Immagini della pagina
PDF
ePub

A.7. Murison

VITAE

DUODECIM CAESARUM

CUM

SCRIPTIS MINORIBUS

ET FRAGMENTIS.

NOVA EDITIO STEREOTYPA

CURANTE

C. H. WE IS E.

LIPSIA E

SUMTIBUS ET TYPIS CAROLI TAUCHNITII.

1 8 4 5.

[blocks in formation]

Praefatio.

Quum, detritís usu tabulis stereotypis, in quibus Suetonius perscriptus erat, novae demum pulcrioresque substituendae essent: et in hoc, ut in aliis scriptoribus, consultum visum est, non recentissimam aliquam editionem sequi, sed bonorum ope librorum accuratius paulo in textum inquirere, expensisque veterum membranarum lectionibus, eam restituere scriptori formam dictionemque, quae cum fide dignissimis antiquitatis monumentis quam optime concineret. Ex quo enim Oudendorpius, certos aliquos, ut fit, codices secutus, luculenta sua editione, et criticis notis per sane bonis et exteriori etiam ornatu valde insigni Suetonium exhibuerat, omnes omnino recentiores illum in plerisque secuti sunt, hoc tantummodo plerumque agentes, ut res in auctore obvias difficiliores obscurioresque interpretarentur suisque notis illustrarent. Nos, adhibitis melioribus libris, accurateque examinato ubique Oudendorpii iudicio, eclectica ratione, ubicunque illius emendationes indubitatae iudicari debuere, ipsi

« IndietroContinua »