Immagini della pagina
PDF
ePub

sint, petimus a vobis, iudices, si qua non modo humana, verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum, qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur estque ex eo numero, qui semper apud omnes sancti sunt habiti itaque dicti, sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur. 32. Quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus: quae secus ac mea iudicialique consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipsius studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo, qui iudicium exercet, certo scio.

M. TULLII CICERONIS

PRO T. ANNIO MILONE ORATIO AD IUDICES.

EX COMMENTARIIS Q. ASCONII PEDIANI.

Hanc dixit Cn. Pompeio III. consule a. d. VI. Idus April. [a. u. c. 702]. Quod iudicium cum ageretur, exercitum in foro et omnibus in templis, quae circum forum sunt, collocatum a Cn. Pompeio fuisse non tantum ex hac oratione et annalibus, sed etiam ex libro apparet, qui Ciceronis nomine inscribitur de optimo genere oratorum [c. 4. § 10].

ARGUMENTUM HOC EST.

T. Annius Milo et P. Plautius Hypsaeus et Q. Metellus Scipio consulatum petierunt non solum largitione palam profusa, sed etiam factionibus armatorum succincti. Miloni et Clodio summae erant inimicitiae, quod et Milo Ciceronis erat amantissimus in reducendoque eo enixe operam rei publicae dederat et P. Clodius restituto Ciceroni erat infestissimus ideoque summe studebat Hypsaeo et Scipioni contra Milonem. Ac saepe inter se Milo et Clodius cum suis factionibus Romae depugnaverant, et erant uterque audacia pares, sed Milo pro melioribus partibus stabat. Praeterea in eumdem annum consulatum Milo, Clodius praeturam petebat, quam debilem futuram consule Milone intelligebat. Deinde cum diu tracta essent comitia consularia perficique ob eas ipsas perditas candidatorum contentiones non possent, et ob id mense Ianuario nulli dum neque consules neque praetores essent trahereturque dies eodem quo antea modo, cum Milo quam primum comitia confici vellet conficeretque cum bonorum studiis, quod obsistebat Clodio, tum etiam populi propter effusas largitiones impensasque ludorum scaenicorum ac gladiatorii muneris maximas, in quas tria patrimonia effudisse eum Cicero significat, competitores eius trahere vellent, ideoque Pompeius gener Scipionis et T. Munatius tribunus plebis referri ad senatum de patriciis convocandis, qui interregem proderent, non essent passi, cum interregem pro

dere moris esset, a. d. XIII. Kal. Febr.-acta etenim magis sequenda et ipsam orationem, quae actis congruit, puto quam Fenestellam, qui a. d. XIV. Kal. Febr. tradit-Milo Lanuvium, ex quo erat municipio et ibi tum dictator, profectus est ad flaminem prodendum postera die. Occurrit ei circa horam nonam Clodius paullo ultra Bovillas, rediens ab Aricia, prope eum locum, in quo Bonae deae sacellum est. Erat autem adlocutus decuriones Aricinorum. Vehebatur Clodius equo. Servi XXX. fere expediti, ut illo tempore mos erat iter facientibus, gladiis cincti sequebantur. Erant cum Clodio praeterea tres comites eius, ex quibus eques Romanus unus, C. Causinius Scola, duo de plebe novi homines, P. Pomponius, C. Clodius. Milo raeda vehebatur cum uxore Fausta, filia L. Sullae dictatoris, et M. Fufio familiare suo. Sequebatur eos magnum servorum agmen, inter quos gladiatores quoque erant, ex quibus duo noti, Eudamus et Birria. Ii in ultimo agmine tardius euntes cum servis P. Clodii rixam commiserunt. Ad quem tumultum cum respexisset Clodius minitabundus, humerum eius Birria rhomphaea traiecit. Inde cum orta esset pugna, plures Miloniani accucurrerunt. Clodius vulneratus in tabernam proximam in Bovillano delatus est. Milo ut cognovit vulneratum Clodium, cum sibi periculosius illud etiam vivo eo futurum intelligeret, occiso autem magnum solacium esset habiturus, etiam si subeunda esset poena, exturbari taberna iussit. Fuit antesignanus servorum eius M. Saufeius. Atque ita Clodius latens extractus est multisque vulneribus confectus. Cadaver eius in via relictum, quia servi Clodii aut occisi erant aut graviter saucii latebant, Sex. Tedius senator, qui forte ex rure in urbem revertebatur, sustulit et lectica sua Romam ferri iussit: ipse rursus eodem, unde erat egressus, se recepit. Perlatum est corpus Clodii ante primam noctis horam infimaeque plebis et servorum maxima multitudo magno luctu corpus in atrio domus positum circumstetit. Augebat autem facti invidiam uxor Clodii Fulvia, quae cum effusa lamentatione vulnera eius ostendebat. Maior postera die luce prima multitudo eiusdem generis confluxit compluresque noti homines elisi sunt, inter quos C. Vibienus senator. Erat domus Clodii, ante paucos menses empta de M. Scauro, in Palatio. Eodem T. Munatius Plancus, frater L. Planci oratoris, et Q. Pompeius Rufus, Sullae dictatoris ex filia nepos, tribuni pl. accucurrerunt, eisque hortantibus vulgus imperitum corpus nudum ac lutatum, sic ut in lecto erat positum, ut vulnera videri possent, in forum detulit et in rostris posuit. Ibi pro contione Plancus et Pompeius, qui competitoribus Milonis studebant, invidiam Miloni fecerunt. Populus duce Sex. Clo

dio scriba corpus P. Clodii in curiam intulit cremavitque subselliis et tribunalibus et mensis et codicibus librariorum: quo igne et ipsa quoque curia flagravit et item Porcia basilica, quae erat ei iuncta, ambusta est. Domus quoque M. Lepidi interregis-is enim magistratus curulis erat creatus-et absentis Milonis eadem illa Clodiana multitudo oppugnavit, deinde sagittis repulsa est. Tum fasces ex luco Libitinae raptos attulit ad domum Scipionis et Hypsaei, deinde ad hortos Cn. Pompeii, clamitans eum modo consulem, modo dictatorem.

