Immagini della pagina
PDF
ePub

MARYARD COLLEGE LIBRARY
GIFT OF

GEORGE ARTHUR PLIMPTON
JANUARY 25, 1924

HARPER'S

GREEK AND LATIN TEXTS.

18mo, Paper, 50 cents a vol.; Cloth, 75 cents a vol.

[blocks in formation]

PUBLISHED BY HARPER & BROTHERS, NEW YORK.

Either of the above works sent by mail, postage prepaid, to any part of the U. S. or Canada, on receipt of the price.

[ocr errors][ocr errors]

M. TULLII CICERONIS

PRO LEGE MANILIA

SIVE

DE IMPERIO CN. POMPEII AD QUIRITES

ORATIO.

ARGUMENTUM.

Cum L. Lucullus, qui bellum adversus Mithridatem Magnum Ponti regem septem annos primum consulari, dein proconsulari imperio administraverat, a. u. c. 687 a senatu revocatus esset eique M'. Acilius Glabrio homo tantis rebus impar successisset, insequenti anno M. Aemilio Lepido L. Volcatio Tullo coss. a. u. c. 688 C. Manilius tribunus plebis legem ad populum tulit, uti eius belli administratio Cn. Pompeio, qui tum bellum maritimum contra Ciliciae piratas lege Gabinia anno superiore demandatum confecerat, committeretur. Qua lege cum non solum Asia provincia, cui Lucullus praefuerat, et omne eius imperium Cn. Pompeio committeretur, verum etiam Bithynia, cui Glabrio praeerat, classis item et omnes copiae maritimae, quas piratico bello iam obtinuerat, multaeque praeterea provinciae, quae lege Gabinia Pompeio datae non viderentur, Phrygia, Lycaonia, Galatia, Cappadocia, Cilicia, Colchis, Armenia, eius potestati permitterentur, optimates, nimis augeri opes et potentiam unius Cn. Pompeii rati, eam legem oppugnabant eorumque nomine Q.` Catulus et Q. Hortensius rogationem C. Manilii dissuaserant. Adiuvabant tamen multi C. Manilium auctoritate etiam C. Caesaris suasitque M. Cicero, qui eo anno praetor erat, hac ipsa oratione, qua primum apud populum oravit, legem de imperio Cn. Pompeii prorogando atque adaugendo, quae cunctis suffragiis perlata est.

I. 1. Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime patuit, non mea me voluntas

adhuc, sed vitae meae rationes ab ineunte aetate sus-
ceptae prohibuerunt. Nam cum antea per aetatem

nondum huius auctoritatem loci attingere auderem splas

statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elabo-
ratum industria adferri oportere, omne meum tem-

eeds pus amicorum temporibus transmittendum putavi.

2. Ita neque hic locus vacuus umquam fuit ab iis,
qui vestram causam defenderent, et meus labor in
privatorum periculis caste integreque versatus ex ves-
tro iudicio fructum est amplissimum consecutus.
Nam cum propter dilationem comitiorum ter prae-
tor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile
intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis et quid
aliis praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in
me tantum sit, quantum vos honoribus mandandis
esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum, quan-
tum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana
dicendi exercitatio potuit adferre, certe et si quid
auctoritatis in me est, apud eos utar, qui eam mihi
dederunt, et si quid in dicendo consequi possum, iis
ostendam potissimum, qui ei quoque rei fructum suo

iudicio tribuendum esse duxerunt. 3. Atque illud
in primis mihi laetandum iure esse video, quod in
hac insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi causa
talis oblata est, in qua oratio deesse nemini possit.
Dicendum est enim de Cn. Pompeii singulari eximia-
que virtute: huius autem orationis difficilius est exi-
tum quam principium invenire. Ita mihi non tam
copia quam modus in dicendo quaerendus est.

II. 4. Atque ut inde oratio mea proficiscatur,
unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et pe-
riculosum vestris vectigalibus ac sociis a duobus po-
tentissimis regibus infertur, Mithridate et Tigrane,
quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi
ad occupandam Asiam oblatam esse arbitrantur.
Equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur
ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur
in vestris vectigalibus exercendis occupatae: qui ad

« IndietroContinua »