Immagini della pagina
PDF
ePub

ipse ab eo magister equitum diceretur, constitutaque ad arbitrium republica, Sullae et Autronio consulatus restitueretur. Meminerunt huius coniurationis Tanusius Geminus in Historia, M. Bibulus in Edictis, C. Curio pater in Orationibus. De hac significare videtur et Cicero in quadam ad Axium epistola, referens, Caesarem in consulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat. Tanusius adiicit, Crassum poenitentia vel metu diem caedi destinatum non obiisse, et idcirco ne Caesarem quidem signum, quod ab eo dari convenerat, dedisse. Convenisse autem Curio ait, ut togam de humero deiiceret. Idem Curio, sed et M. Actorius Naso, auctores sunt, conspirasse eum etiam cum Cn. Pisone adolescente, cui ob suspicionem urbanae coniurationis provincia Hispania ultro extra ordinem data sit; pactumque, ut simul foris ille, ipse Romae, ad res novas consurgerent per Ambronas et Transpadanos; destitutum utriusque consilium morte Pisonis.

X. Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitolium ornavit, porticibus ad tempus exstructis, in quibus, abundante rerum copia, pars apparatus exponeretur. Venationes autem ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque impensarum solus gratiam caperet; nec dissimularet collega eius M. Bibulus, evenisse sibi, quod Polluci. Ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Castoris vocaretur, ita suam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici. Adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus quam destinaverat paribus. Nam quum multiplici undique familia comparata inimicos exterruisset, cautum est

de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret.

XI. Conciliato populi favore, tentavit per partem tribunorum, ut sibi Aegyptus provincia plebiscito daretur, nactus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem suum, socium atque amicum a senatu appellatum, expulerant, resque [vulgo] improbabatur. Nec obtinuit, adversante optimatium factione; quorum auctoritatem ut, quibus posset modis, invicem deminueret, tropaea C. Marii de Iugurtha deque Cimbris atque Teutonis, olim a Sulla disiecta, restituit; atque in exercenda de sicariis quaestione eos quoque sicariorum numero habuit, qui proscriptione ob relata civium Romanorum capita pecunias ex aerario acceperant, quanquam exceptos Corneliis legibus.

XII. Subornavit etiam, qui C. Rabirio perduellionis diem diceret; quo praecipuo adiutore aliquot ante annos L. Saturnini seditiosum tribunatum senatus coercuerat: ac sorte iudex in reum ductus, tam cupide condemnavit, ut ad populum provocanti nihil aeque ac iudicis acerbitas profuerit.

XIII. Deposita provinciae spe, pontificatum maximum petiit, non sine profusissima largitione. In qua reputans magnitudinem aeris alieni, quum mane ad comitia descenderet, praedixisse matri osculanti fertur, domum se nisi pontificem non reversurum. Atque ita potentissimos duos competitores, multumque et aetate et dignitate antecedentes, superavit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia, quam uterque in omnibus, tulerit.

XIV. Praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae, senatuque universo in socios facinoris ulti

mam statuente poenam, solus municipatim dividendos custodiendosque, publicatis bonis, censuit. Quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans, quanta eos in posterum a plebe Romana maneret invidia, ut Decimum Silanum, consu lem designatum, non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, velut gravius, atque ipse sensisset, exceptam: obtinuissetque adeo, transductis ad se iam pluribus, et in his Cicerone, consulis fratre, nisi labantem ordinem confirmasset M. Catonis oratio. Ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoadusque manus equitum Romanorum, quae armata praesidii causa circumstabat, immoderatius perseveranti necem comminata est, etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem una proximi deseruerint, vix pauci complexu togaque obiecta protexerint. Tunc plane deterritus, non modo cessit, sed et in reliquum anni tempus curia abstinuit.

