Immagini della pagina
PDF
ePub

quoque omnes recepimus; ubi autem Oudendor. pius meliora vel praeterierat, vel significata tantum non receperat, ibi veterum librorum lectionem verborumque ordinem restituere neutiquam dubitavimus; id inprimis agentes, ut exemplar quam emendatissimum ederemus. De illustribus grammaticis libellum et de rhetoribus emendavimus ex editione a. 1478 Florentiae e Mediolanensi codice exscripta, quam habuimus ex Senatus illustris Lipsiensis bibliotheca.

Fruatur itaque lector eruditus hac nostra opera, et quae ad emendandum rectiusque constituendum autoris textum pro facultate contuli

boni consulat.

mus,

Lipsiae m. Iun. 1845.

C. H. IV.

C. SUETONII TRANQUILLI

DE VITA

DUODECIM CAESARUM

LIBRI OCT 0.

LIBER PRIMUS,
C. IULIUS CAES A R.

(Cuius in principio quaedam exciderunt.)

I. ***

Annum

agens sextum decimum, patrem amisit; sequentibusque consulibus, flamen Dialis destinatus, dimissa Cossutia, quae, familia equestri, sed admodum dives, praetextato desponsata fuerat, Corneliam, Cinnae quater consulis filiam, duxit uxorem, ex qua illi mox Iulia nata est; neque, ut repu. diaret illam, compelli a dictatore Sulla ullo modo potuit. Quare et sacerdotio et uxoris dote et gentiliciis hereditatibus multatus, diversarum partium habebatur: ut etiam discedere e medio, et, quanquam morbo quartanae aggravante, prope per singulas noctes commutare latebras cogeretur, seque ab inquisiSUETON.

A

toribus pecunia redimere; donec per virgines Vestales perque Mamercum Aemilium et Aurelium Cottam, propinquos et affines suos, veniam impetravit. Satis constat, Sullam, quum deprecantibus amicissimis et ornatissimis viris aliquamdiu denegasset, atque illi pertinaciter contenderent, expugnatum tandem proclamasse, sive divinitus sive aliqua coniectura: Vincerent ac sibi haberent, dummodo scirent, eum, quem incolumem tantopere cuperent, quandoque optimatiųm partibus, quas secum simul defendissent, exitio futurum: nam Caesari multos Marios inesse.

II. Stipendia prima in Asia fecit M. Thermi praetoris contubernio; a quo ad arcessendam classem in Bithyniam missus, descdit apud Nicomedem, non sine rumore prostratae regi pudicitiae; quem rumo. rem auxit, intra paucos rursus dies repetita Bithynia per causam exigendae pecuniae, quae deberetur cui. dam libertino clienti suo. Reliqua militia secundiore fama fuit, et a Thermo in expugnatione Mytilenarum corona civica donatus est.

III. Meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia, sed brevi tempore. Nam Sullae morte comperta, simul spe novae dissensionis, quae per M. Lepidum movebatur, Romam propere rediit. Et Lepidi quidem societate, quanquam magnis conditionibus invitare. tur, abstinuit, tum ingenio eius diffisus, tum occasione, quam minorem opinione offenderat.

IV. Ceterum, composita seditione civili, Cornelium Dolabellam, consularem et triumphalem virum, repetundarum postulavit; absolutoque, Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam, et ut per otium ac requiem Apollonio Moloni, clarissimo tunc dicendi magistro, operam daret. Huc dum hibernis

iam mensibus traiicit, circa Pharmacusam insulam a praedonibus captus est; mansitque apud eos non sine summa dignatione prope quadraginta dies, cum uno medico et cubiculariis duobus; nam comites servosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat. Numeratis deinde quinquaginta talentis, expositus in litore, non distulit, quin e vestigio classe deducta persequeretur abeuntes, ac redactos in potestatem supplicio, quod illis saepe minatus inter iocum fuerat, afficeret. Vastante regiones proximas Mithridate, ne desidere in discrimine sociorum videretur, ab Rhodo, quo pertenderat, transiit in Asiam; auxiliisque contractis et praefecto regis provincia expulso, nutantes ac dubias civitates retinuit in fide.

V. Tribunatu militum, qui primus Romam reverso per suffragia populi honor obtigit, auctores restituendae tribuniciae potestatis, cuius vim Sulla diminuerat, enixissime iuvit. L. etiam Cinnae, uxoris fratri, et qui cum eo civili discordia Lepidum secuti, post necem consulis ad Sertorium confugerant, reditum in civitatem rogatione Plotia confecit, habuitque et ipse super ea re concionem.

VI. Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudavit e more pro rostris. Et in amitae quidem laudatione de eius ac patris sui utraque origine sic refert: Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis immortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcüi Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo in genere et regum sanctitas, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia Deorum, quorum ipsi in potestate sunt

reges. In Corneliae autem locum Pompeiam duxit, Q. Pompeii filiam, L. Sullae neptem; cum qua deinde divortium fecit, adulteratam opinatus a P. Clodio; quem inter publicas caerimonias penetrasse ad eam muliebri veste tam constans fama erat, ut senatus quaestionem de pollutis sacris decreverit.

VII. Quaestori ulterior Hispania obvenit; ubi quum mandatu praetoris iure dicundo conventus circumiret, Gadesque venisset, animadversa apud Her. culis templum Magni Alexandri imagine, ingemuit, et quasi pertaesus ignaviam suam, quod nihildum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitavit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in Urbe. Etiam confusum eum somnio proximae noctis (nam visus erat per quietem matri stuprum intulisse) coniectores ad amplissimam spem incitaverunt, arbitrium orbis terra. rum portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi vidisset, non alia esset, quam terra, quae omnium parens haberetur.

VIII. Decedens ergo ante tempus, colonias Latinas de petenda civitate agitantes adiit; et ad audendum aliquid concitasset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paullisper ob id ipsum retinuissent: nec eo secius maiora mox in Urbe moli. tus est.

IX. Siquidem ante paucos dies, quam aedilitatem iniret, venit in suspicionem conspirasse cum M. Crasso consulari, item P. Sulla et L. Autronio, post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur, et trucidatis, quos placitum esset, dictaturam Crassus invaderet,

« IndietroContinua »