Immagini della pagina
PDF
ePub

pletiores in se contulissent. Neque in tam diuturno spatio quisquam omnino descivit: plerique capti concessam sibi sub conditione vitam, si militare adversus eum vellent, recusarunt. Famem et ceteras necessitates, non quum obsiderentur modo, sed et si alios ipsi obsiderent, tantopere tolerabant, ut Dyrrhachina munitione Pompeius, viso genere panis ex herba, quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse dixerit, amoverique ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et pertinacia hostis animi suorum frangerentur. Quanta fortitudine dimicaverint, testimonio est, quod, adverso semel apud Dyrrhachium proelio, poenam in se ultro depoposcerunt; ut consolandos eos magis imperator quam puniendos habuerit. Ceteris proeliis innumeras adversariorum copias, multis partibus ipsi pauciores, facile superaverunt. Denique una sextae legionis cohors, praeposita castello, quatuor Pompeii legiones per aliquot horas sustinuit, paene omnis confixa multitudine hostilium sagittarum, quarum centum ac triginta millia intra vallum reperta sunt. Nec mirum, singulorum si quis facta respiciat, vel Cassii Scaevae centurionis, vel C. Acilii militis, ne de pluribus referam. Scaeva, excusso oculo, transfixus femore et humero, centum et viginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit. Acilius navali ad Massiliam proelio, iniecta in puppem hostium dextra, et abscisa, memorabile illud apud Graecos Cynaegiri exemplum imitatus, transiluit in navem, umbone obvios agens.

LXIX. Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino moverunt, civilibus aliquas, sed ut celeriter ad officium redierint, nec tam indulgentia

Et

ducis, quam auctoritate. Non enim cessit unquam tumultuantibus, atque etiam obviam semper iit. nonam quidem legionem apud Placentiam, quanquam adhuc in armis Pompeius esset, totam cum ignominia missam fecit, aegreque, post multas et supplices preces, nec nisi exacta de sontibus poena, restituit.

LXX. Decumanos autem Romae cum ingentibus minis, summoque etiam Urbis periculo, missionem et praemia flagitantes, ardente tunc in Africa bello, neque adire cunctatus est, quanquam deterrentibus amicis, neque dimittere: sed una voce, qua Quirites eos pro militibus appellarat, tam facile circumegit et flexit, ut ei, milites esse, confestim responderint, et quamvis recusantem ultro in Africam sint secuti; ac sic quoque seditiosissimum quemque et praedae et agri destinati tertia parte multavit.

LXXI. Studium et fides erga clientes ne iuveni quidem defuerunt. Masintham, nobilem iuvenem, quum adversus Hiempsalem regem tam enixe defendisset, ut lubae, regis filio, in altercatione barbam invaserit, stipendiarium quoque pronunciatum et abstrahentibus statim eripuit occultavitque apud se diu, et mox, ex praetura proficiscens in Hispaniam, inter officia prosequentium fascesque lictorum lectica sua avexit.

LXXII. Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractavit, ut C. Oppio, comitanti se per silvestre iter, correptoque subita valetudine, et deversoriolo, quod unum erat, [lecto] cesserit, et ipse humi ac sub divo cubuerit. Iam autem rerum potens quosdam etiam infimi generis ad amplissimos honores provexit. Quum ob id culparetur, professus est pa

lam, si grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque se parem gratiam relaturum.

LXXIII. Simultates contra nullas tam graves excepit unquam, ut non occasione oblata libens deponeret. C. Memmii, cuius asperrimis orationibus non minore acerbitate rescripserat, etiam suffragator mox in petitione consulatus fuit. C. Calvo, post famosa epigrammata de reconciliatione per amicos agenti, ultro ac prior scripsit. Valerium Catullum, a quo sibi versiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulaverat, satisfacientem, eadem die adhibuit coenae, hospitioque patris eius, sicut consueverat, uti perseveravit.