XV. Primo praeturae die Q. Catulum de refectione Capitolii ad disquisitionem populi vocavit, rogatione promulgata, qua curationem eam in alium transferebat. Verum impar optimatium conspira. tioni, quos, relicto statim novorum consulum officio, frequentes obstinatosque ad resistendum concucurrisse cernebat, hanc quidem actionem deposuit.

XVI. Ceterum Caecilio Metello, tribuno plebis, turbulentissimas leges adversus collegarum intercessionem ferenti, auctorem propugnatoremque se pertinacissime praestitit, donec ambo administratione reipublicae decreto patrum summoverentur. Ac nihilo minus permanere in magistratu et ius dicere ausus, ut comperit, paratos, qui vi ac per arma prohi.

berent, dimissis lictoribus abiectaque praetexta, domum clam refugit, pro conditione temporum quieturus. Multitudinem quoque, biduo post sponte et ultro confluentem, operamque sibi in asserenda dignitate tumultuosius pollicentem, compescuit. Quod quum praeter opinionem evenisset, senatus, ob eundem coetum festinato coactus, gratias ei per primores viros egit, accitumque in curiam et amplissimis verbis collaudatum in integrum restituit, inducto priore decreto.

XVII. Recidit rursus in discrimen aliud, inter socios Catilinae nominatus, et apud Novium Nigrum quaestorem a L. Vettio ludice, et in senatu a Q. Curio: cui, quod primus consilia coniuratorum detexerat, constituta erant publice praemia. Curius quidem e Catilina se cognovisse dicebat: Vettius etiam chirographum eius, Catilinae datum, pollicebatur. Id vero Caesar nullo modo tolerandum existimans, quum, implorato Ciceronis testimonio, quaedam se de coniuratione ultro ad eum detulisse docuisset, ne Curio praemia darentur, effecit: Vettium, pignoribus captis et direpta supellectile male mulcatum, ac pro rostris in concione paene discerptum, coniecit in carcerem: eodem Novium quaestorem, quod compellari apud se maiorem potestatem passus esset.

XVIII. Ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam, retinentes creditores interventu sponsorum removit; ac neque more neque iure, antequam provinciae ornarentur, profectus est; incertum, metune iudicii, quod privato parabatur, an, quo maturius sociis implorantibus subveniret. Pacataque provincia, pari festinatione, non exspectato successore,

Sed

ad triumphum simul consulatumque decessit. quum, edictis iam comitiis, ratio eius haberi non posset, nisi privatus introisset Urbem, et ambienti, ut legibus solveretur, multi contradicerent, coactus est triumphum, ne consulatu excluderetur, dimittere.

XIX. E duobus [consulatus] competitoribus, L. Lucceio Marcoque Bibulo, Lucceium sibi adiunxit, pactus, ut is, quoniam inferior gratia esset pecuniaque polleret, nummos de suo, communi nomine, per centurias pronunciaret. Qua cognita re, optimates, quos metus ceperat, nihil non ausurum eum in summo magistratu, concordi et consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt, tantundem pollicendi: ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente, eam largitionem e republica fieri. Igitur cum Bibulo consul creatus est. Eandem ob causam opera ab optimatibus data est, ut provinciae futuris consulibus minimi negotii, id est silvae callesque, decernerentur. Qua maxime iniuria instinctus, omnibus officiis Cn. Pompeium assectatus est, offensum patribus, quod, Mithridate rege victo, cunctantius confirmarentur acta sua; Pompeioque M. Crassum reconciliavit, veterem inimicum ex consulatu, quem summa discordia simul gesserant; ac societatem cum utroque iniit, ne quid ageretur in republica, quod displicuisset ulli e tribus.

XX. Inito honore, primus omnium instituit, ut tam senatus quam populi diurna acta confierent et publicarentur. Antiquum etiam retulit morem, ut, quo mense fasces non haberet, accensus ante eum iret, lictores pone sequerentur. Lege autem agraria promulgata, obnunciantem collegam armis foro expulit. Ac postero die in senatu conquestum, nec

« IndietroContinua »