinoctii die media, umbilicus, quem Gnomonem vocant, VII pedes longus, umbram non amplius IV pedes longam reddit. Noctis vero dieique longissima spatia horas XIV aequinoctiales habent, brevissima e contrario X.

Sequens circulus incipit ab India vergente ad occasum, vadit per medios Parthos, Persaepolin, citima Persidis, Arabiam citeriorem, Iudaeam, Libani montis accolas. Amplectitur Babylonem, Idumaeam, Samariam, Hierosolymam, Ascalonem, Ioppen, Caesaream, Phoenicen, Ptolemaidem, Sidonem, Tyrum, Berytum, Botryn, Tripolin, Byblum, Antiochiam, Laodiceam, Seleuciam, Ciliciae maritima, Cypri austrina, Cretam, Lilybaeum in Sicilia, septemtrionalia Africae et Numidiae. Umbilicus aequinoctio XXXV pedum, umbram viginti quatuor pedes longam facit. Dies autem noxque maxima quatuordecim horarum aequinoctialium est, accedente iis quinta parte unius horae.

niam, Cappadociam, Taurum, Amanum, Issum, Cilicias portas, Solos, Tarsum, Cyprum, Pisidiam, Pamphyliae Siden, Lycaoniam, Lyciae Patara, Xanthum, Caunum, Rhodum, Coum, Halicarnassum, Gnidum, Dorida, Chium, Delum, Cycladas medias, Gythium, Maleam, Argos, Laconiam, Elin, Olympiam, Messeniam Peloponnesi, Syracusas, Catinam, Siciliam mediam, Sardiniae austrina, Carteiam, Gades. Gnomonis centum unciae, umbram septuaginta septem unciarum faciunt. Longissimus dies est aequinoctialium horarum quatuordecim atque dimidiae, cum trigesima parte unius horae.

Quarto subiacent circulo, quae sunt ab altero latere Imai, Cappadociae austrina, Galatia, Mysia, Sardis, Smyrna, Sipylus, Tmolus mons Lydiae, Caria, Ionia, Trallis, Colophon, Ephesus, Miletos, Samos, Chios, Icarium mare, Cycladum septemtrionales, Athenae, Megara, Corinthus, Sicyon, Achaia, Patrae, Isthmos, Epirus, septemtrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae exortiva, Hispaniae maritima a Carthagine nova, et inde ad occasum. Gnomoni XXI pedum respondent umbrae XVII pedum: longissimus dies habet aequinoctiales horas quatuordecim, et duas tertias unius horae.

Quinto continentur segmento ab introitu Caspii maris, Bactra, Iberia, Armenia, Mysia, Phrygia, Hellespontus, Troas, Tenedus, Abydos, Scepsis, Ilium, Ida mons, Cyzicum, Lampsacum, Sinope, Amisum, Heraclea in Ponto, Paphlagonia, Lemnus, Imbrus, Thasus, Cassandria, Thessalia, Macedonia, Larissa, Amphipolis, Thessalonice, Pella, Aedessa, Beroea, Pharsalia, Carystum, Euboea Boeotum, Chalcis, Delphi, Acarnania, Aetolia, Apollonia, Brundisium, Tarentum, Thurii, Locri, Rhegium, Lucani, Neapolis, Puteoli, Tuscum mare, Corsica, Baleares, Hispania media. Gnomoni septem pedes, umbrae sex. gnitudo diei summa horarum aequinoctialium quindecim.

Ma

Sexta comprehensio, qua continetur urbs Roma, amplectitur Caspias gentes, Caucasum, septemtrionalia Armeniae, Apolloniam supra Rhyndacum, Nicomediam, Nicaeam, Chalcedonem, Byzantium, Lysimachiam, Cherronesum, Melanem sinum, Abderam,

Samothraciam, Maroneam, Aenum, Bessicam, Thraciam, Maedicam, Paeoniam, Illyrios, Dyrrachium, Canusium, Apuliae extima, Campaniam, Etruriam, Pisas, Lunam, Lucam, Genuam, Liguriam, Antipolin, Massiliam, Narbonem, Tarraconem, Hispaniam Tarraconensem mediam, et inde per Lusitaniam. Gnomoni pedes novem, umbrae octo. Longissima diei spatia, horarum aequinoctialium quindecim, addita nona parte unius horae: aut, ut Nigidio placuit, quinta.

