Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

VITAE

DUODECIM CAESARUM

CUM

SCRIPTIS MINORIBUS

ET FRAGMENTIS.

NOVA EDITIO STEREOTY P A

CURANTE

C. H. W E IS E.

LIPSIA E
SUMTIBUS ET TYPIS CAROLI TAUCHNITII.

1 8 4 5.

[ocr errors][merged small][merged small]

Pra e f a t i o.

Quum, detritis usu tabulis stereotypis, in quibus Suetonius perscriptus erat, novae. demum pulcrioresque substituendae essent: et in hoc, ut in aliis scriptoribus, consultum visum est, non recentissimam aliquam editionem sequi, sed bonorum ope librorum accuratius paulo in textumi inquirere, expensisque veterum membranarum lectionibus, eam restituere scriptori formam dictionemque, quae cum fide dignissimis antiquitatis monumentis quam optime concineret. Ex quo enim Oudendorpius, certos aliquos, ut fit, codices secutus, luculenta sua editione, et criticis notis per sane bonis et exteriori etiam ornatu valde insigni Suetonium exhibuerat, omnes omnino recentiores illum in plerisque secuti sunt, hoc tantummodo plerumque agentes, ut res in auctore obvias difficiliores obscurioresque interpretarentur suisque notis illustrarent. Nos, adhibitis melioribus libris, accurateque examinato ubique Oudendorpii iudicio, eclectica ratione, ubicunque illius emendationes indubitatae iudicari debuere, ipsi

« IndietroContinua »