Immagini della pagina
PDF
ePub

sananda sunt, quibus praeter te mederi nemo potest. 25. Itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: Satis diu vel naturae vixi vel gloriae. Satis, si ita vis, fortasse naturae, addo etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. Qua re omitte istam, quaeso, doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam noli nostro periculo esse sapiens. Saepe enim venit ad aures meas, te idem istud nimis crebro dicere tibi satis te vixisse. Credo: sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses: nunc, cum omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt, tantum abes a perfectione maximorum operum, ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. Hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? Quid, si istud ne gloriae tuae quidem satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis. 26. Parumne igitur, inquies, gloriam magnam relinquemus? Immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum. Quidquid est enim, quamvis amplum sit, id est certe parum tum, cum est aliquid amplius. Quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit, ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres, in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae : si quidem gloria est illustris ac pervagata magnorum vel in suos vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum. IX. 27. Haec igitur tibi reliqua pars est: hic restat actus, in hoc elaborandum est, ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum patriae quod debes solveris et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. Quid enim est omnino hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum? quod cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla.

est futura. Quamquam iste tuus animus numquam his angustiis, quas natura nobis ad vivendum dedit, contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit. 28. Nec vero haec tua vita ducenda est, quae corpore et spiritu continetur. Illa, inquam, illa vita est tua, quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur. Huic tu inservias, huic te ostentes oportet, quae quidem quae miretur iam pridem multa habet: nunc etiam quae laudet exspectat. Obstupescent posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabiles, incredibiles victorias, monumenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos. 29. Sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo tuum nomen longe atque late: sedem stabilem et domicilium certum non habebit. Erit inter eos etiam, qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse videatur, hoc consilii. Servi igitur iis etiam iudicibus, qui multis post saeculis de te iudicabunt et quidem haud scio an incorruptius quam nos. Nam et sine amore et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt. 30. Id autem etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem, ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio.

X. Diversae voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae. Non enim consiliis solum et studiis, sed armis etiam et castris dissidebamus: erat enim obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces: multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret, non nulli etiam quid liceret. 31. Perfuncta res publica est hoc misero fatalique bello: vicit is, qui non fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret, nec

qui omnes, quibus iratus esset, eosdem etiam exsilio aut morte dignos iudicaret. Arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. Ingratus est iniustusque civis, qui armorum periculo liberatus animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit, qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit. Quae enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest. 32. Sed iam omnis fracta dissensio est armis, exstincta aequitate victoris: restat ut omnes unum velint, qui modo habent aliquid non solum sapientiae, sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Caesar, salvo et in ista sententia, qua cum antea tum hodie vel maxime usus es, manente salvi esse non possumus. Qua re omnes te, qui haec salva esse volumus, et hortamur et obsecramus, ut vitae tuae et saluti consulas, omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipse sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et custodias, sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur.

XI. 33. Sed ut, unde est orsa, in eodem terminetur oratio, maximas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam habemus. Nam omnes idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimis sentire potuisti: sed quia non est omnibus stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt, cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Marcello a te huic ordini populoque Romano et rei publicae reddito, fieri id intelligo. Nam laetari omnes non de unius solum, sed de communi omnium salute sentio. 34. Quod autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum omnibus semper nota fuit, ut vix C. Marcello, optimo et amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini, cum id, sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim, quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo. Itaque, C. Caesar, sic tibi gra

tias ago, ut omnibus me rebus a te non conser vato solum, sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri iam posse non arbitrabar, maximus hoc tuo facto cumulus accesserit.

M. TULLII CICERONIS

PRO Q LIGARIO ORATIO.

ARGUMENTUM.

Q. Ligarius ante, quam bellum civile inter C. Caesarem et Cn. Pompeium ortum est, C. Considium Longum pro praetore legatus in provinciam Africam secutus erat. Is decedens de provincia sua reliquerat in Africa Q. Ligarium eumque provinciae praefecerat. Cum interea bellum civile exortum esset, qui in ea provincia partibus Cn. Pompeii studuerunt, flagitaverunt a Q. Ligario, ut ipse quoque bellum adversus C. Caesarem susciperet Pompeioque provinciam conservaret. Cum is tamen nullo se implicari negotio passus esset, P. Attius Varus, quem contra C. Caesarem militantem in agro Piceno ad Auximum cohortes, quas ducebat, deseruerant, in Africam venit et imperium adripuit. Qui cum paucis ante annis ex praetura eam provinciam obtinuisset, facile dilectu habito duas legiones effecit. Quam ob rem cum L. Aelius Tubero, cui ex senatus consulto sorte ea provincia obtigisset, in Africam veniret, ut provinciam adiret, a P. Varo exclusus est eique ne hoc quidem permissum, ut infirmum filium exponeret atque aquam hauriret, qua in re gerenda P. Varus Q. Ligarii, qui legatus in provincia remanserat, opera usus est. L. Aelius cum esset exclusus Africa cum filio suo in Macedoniam se contulerat atque in Cn. Pompeii castra pervenerat, post autem pugna Pharsalica commissa veniam a C. Caesare impetraverat. Q. Ligarius interea una cum C. Considio filio proelio ad Thapsum facto in potestatem Caesaris apud Adrumetum pervenerat, qui eum concessa vita solum vertere iussit. Anno p. u. c. 708, cum fratres Q. Ligarii id conarentur efficere, ut fratri reditum C. Caesar concederet, ne id impetrarent, a P. Aelio Tuberone filio apud C. Caesarem dictatorem Q. Ligarius de maiestate, ut videtur, accusatus est, conferas Quinctiliani instit. orat., lib. XI., c. 1, § 80, et Digestor., lib. I, t. 2, fr. 2, § 46. Eum hac ipsa oratione, quae infra legitur, una cum C. Pansa M. Cicero ita defendit, ut C. Caesar eum crimine liberaret reditumque concederet.

« IndietroContinua »