Incendium curiae maiorem aliquanto indignationem civitatis moverat quam interfectio Clodii. Itaque Milo, quem opinio fuerat ivisse in voluntarium exsilium, invidia adversariorum recreatus nocte ea redierat Romam, qua incensa erat curia, petebatque nihilo deterius consulatum: aperte quoque tributim in singulos milia assium dederat. Contionem ei post aliquot dies dedit M. Caelius tribunus pl. atque ipse etiam causam eius egit ad populum. Dicebant uterque Miloni a Clodio factas esse insidias.

Fiebant interea alii ex aliis interreges, qui comitia consularia propter eorum candidatorum tumultus et eamdem manum armatam habere non poterant. Itaque primo factum erat S. C., ut interrex et tribuni plebis et Cn. Pompeius, qui pro consule ad urbem erat, viderent ne quid detrimenti res publica caperet, dilectus autem Pompeius tota Italia haberet. Qui cum summa celeritate praesidium comparasset, postulaverunt apud eum familiam Milonis, item Faustae uxoris eius exhibendam duo adolescentuli, qui Appii Claudii ambo appellabantur, qui erant C. Claudii filii, qui frater fuerat Clodii, et ob id illi patrui sui mortem, velut auctore fratre, persequebantur. Easdem Faustae et Milonis familias postulaverunt duo Valerii, Nepos et Leo, et L. Herennius Balbus. P. Clodii quoque familiam et comitum eius postulavit eodem tempore Caelius familiam Hypsaei et Q. Pompeii postulavit. . Adfuerunt Miloni Q. Hortensius, M. Cicero, M. Marcellus, M. Calidius, M. Cato, Faustus Sulla. Verba pauca Q. Hortensius dixit: liberos esse eos, qui pro servis postularentur: nam post recentem caedem manu miserat eos Milo sub hoc titulo, quod caput suum ulti essent. Haec agebantur mense intercalari. Post diem trigesimum fere, quam erat Clodius occisus, Q. Metellus Scipio in senatu contra M. Caepionem conquestus est, ac de caede P. Clodii falsum esse dixit, quod Milo sic se defenderet... Clodium Aricinos decuriones adloquendi gratia abisse, profectum cum sex ac viginti servis: Milonem subito post horam quartam senatu misso cum servis amplius trecentis armatis ob viam ei contendisse,

...

et supra Bovillas inopinantem in itinere adgressum: ibi P. Clodium tribus vulneribus acceptis Bovillas perlatum, tabernam, in quam profugerat, expugnatam a Milone: semianimem Clodium extractum in via Appia occisum esse, anulumque eius ei morienti detractum: deinde Milonem, cum sciret in Albano parvulum filium Clodii, venisse ad villam, et cum puer ante subtractus esset, ex servo Halicore quaestionem ita habuisse, ut eum articulatim consecaret: vilicum praeterea et duos servos iugulasse: ex servis Clodii, qui dominum defenderint, undecim esse interfectos: Miloni duos solos saucios factos esse: ob quae Milonem postero die duodecim servos, qui maxime operam navassent, manu misisse, populoque tributim singula milia aeris ad defendendos de se rumores dedisse. Milo misisse ad Cn. Pompeium dicebatur, quod Hypsaeo summe studebat, quod fuerat eius quaestor, desistere se petitione consulatus, si ita ei videretur: Pompeium respondisse nemini se neque petendi neque desistendi auctorem esse, neque populi Romani potestatem aut consilium aut sententiam interpellaturum. Deinde per C. Lucilium, qui propter M. Ciceronis familiaritatem amicus erat Miloni, egisse quoque dicebatur, ne se de hac re consulendo invidia oneraret.

Inter haec cum crebresceret rumor, Cn. Pompeium creari dictatorem oportere, neque aliter mala civitatis sedari posse, visum est optimatibus tutius esse eum consulem sine collega creari, et cum tractata ea res esset in senatu, facto in M. Bibuli sententiam S. C., Pompeius ab interrege Serv. Sulpicio V. Kal. Mart. mense intercalario consul creatus est, statimque consulatum iniit. Deinde post diem tertium de legibus novis ferendis rettulit: duas ex S. C. promulgavit, alteram de vi, qua nominatim caedem in Appia via factam et incendium curiae et domum M. Lepidi interregis oppugnatam comprehendit, alteram de ambitu, poenam graviorem et formam iudiciorum breviorem: utraque enim lex prius testes dari, deinde uno die atque eodem et ab accusatore et ab reo perorari iubebat, ita ut duae horae accusatori, tres reo darentur. His legibus obsistere M. Caelius tribunus pl., studiosissimus Milonis, conatus est, quod et privilegium diceret in Milonem ferri et iudicia praecipitari: et cum pertinacius legem Caelius vituperaret, eo processit irae Pompeius, ut diceret, si coactus esset, armis se rem publicam defensurum. Timebat autem Pompeius Milonem seu timere se simulabat: plerumque non domi suae, sed in hortis manebat, idque ipsum in superioribus, circa quos etiam magna manus militum excubabat. Senatum quoque semel repente dimiserat Pompeius, quod diceret timere se adventum Milonis. Dein proximo senatu P. Cornificius ferrum Milonem intra tunicam habere

« IndietroContinua »