Immagini della pagina
PDF
ePub

inimicorum tuorum, ego me plurimis pro te supplicem abieci, bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli: hoc denique ipso die, si quae vis est parata, si quae dimicatio capitis futura, deposco. Quid iam restat? quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam, quaecumque erit tua, ducam meam ? Non recuso, non abnuo, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia, quae in me contulistis, aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.

XXXVII. 101. His lacrimis non movetur Miloest quodam incredibili robore animi-sed exsilium ibi esse putat, ubi virtuti non sit locus: mortem naturae finem esse, non poenam. Sed hic ea mente, qua natus est: quid vos, iudices? quo tandem animo eritis? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum eiicietis? et erit dignior locus in terris ullus qui hanc virtutem excipiat quam hic, qui procreavit? Vos, vos appello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis: vos in viri et in civis invicti periculo appello, centuriones, vosque, milites: vobis non modo inspectantibus, sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proiicietur? 102. O me miserum, O me infelicem! Revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum? mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem, per quos nostram ille servasset? At in qua causa non potuisse? quae est grata gentibus . . . non potuisse? iis, qui maxime P. Clodii morte acquierunt: quo deprecante? me. 103. Quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exitii indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes in me meosque

redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur ii, per quos essem restitutus? Nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutumesse, si distrahar ab iis, per quos restitutus sum?

XXXVIII. Utinam di immortales fecissent-pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie-utinam P. Clodius non modo viveret, sed etiam praetor, consul, dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem! 104. O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum virum! Minime, minime, inquit. Immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est, non debitas. Hicine vir patriae natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in ` Italia nullum sepulcrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt? 105. O terram illam beatam, quae hunc virum exceperit: hanc ingratam, si eiecerit: miseram, si amiserit! Sed finis sit: neque enim prae lacrimis iam loqui possum, et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis, id audeatis. Vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime probabit, quì in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque elegit.

M. TULLII CICERONIS

PRO M. MARCELLO ORATIO.

ARGUMENTUM.

M. Claudius Marcellus, M. filius, consul anno p. u. c. 703, cum Ser. Sulpicio Rufo iis rebus omnibus, quas C. Caesar, cum esset in Gallia, a senatu postulavit, sese opposuerat eiusque consilia secus etiam ac voluit collega eius impediverat, ut neque C. Caesari imperium prorogaretur neque eius absentis ratio comitiis consularibus haberetur neque colonis, quos C.Caesar Novum Comum deduxerat, ius suum maneret, quibus rebus omnibus vehementer C. Caesaris animus offensus erat, vide M. Ciceronis ep. ad familiares, lib. VIII., ep. 8, eiusdem ep. ad Atticum, lib. V., ep. 11. Hirtii de bello Gallico, lib. VIII., c. 53. Appiani bellum civile, lib. VI., c. 25 sq. Plutarchi vit. Caesaris, c. 29, eiusdem vit. Pompeii, c. 58. Exorto autem ipso civili bello Cn. Pompeii castra secutus in acie Pharsalica contra Caesarem pugnaverat. Post Mytilenas se contulerat, ut otiosus litteris operam navaret, qua de re conferas Ciceronis Brutum, c. 71, § 250, tum Senecae consol. ad Helv., c. 9. Frustra amici eius reditum ut ei concederet a C. Caesare flagitaverunt, v. Ciceronis ep. ad familiares, lib. IV., ep. 1 et 8. Post cum Caesar ex Africa redisset anno p. u. c. 708, C. Marcellus, M. Marcelli frater, reditum fratri ab eo impetravit. Fecerat enim hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de Marcello et cum C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet. Hic dies M. Ciceroni ita pulcher visus erat, ut speciem aliquam videretur videre quasi reviviscentis rei publicae. Itaque cum omnes fere ante eum rogati sententiam gratias Caesari egissent, ipse quoque Cicero pluribus verbis egit Caesari gratias, qua de re conferas ipsum in ep. ad familiares, lib. IV., ep. 4, § 3 sq., quam actionem gratiarum, qua diuturno in senatu silentio finem fecerat, postea conscripsit orator, ut fere solebat facere, conscriptamque edidit. Nec videtur ullo modo dubitari posse

quin haec ipsa, quae infra legitur, oratio ea ipsa gratiarum actio sit, quae non solum multis grammaticorum locis et notationibus laudatur, verum etiam ipsa auctoritatem Tullianae eloquentiae videtur prae se ferre.-M. autem Marcellus diutius Mytilenis moratus sequente demum anno iter Romam paravit, quo in itinere cum Piraeeum venisset, a P. Magio Cilone interfectus atque a Ser. Sulpicio Rufo, qui eius collega in consulatu fuerat, in gymnasio Academico sepultus est, vid. Ciceronis ep. ad familiares, lib. V., ep. 42, cl. Ciceronis ep. ad Atticum, lib. XIII., ep. 10, § 3.

I. 1. Diuturni silentii, patres conscripti, quo eram his temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum in summa potestate omnium rerum modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam tacitus praeterire nullo modo possum. 2. M. enim Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito, non illius solum, sed etiam meam vocem et auctoritatem vobis et rei publicae conservatam ac restitutam puto. Dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar, [cum viderem] virum talem, qui in eadem causa esset, in qua ego fuissem, non in eadem esse fortuna, nec mihi persuadere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro vetere curriculo illo aemulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto. Ergo et mihi meae pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad bene de omni re publica sperandum quasi signum aliquod sustulisti. 3. Intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime in me ipso, sed paullo ante in omnibus, cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis vel doloribus vel suspitionibus anteferre. Ille quidem fructum omnis ante actae

vitae hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus tum [praeterea] iudicio tuo gravissimo et maximo. Ex quo profecto intelligis quanta in. dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria. Est vero fortunatus ille, cuius ex salute non minor paene ad omnes quam ad ipsum ventura sit laetitia pervenerit: 4. quod quidem ei merito atque optimo iure contigit. Quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo laudis genere praestantior?

II. Nullius tantum flumen est ingenii, nullius dicendi aut scribendi tanta vis, tanta copia, quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. Tamen adfirmo et hoc pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam, quam hodierno die consecutus es. 5. Soleo saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnes nostrorum imperatorum, omnes exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnes clarissimorum regum res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam potuisse peragrari, quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustratae sunt. 6. Quae quidem ego nisi ita magna esse fatear, ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim: sed tamen sunt alia maiora. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. Et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibi vindicat et quidquid prospere gestum est, id paene omne ducit suum. 7. At vero huius gloriae, C. Caesar, quam es paullo ante adeptus, socium habes neminem: totum hoc, quantumcumque est, quod certe

« IndietroContinua »