Immagini della pagina
PDF
ePub

loco ferrum flammamque metuemus, quae iam diu comparantur: eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis erit res publica, facile et magistratuum consiliis et privatorum diligentia comprimentur.

XL. 86. Quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica diligentia, moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae vestrae et ceterorum civium consulatis: deinde ego idem vos defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti, L. Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis. Modo maximo beneficio populi Romani ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset: nunc idem squalore et sordibus confectus, lacrimis ac maerore perditus, vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur, vestram misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur. Nolite, per deos immortales! iudices, hac eum cum re, qua se honestiorem fore putavit, etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare. Atque ita vos si L. Murena, iudices, orat atque obsecrat, si iniuste neminem laesit, si nullius aures voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae locus, sit demissis luminibus perfugium, sit auxilium pudori. Misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, iudices: una enim eripiuntur cum consulatu omnia. Invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest: obiicitur enim coitionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae: ad omne denique periculum atque ad omnem invidiam solus opponitur. 88. Qua re quid invidendum Murenae aut cuiquam

87.

nostrum sit in hoc praeclaro consulatu non video, iudices. Quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur et vos videre et perspicere potestis. XLI. Si, quod Iuppiter omen avertat! hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet? Domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eamdem deformatam ignominia lugentemque videat? an ad matrem? quae misera modo consulem osculata filium suum, nunc cruciatur et sollicita est ne eumdem paullo post spoliatum omni dignitate conspiciat? 89. Sed quid ego matrem aut domum appello, quem nova poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? Ibit igitur in exsilium miser? Quo? Ad orientisne partes, in quibus annos multos legatus fuit, exercitus duxit, res maximas gessit? At habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. An se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eumdem lugentem, maerentem, exsulem videat? In ea porro provincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet? Qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cum, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuncii litteraeque celebrassent et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerint, repente exstiterit ipse nuntius suae calamitatis? 90. Quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani beneficium: reddite rei publicae consulem: date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvino municipio honestissimo, quod in hac tota causa frequens maestumque vidistis. Nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnes consules facere necesse

est, domesticum et suum consulem potissimum avellere. Quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita commendo, ut cupidissimum otii, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi, quae nunc rem publicam labefactat, futurum esse promittam et spondeam.

M. TULLII CICERONIS

PRO A. LICINIO ARCHIA POETA ORATIO.

ARGUMENTUM VETERIS ENARRATORIS AB A. MAIO EDITUM ET SUPPLETUM.

A. Licinius Archias se studiis poëticis dedidit et adprime, ut videbatur, excelluit in hoc genere litterarum. Amicitia igitur etiam viris illustribus familiariter copulatus est, ut ipse M. Tullius in orationis huius narratione confirmat. Interim satis longo intervallo cum esset cum L. Lucullo in Siciliam profectus et cum ex ea provincia cum eodem L. Lucullo regrederetur, Heracleam venit, quae tunc erat civitas foederata, et ascriptus est in ordinem Heracliensium civis. Tunc Silanus et Carbo coss. legem tulerunt, ut omnes, qui essent ex foederatis populis, civitatem Romanam consequerentur, si modo illo tempore, quo lex lata esset, domicilium in Italia haberent et intra diem sexagesimum professi apud praetorem fuissent. Quae cum Licinio Archiae ad obtinendum ius civitatis Romanae argumenta deessent, quoniam neque tabulis Heracliensium probare poterat ascriptum se in ordinem civiumquippe tabularium civitatis illius exarserat bello sociali―, nec bona sua in censum detulerat, reus factus est lege Papia, quae lata fuerat ad eos coërcendos, qui temere et illicite civitatem Romanam usurpassent. Fit ergo status coniecturalis, an ascriptus sit in ordinem Heracliensium et an fecerit omnia, quae is facere debuerit, qui esset e numero foederatorum. Et deficitur quidem multis probationibus, testimonio tamen Heracliensium et vel maxime, quibus tota occupatur oratio, poëticae facultatis et doctrinae iucundissimae gratia nititur. Est etiam omissa coniectura disceptatio per ipsam qualitatem personae, ut civis Romanus debeat adoptari, etiam si in praeteritum non sit ascitus. [Ceterum idem enarrator ad c. 2, § 3, adnotat Q. Ciceronem fratrem M. Tullii oratoris illum fuisse praetorem, apud quem haec habita oratio sit, conf. etiam Ciceronis epist. ad Q. fratrem lib. III. ep. 6, § 9, videturque A. Licinius Archias absolutus esse.]

I. 1. Si quid est in me ingenii, iudices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox, huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. 2. Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingenii neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum et quasi cognatione quadam inter se continentur. II. 3. Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quaestione legitima et in iudicio publico, cum res agatur apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia, hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine iudiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat, quaeso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, accommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poëta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente iudicium patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paullo loqui liberius et in eius modi

« IndietroContinua »