Immagini della pagina
PDF
ePub

quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? Quid de virtute eius dicam? de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam sola bona esse dixerunt, hisque non modo ad bene, sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem. . 38. Haec ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscenset-esset enim non solum ingratus, sed etiam amens-verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis acceptam refert clementiae tuae. XIV. Quo quidem animo cum antea fuit tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit. Iubes enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non. frustra scribere solere. Memini enim iisdem fere verbis ad me te scribere meque tuis litteris bene sperare non frustra esse iussum. 39. Laboro equidem regis Deiotari causa, quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitudinem magna eius officia in me et in exercitum meum effecerunt: sed cum de illo laboro tum de multis amplissimis viris, quibus semel ignotum a te esse oportet, nec beneficium tuum in dubium vocari, nec haerere in animis hominum sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timere incipiat eorum, qui sint semel a te liberati timore. 40. Non debeo C. Caesar, quod fieri solet in tantis periculis, temptare ecquonam modo dicendo misericordiam tuam commovere possim. Nihil opus est. Occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. Propone tibi duos reges et id animo contemplare, quod oculis non potes. Dabis profecto id misericordiae quod iracundiae denegasti. Multa sunt monumenta clementiae tuae, sed maxima eorum incolumitates, quibus salutem dedisti. Quae si in privatis gloriosa

sunt, multo magis commemorabuntur in regibus. Semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum. XV. 41. Quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt, retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros se esse confidunt. Corpora sua pro salute regum suorum hi legati tibi regii tradunt, Hieras et Blesamius et Antigonus, tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute praeditus Dorylaus, qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi tum tibi etiam, ut spero, probati. 42. Exquire de Blesamio num quid ad regem contra dignitatem tuam scripserit. Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit reum. Memoriam tuam implorat, qua vales plurimum: negat umquamse a te in Deiotari tetrarchia pedem discessisse: in primis finibus tibi se praesto fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum : cum e balneo exisses, tecum se fuisse, cum illa munera inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses, eamdemque adsiduitatem tibi se praebuisse postridie. 43. Quam ob rem si quid eorum, quae obiecta sunt, cogitatum sit, non recusat quin id suum facinus iudices. Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem famam cum salute: quorum alterum optare illorum crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.

M. TULLII CICERONIS

IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA

PRIMA.

ARGUMENTUM.

Interfecto Idibus Mart. [anno p. u. c. 710.] C. Caesare, M. Antonius, collega eius in consulatu, sibi metuens, non solum eo die latuit, verum etiam texit aliquamdiu consilia sua, simulatione ad tempus accommodata. Postridie Idus actum est cum eo de communi concordia per consulares viros: post diem tertium, qui fuit XVI. Kal. Apr., in aedem Telluris convocato senatu M. Cicero, quantum in ipso fuit, iecit fundamenta pacis discordiarumque memoriam omnem vetere Atheniensium exemplo oblivione sempiterna delendam censuit. Quo die praeclare de re publica locutus Antonius, consequentibus etiam diebus non dubia suae voluntatis argumenta dare visus est: misso parvo filio pacis obside in Capitolium, C. Cassium ipse, M. Brutum Lepidus, pontifex maximus, alii alios ex interfectoribus Caesaris, qui post eius necem, populi et Antonii maxime consulis metu, in Capitolium se contulerant, cenae adhibuerunt. Sed fictam personam sustinere diu nemo potest. Cum Caesarem, quamquam in libera civitate singulari potestate usum funere tamen efferri placuisset: qui fons malorum omnium fuit-sic enim tyrannum non fuisse iudicabatur, nam tyrannorum corpora proiiciebantur inhumata laudavit eum de more M. Antonius in foro: commemoratisque rebus ab eo gestis maximisque erga rem publicam meritis, explicata demum cruenta veste, in qua caesus erat, multis pugionum ictibus perfossa, convertit orationem ad miserationem commovendam populumque iam dolore incensum in eam iracundiam furoremque impulit, ut statim a funere ad domum Bruti et Cassii cum facibus accucurrerit : unde aegre repulsus est. Brutus et Cassius, vitato praesenti periculo, concitatae multitudinis vim timentes Antoniique perfidiam iam satis experti, Antium et Lanuvium aufuge

