Immagini della pagina
PDF
ePub

dorem omnium, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnes equites Romanos, qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi, verum etiam probatos viros, qui tecum fuerunt? Atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur. Conserva igitur tuis suos, ut, quem ad modum cetera, quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur. XII. 34. Quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnes fratres tecum iudicares fuisse. An potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia fuisset futurus, in qua fratres fuerunt? Quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna non noverit? qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse, quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt, tempestate abreptus est unus, qui si consilio id fecisset, esset eorum similis, quos tu tamen salvos esse voluisti. 35. Sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum, verum etiam a fratribus: hi te orant tui. Equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. Sed parum est me hoc meminisse, spero etiam te, qui oblivisci nihil soles nisi iniurias, quoniam hoc est animi, quoniam etiam ingenii tui, te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem, recordari. 36. Hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliudneque enim haec divinabat-nisi ut eum tui studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit: quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tres fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot ac talibus viris neque nobis necessariis suis, sed etiam rei publicae condonaveris. 37. Fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia,

nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. Ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. 38. Homines

enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postulabat, tua certe natura breviorem. Qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam me aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus his omnibus te daturum.

16

M. TULLII CICERONIS

PRO REGE DEIOTARO AD C. CAESAREM

ORATIO.

ARGUMENTUM.

Deiotarus, Gallograeciae sive Galatiae tetrarches, quod summa fide ad populum Romanum sese applicaverat, a Cn. Pompeio Armeniae minoris regno donatus et a senatu rex appellatus erat. Sed cum, bello civili inter Cn. Pompeium et C. Caesarem exorto, Pompeii partes secutus esset, Caesar bello Alexandrino composito in Asiam profectus, Pharnace Ponti rege superato Deiotarum regno Armeniae multavit, partem possessionum et nomen regium reliquit. Sed etiam domesticae inimicitiae fuerunt Deiotaro cum genero suo, Saocondario, eiusque filio, nepote Deiotari, Castore: qui eum Romae apud C. Caesarem dictatorem anno p. u. c. 709, Q. Fabio Maximo C. Trebonio coss. suffectis, reum fecerunt, quod ipsi C. Caesari, apud se, cum esset in Asia devicto Pharnace, deversanti insidias parasset, eamque accusationem quasi testis sceleris Phidippus, medicus Deiotari, ab eius legatis Romam missis perfidiae causa abductus adiuvit. Legati regis, qui in fide permanserant, causam ad M. Ciceronem detulerunt, veterem hospitem atque amicum Deiotari, qui eum apud C. Caesarem intra domesticos parietes hac ipsa, quae infra legitur, oratione defendit.

I. 1. Cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius, quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita me multa perturbant, ut, quantum mea fides studii mihi adferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. Primum dico pro capite fortunisque regis, quod ipsum, etsi non iniquum est in tuo dum taxat periculo, tamen est ita inusitatum regem reum capitis esse, ut ante

hoc tempus non sit auditum. 2. Deinde eum regem, quem ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere. Accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber. Crudelem Castorem, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimen adduxerit adolescentiaeque suae terrorem intulerit ei, cuius senectutem tueri et tegere debebat, commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere duxerit: avi servum, corruptum praemiis, ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit. 3. Fugitivi autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebam, non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. Nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo pellare non posset, eum accuset solutus.

ap

II. 4. Perturbat me, C. Caesar, etiam illud interdum, quod tamen cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum-nam dicere apud eum de facinore, contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum per se ipsum consideres, grave est: nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat-: sed tua, C. Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit. Non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intelligo quid de te ceteros velis iudicare. 5. Moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam, quanta nulla umquam in disceptatione versata est, dico intra domesticos parietes, dico extra conventum et eam frequentiam, in qua oratorum studia niti solent in tuis oculis, in tuo ore vultuque acquiesco,

:

te unum intueor, ad te unum omnis spectat oratio. Quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora. 6. Hanc enim, C. Caesar, causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret! Quis enim civis ei regi non faveret, cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? Spectarem curiam, intuerer forum, caelum denique testarer ipsum. Sic, cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio. 7. Quae quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam.

Sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam: qui cum videantur neque ingenio neque usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt. III. 8. Iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii: adfectum illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum tum sibi amicum esse cognoverant, cumque apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. Quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiam tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. Per dexteram istam te oro, quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam in bellis neque in proeliis quam in promissis et fide firmiorem. Tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti: te eius di penates acceperunt: te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt. 9.

« IndietroContinua »