Immagini della pagina
PDF
ePub

quoquam reperto, qui super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, qualia multa saepe in levioribus turbis decreta erant, in eam coegit desperationem, ut, quoad potestate abiret, domo abditus, nihil aliud quam per edicta obnunciaret. Unus ex eo tempore omnia in republica et ad arbitrium administravit: ut nonnulli urbanorum, quum quid per iocum testandi gratia signarent, non Caesare et Bibulo, sed Iulio et Caesare consulibus actum scriberent, bis eundem praeponentes, nomine atque cognomine; utque vulgo mox ferrentur hi versus:

Non Bibulo quicquam nuper, sed Caesare, factum est: Nam Bibulo fieri consule nil memini.

Campum Stellatem, maioribus consecratum, agrumque Campanum, ad subsidia reipublicae vectigalem relictum, divisit extra sortem ad viginti millibus civium, quibus terni pluresve liberi essent. Publicanos remissionem petentes tertia mercedum parte relevavit, ac, ne in locatione novorum vectigalium immoderatius licitarentur, propalam monuit. Cetera item, quae cuique libuissent, dilargitus est, contradicente nullo, ac, si conaretur quis, absterrito. M. Catonem interpellantem extrahi curia per lictorem ducique in carcerem iussit. L. Lucullo liberius resistenti tantum calumniarum metum iniecit, ut ad genua ultro sibi accideret. Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statum, P. Clodium, inimicum eius, frustra iam pridem a Patribus ad plebem transire nitentem, eodem die horaque nona transduxit. Postremo in universos diversae factionis induxit Vettium praemiis, ut se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur, productusque pro rostris auctores ex compacto no

minaret; sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis nominatis, desperans tam praecipitis consilii eventum, intercepisse veneno indicem creditur.

XXI. Sub idem tempus Calpurniam, L. Pisonis filiam, successuri sibi in consulatu, duxit uxorem; suamque, Juliam, Cn. Pompeio collocavit, repudiato priore sponso Servilio Caepione, cuius vel praecipua opera paullo ante Bibulum impugnaverat. Ac post novam affinitatem Pompeium primum rogare sententiam coepit, quum Crassum soleret, essetque consuetudo, ut, quem ordinem interrogandi sententias consul Kalendis Ianuariis instituisset, eum toto anno conservaret.

XXII. Socero igitur generoque suffragantibus, ex omni provinciarum copia Gallias potissimum elegit, cuius emolumento et opportunitate idonea sit materia triumphorum. Et initio quidem Galliam Cisalpinam, Illyrico adiecto, lege Vatinia accepit; mox per senatum Comatam quoque, vėritis patribus, ne, si ipsi negassent, populus et hanc daret. Quo gaudio elatus non temperavit, quin paucos post dies frequenti curia jactaret, invitis et gementibus adversariis adeptum se, quae concupisset; proinde ex eo insultaturum omnium capitibus: ac negante quodam per contumeliam, facile hoc ulli feminae fore, respondit quasi alludens, in Syria quoque regnasse Semiramin, magnamque Asiae partem Amazonas tenuisse quondam.

XXIII. Functus consulatu, C. Memmio Lucioque Domitio praetoribus de superioris anni actis referentibus, cognitionem senatui detulit: nec illo suscipiente, triduoque per irritas altercationes absum

pto, in provinciam abiit; et statim quaestor eius in praeiudicium aliquot criminibus arreptus est. Mox et ipse a L. Antistio tribuno plebis postulatus, appellato demum collegio obtinuit, quum rei publicae causa abesset, reus ne fieret. Ad securitatem ergo posteri temporis in magno negotio habuit, obligare semper annuos magistratus, et e competitoribus non alios adiuvare aut ad honorem pati pervenire, quam qui sibi recepissent propugnaturos absentiam suam: cuius pacti non dubitavit a quibusdam iusiurandum atque etiam syngrapham exigere.