[ocr errors]

runt, eo consilio, ut inde in provincias a senatu decretas proficiscerentur. Decreverat autem senatus, postridie quam e Capitolio Caesaris interfectores descenderunt, Bruto Cretam, Cassio Africam, Trebonio Asiam, Cimbro Bithyniam: D. Bruto Galliam citeriorem, datam a Caesare antea, confirmavit. Idem tamen, quasi ad sanitatem revocatus, reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecit, primum illud e Ser. Sulpicii sententia, ne qua post Idus Mart. immunitatis tabula neve ullius beneficii figeretur: deinde, ut dictaturae nomen in perpetuum e re publica tolleretur. Lux quaedam oblata videbatur: erecti erant spe libertatis et otii bonorum animi: constituta res publica putabatur. Sed cito ille simulationem sustulit suique similis visus est. Habito enim Kalendis Iuniis senatu, non eum quem antea de re publica sensum nec superiorum dierum actis consentientem voluntatem ostendit. Nihil deinde ad senatum referebat: per populum, id est, per infimam corruptamque plebem, contempta amplissimi ordinis auctoritate, agebat omnia contra senatus consultum, quod ipse fieri voluerat, tabulas figebat, civitatem immunitatesque dabat, exsules reducebat: eaque se facere omnia dicebat ex legibus Caesaris aut ex eius commentariis. Tum Cicero, desperata prorsus Antonio consule libertate, urbem reliquit, in Graeciam iturus, ea mente, ut Kalendis Ianuariis, quo die Pansa et Hirtius consulatum inituri erant, adesset. Nec tamen iter illud absolvit. Nam Leucopetrae adversa tempestate detentus, ab iis, qui ab urbe venerant, et contionem accepit Antonii, quam valde probavit, et alia cognovit, unde revertendi consilium cepit. Post reversionem e via languens, in senatum, qui Kalendis Sept., ut Phil. V. legitur, in aede Concordiae habebatur, non venit. Quo graviter commotus Antonius, fabros se missurum et domum eius disturbaturum audiente senatu dixit. Postridie, id est, IV. Nonas Sept., Cicero in senatum venit absente Antonio et hanc, quae infra legitur, oratonem habuit.

I. 1. Ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea, quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. Ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero usquam discedebam nec a re publica deiiciebam oculos ex eo die, quo in aedem Telluris convocati sumus.

In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi vetus exemplum: Graecum etiam verbum usurpavi, quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas illa atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui. 2. Praeclara tum oratio M. Antonii, egregia etiam voluntas: pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est. Atque his principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas, quas habebat domi de re publica, principes civitatis adhibebat: ad hunc ordinem res optimas deferebat: nihil tum nisi quod erat notum omnibus in C. Caesaris commentariis reperiebatur: summa constantia ad ea, quae quaesita erant, respondebat. 3. Num qui exsules restituti? Unum aiebat, praeterea neminem. Num immunitates datae? Nullae, respondebat. Adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut beneficii figeretur. Multa praetereo eaque praeclara. Ad singulare enim M. Antonii factum festinat oratio.

Dicta

turam, quae iam vim regiae potestatis obsederat, funditus ex re publica sustulit: de qua ne sententias quidem diximus. Scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus. II. 4. Lux quaedam videbatur oblata non modo rego, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset. 5. Liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus: uncus impactus est fugitivo illi, qui in Marii nomen invaserat. Atque haec omnia communiter cum collega: alia porro propria Dolabellae: quae, nisi collega afuisset, credo iis futura fuisse communia. Nam

« IndietroContinua »