Septima divisio ab altera Caspii maris ora incipit: vaditque supra Calatim, Bosphorum, Borysthenem, Tomos, Thraciae aversa, Triballos, Illyrici reliqua, Adriaticum mare, Aquileiam, Altinum, Venetiam, Vicetiam, Patavium, Veronam, Cremonam, Ravennam, Anconam, Picenum, Marsos, Pelignos, Sabinos, Umbriam, Ariminum, Bononiam, Placentiam, Mediolanum, omniaque ab Apennino: transque Alpes Galliam Aquitanicam, Viennam, Pyrenaeum, Celtiberiam. Umbilico triginta quinque pedum, umbrae triginta sex, ut tamen in parte Venetiae exaequetur umbra gnomoni: amplissima dies horarum aequinoctialium quindecim, et quintarum partium horae trium.

Hactenus antiquorum exacta celebravimus. Sequentium diligentissimi, quod superest terrarum tribus assignavere segmentis. A Tanai per Maeotin lacum et Sarmatas usque Borysthenem, atque ita per Dacos partemque Germaniae, Gallias, Oceani litora amplexi, quod esset horarum sedecim. Alterum per Hyperboreos et Britanniam, horarum decem et septem. Postremum Scythicum a Riphaeis iugis in Thulen, in quo dies continuarentur (ut diximus) noctesque per vices. Iidem et ante principia, quae fecimus, posuere circulos duos. Primum per insulam Meroen, et Ptolemaidem, in Rubro mari ad elephan torum venatus conditam: ubi longissimus dies duodecim horarum esset, dimidia hora amplior. Secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum tredecim. lidemque singulis dimidia horarum spatia usque ad ultimum adiecere circulis. Et hactenus de terris.

[ocr errors]

C. PLINII SECUNDI

NATURALIS

HISTORIAE

LIBER VII.

I. MUNDUS, etin eo terrae, gentes, maria insignia, urbes, ad hunc modum se habent. Animantium in eodem natura, nullius prope partis contemplatione minor est, si quidem omnia exsequi humanus animus queat. Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura, magna saeva mercede contra tanta sua munera: non sit ut satis aestimare, parens melior homini, an tristior noverca fuerit. Ante omnia unum animantium cunctorum, alienis velat opibus: ceteris varie tegumen- | quadrupedi similem facit. Quando homini incessus?

diem nulli datur. Ab hoc lucis rudimento, quae ne feras quidem inter nos genitas, vincula excipiunt, et omnium membrorum nexus: itaque feliciter natus iacet, manibus pedibusque devinctis, flens, animal ceteris imperaturum: et a suppliciis vitam auspicatur, unam tantum ob culpam, quia natum est. Heu dementiam ab his initiis existimantium ad superbiam se genitos!

Prima roboris spes, primumque temporis munus

ta tribuit, testas, cortices, coria, spinas, villos, setas, pilos, plumam, pennas, squamas, vellera. Truncos etiam arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est. Hominem tantum nudum, et in nuda humo, natali die abiicit ad vagitus statim et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrimas, et has protinus vitae principio. At hercules risus, praecox ille et celerrimus, ante quadragesimum PLIN. HIST. NATUR.

quando vox? quando firmum cibis os? quamdiu palpitans vertex, summae inter cuncta animalia imbecillitatis indicium? Iam morbi, totque medicinae contra mala excogitatae, et haec quoque subinde novitatibus victae. Cetera sentire naturam suam, alia pernicitatem usurpare, alia praepetes volatus, alia nare: hominem scire nihil sine doctrina, non fari, non ingredi, non vesci: breviterque non aliud natu

13

« IndietroContinua »