LXXIV. Sed et in ulciscendo natura lenissimus. Piratas, a quibus captus est, quum in deditionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iuraverat, iugulari prius iussit, deinde suffigi. Cornelio Phagitae, cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens, ne perduceretur ad Sullam, vix praemio dato evaserat, nunquam nocere sustinuit. Philemonem a

manu servum, qui necem suam per venenum inimicis promiserat, non gravius quam simplici morte puniit. In P. Clodium, Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum, testis citatus, negavit se quicquam comperisse, quamvis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide retulissent; interrogatusque, cur igitur repudiasset uxorem, Quoniam, inquit, meos tam suspicione quam crimine iudico carere oportere.

LXXV. Moderationem vero clementiamque tum in administratione tum in victoria belli civilis admirabilem exhibuit. Denunciante Pompeio, pro hosti

bus se habiturum, qui reipublicae defuissent, ipse medios et neutrius partis suorum sibi numero futuros pronunciavit. Quibus autem ex commendatione Pompeii ordines dederat, potestatem transeundi ad eum omnibus fecit. Motis apud Ilerdam deditionis conditionibus, quum, assiduo inter utrasque partes usu atque commercio, Afranius ac Petreius deprehensos intra castra Iulianos subita poenitentia interfecissent, admissam in se perfidiam non sustinuit imitari. Acie Pharsalica proclamavit, ut civibus parceretur; deincepsque nemini non suorum, quem vellet, unum partis adversae servare concessit: nec ulli periisse nisi in proelio reperiuntur, exceptis duntaxat Afranio et Fausto et L. Caesare iuvene: ac ne hos quidem voluntate ipsius interemptos putant: quorum tamen et priores post impetratam veniam rebellaverant: et Caesar, libertis servisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis, bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidaverat. Denique tempore extremo etiam, quibus nondum ignoverat, cunctis in Italiam redire permisit, magistratusque et imperia capere. Sed et statuas L. Sullae atque Pompeii a plebe disiectas reposuit. Ac, si qua posthac aut cogitarentur gravius adversus se ant dicerentur, inhibere maluit, quam vindicare. Itaque et detectas coniurationes conventusque nocturnos non ultra arguit, quam ut edicto ostenderet, esse sibi notas; et acerbe loquentibus satis habuit pro concione denunciare, ne perseverarent. Aulique Caecinae criminosissimo libro et Pitholai carminibus maledicentissimis laceratam existimationem suam civili animo tulit.

[ocr errors][merged small]

que eius, ut et abusus dominatione et iure caesus existimetur. Non enim honores modo nimios recepit, ut continuum consulatum, perpetuam dictaturam, praefecturamque morum, insuper praenomen imperatoris, cognomen patris patriae, statuam inter reges, suggestum in orchestra; sed et ampliora etiam humano fastigio decerni sibi passus est, sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et ferculum Circensi pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, pulvinar, flaminem, Lupercos, appellationem mensis e suo nomine. Ac nullos non honores ad libidinem cepit et dedit. Tertium et quartum consulatum titulo tenus gessit, contentus dictaturae potestate, decretae cum consulatibus simul: atque utroque anno binos consules substituit sibi in ternos novissimos menses; ita ut medio tempore comitia nulla habuerit, praeter tribunorum et aedilium plebis; praefectosque pro praetoribus constituerit, qui praesente se res urbanas administarent. Pridie autem Kalendas lanuarias repentina consulis morte cessantem honorem in paucas horas petenti dedit. Eadem licentia, spreto patrio more, magistratus in plures annos ordinavit: decem praetoriis viris consularia ornamenta tribuit: civitate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum recepit in curiam. Praeterea monetae publicisque vectigalibus peculiares servos praeposuit. Trium legionum, quas Alexandriae relinquebat, curam et imperium Rusioni, liberti sui filio, suo exoleto, demandavit.

LXXVII. Nec minoris impotentiae voces propalam edebat, ut T. Ampius scribit: Nihil esse rempublicam, appellationem modo, sine corpore ac specie. Sullam nescisse literas, qui dictaturam deposuerit. De

« IndietroContinua »