XXIV. Sed quum L. Domitius, consulatus candidatus, palam minaretur, consulem se effecturum, quod praetor nequisset, adempturumque ei exercitus; Crassum Pompeiumque, in urbem provinciae suae Lucam extractos, compulit, ut, detrudendi Domitii causa, consulatum alterum peterent; et ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur: [perfecitque utrumque.] Qua fiducia ad legiones, quas a republica acceperat, alias [publico, alias] privato sumptu addidit: unam etiam ex Transalpinis conscriptam, vocabulo quoque Gallico; Alauda enim appellabatur; quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam, postea universam civitate donavit. Nec deinde ulla belli occasione, ne iniusti quidem ac periculosi, abstinuit, tam foederatis, quam infestis ac feris gentibus ultro lacessitis; adeo ut senatus quondam legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos decreverit, ac nonnulli dedendum eum hostibus censuerint. Sed prospere decedentibus rebus, et saepius et plurium, quam quisquam umquam, dierum supplicationes impetravit.

XXV. Gessit autem novem annis, quibus in im

perio fuit, haec fere. Omnem Galliam, quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Gebenna fluminibusque Rheno et Rhodano continetur, patetque circuitu ad bis et tricies centum millia passuum, praeter socias ac bene meritas civitates, in provinciae formam redegit, eique quadringenties in singulos annos stipendii nomine imposuit. Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato aggressus, maximis affecit cladibus. Aggressus [est] et Britannos, ignotos antea; superatisque pecunias et obsides imperavit: per tot successus ter, nec amplius, adversum casum expertus: in Britannia, classe vi tempestatis prope absumpta, et in Gallia, ad Gergoviam legione fusa; et in Germanorum finibus, Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis.

XXVI. Eodem temporis spatio matrem primo, deinde filiam, nec multo post nepotem amisit. Inter quae, consternata P. Clodii caede republica, quum senatus unum consulem, nominatimque Cn. Pompeium, fieri censuisset, egit cum tribunis plebis, collegam se Pompeio destinantibus, id potius ad populum ferrent, ut absenti sibi, quandoque imperii tempus expleri coepisset, petitio secundi consulatus daretur, ne ea causa maturius et imperfecto adhuc bello decederet. Quod ut adeptus est, altiora iam meditans et spei plenus, nullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publice privatimque omisit. Forum de manubiis inchoavit: cuius area super sestertium millies constitit. Munus populo epulumque pronunciavit in filiae memoriam, quod ante eum nemo. Quorum ut quam maxima exspectatio esset, ea quae ad epulum pertinerent, quamvis macellariis oblocata, etiam domesticatim apparabat.

Gladiatores notos, sicubi infestis spectatoribus dimicarent, vi rapiendos reservandosque mandabat. Tirones neque in ludo neque per lanistas, sed in domibus per equites Romanos atque etiam per senatores armorum peritos erudiebat, precibus enitens, quod epistolis eius ostenditur, ut disciplinam singulorum susciperent, ipsique dictata exercentibus darent. Legionibus stipendium in perpetuum duplicavit. Frumentum, quoties copia esset, etiam sine modo mensuraque praebuit; ac singula interdum mancipia ex praeda viritim dedit.

eum,

XXVII. Ad retinendam autem Pompeii necessitudinem ac voluntatem Octaviam, sororis suae neptem, quae C. Marcello nupta erat, conditionem ei detulit, sibique filiam eius in matrimonium petiit, Fausto Sullae destinatam. Omnibus vero circa atque etiam parte magna senatus, gratuito aut levi fenore obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere vel invitatos vel sponte ad se commeantes uberrimo congiario prosequebatur; libertos insuper servulosque cuiusque, prout domino patronove gratus quis esset. Tum reorum aut obaeratorum aut prodigae iuventutis subsidium unicum ac promptissimum erat; nisi quos gravior criminum vel inopiae luxuriaeve vis urgeret, quam nt subveniri posset a se. His plane palam bello civili opus esse dicebat.

XXVIII. Nec minore studio reges atque provincias per terrarum orbem alliciebat, aliis captivorum millia dono offerens, aliis citra senatus populique auctoritatem, quo vellent et quoties vellent, auxilia summittens; superque Italiae Galliarumque et Hispaniarum, Asiae quoque et Graeciae potentissimas urbes praecipuis operibus exornans: donec, attoni

« IndietroContinua »