Immagini della pagina
PDF
ePub

NOTÆ VARIORUM, quas Delphinius Editor ex hac editione Gronov. decerpsit, textui nostro jam subjunctæ sunt: minime igitur hic iterandæ videntur.

Asteriscus loco cuilibet præfixus connectit sequentia verba cum præcedentibus, a Delphinio Editore citatis.

Asteriscus loco postpositus connectit præcedentia verba cum sequentibus, inter Delph. notas insertis.

NOTE VARIORUM

IN

C. C. TACITI OPERA.

EX EDIT. JOH. FRED. GRONOV. AMSTELODAMI: APUD DANIELEM ELSEVIR. 8vo. 1672.

ANNALIUM LIB. I.

CAP. 1. Qui cuncta discordiis civilibus fessa] Et ob id ad domandum facilio ra; frænique, ut ita dicam, patientiora. Muretus.

Veteris reip.] Ita Vertranio placitum, trajectis notis, quæ vulgo, p. r. Lipsius. Attribuitur ætas populo Romano. Tacit. Annal. xv. Omnis populi Romani ætas, prospere, aut in metu sacraverat.' Cur igitur non dicetur vetus? nec nos deterreat ferula Jurisconsultorum, qui subtilius, ut inserviant quæstioni, sic de populo verba faciunt: et populum eundem hoc tempore putari, qui abhinc centum annis fuisset, cum ex illis nemo nunc viveret.' Valeant igitur, qui dictis de verbis concinnarunt reteris reipublica: nam casci, id est, veteres, Latini populi dicti sunt. Saliner. Medicæus verbo integro, ut nulla suspicio sit trajectionis literarum, populi Rom, Pichena.

Deterrerentur] Si rem bene putes, versatur hic Mopuò non levis. Sed non deterret tantum, qui gravem me

tum incutit, verum etiam qui studium alicujus qualicumque vel religione vel ratione tardat, et alia cogitatis suadet. Sic Cicero et optimi quique veterum, hinc adhortari vel cohortari, inde deterrere et avocare, ponentes. Itaque deterrerentur, nihil est aliud, quam, scribendi animum dimitterent, historiæ condendæ studium abjicerent atque deponerent, alii ob me. tum, partim ob stomachi fastidium. Cicero ad Atticum x111. 28. De epistola ad Cæsarem, jurato mihi crede, non possum: nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat: quam enim turpis est assentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis? sed, ut cœpi, non me hoc turpe deterret: ac vellem quidem: essem enim, qui esse debeam: sed in mentem nihil venit.' Vide reliqua. Gronovius.

CAP. 2. Nulla jam publica arma] Dicit Brutum Cassiumque solos eo tempore pro Rep. bellasse, ceteros privatæ potentiæ: tres ergo facit partes, publicas, Pompeianas, et Julianas.

[blocks in formation]

Ubi militem donis] Respexit huc Victor, cum de eodem Augusto scripsit: Illectis per dona militibus, atque annonæ curandæ specie vulgo, ceteros hand difficulter subegit.' Lipsius. Militares animi toti ad lucrum intenti sunt: neque ulla re magis quam donis permoventur. Est quidem verum illud Homericum: Δῶρα θεοὺς πείθει, δῶρ ̓ αἰδοίους βασιλῆας. Sed multo verius in iis, qui exigua pecuniola adducti, vitam suam quotidie in omne discrimen exponunt. Quando enim pecuniam negligent, qui vitam ipsam præ pecunia negligunt? Itaque quantum apud milites dona possint, magis etiam posterioribus sæculis intellectum est, cum, ut quisque amplissimum donativum obtulerat, ita ad eum imperium deferebant, non diutius imperare passuri, quam dum reperiretur, qui amplius polliceretur. Et erant, qui, tanquam in anctione, licitarentur, non quanti imperarent, sed quanti paulo post morerentur imperatores. Muretus.

Populum annona] Nihil est enim quod populum magis torqueat, aut facilius ad seditionem populares animos concitet, quam annonæ difficultas. Urget enim fames: qua, ut ait Homericus Ulysses, mori molestissimum est: neque sui oblivisci patitur: venterque, ut proverbio dicunt, aures non habet. Neque vulgo odiosiores ulli sunt, quam qui annonam incendunt, et excandefaciunt: neque ulli magis quam qui eam sublevant, populum demerentur. Reditum Ciceronis ab exilio jucundiorem populo fuisse aiunt, quod summam, quæ antea fuerat, annonæ caritatem summa vilitas

consecuta est. Sapienter ut solet, Tacitus noster Annal. 1. IV. ab excessu Neronis ait, 'vulgo alimenta in dies mercari solito unam esse ex republ. annonæ curam.' Auri, purpu'ræ, honorum plus apud alios esse plebs æquo animo fert: quiescere esuriens non potest. Cum igitur Siculo adversus Sex. Pompeium bello caritas effecta esset, vilitatem reduxit Augustus. Ita populum pellexit annona. Muretus. Immo multo magis frumento gratuito; hæc enim illa lenta et perpetua plebis Romanæ vincula escaria. Sueton. Octavio, 40. 41. Gronovius.

Munia Senatus, magistratuum, legum in se trahere] Quasi ceteros labore exsolveret: ipse omnem molestiam reipubl. causa in se transferre ac suscipere vellet. Legationes antea in Senatu audiri solebant. Hac molestia Senatum liberavit Augustus. Audiri quidem eas voluit et in Senatu nonnunquam, ut Senatus aliquid tamen agere videretur: sed plerasque domi, paucis adhibitis, ipsi cum videbatur, audiebat. Senatus de pace, de bello, de provinciis deliberabat. Quid opus erat tam multos senes tantum laborem capere, tam mane convenire in Curiam, tam multa ibi audire, tam multa dicere, tam vesperi domum fessos et viribus exhaustos redire? Valetudini eorum ac quieti prospexit Augustus. Domi hæc cum paucis tractare cœpit. Magistratuum varia ac multiplex procuratio erat. Augustus consulatum quidem, qui præcipuus erat magistratus, sumpsit sibi, cum voluit, quamdiu voluit et quoties voluit. Nam ut nos vestem, sic ille consulatum, cum voluerat, capiebat, deponebat, resumebat; neu populus de dando ei collega sollicitus foret, ipse sibi collegam, quem libuerat, non qui una imperaret, sed qui imperata faceret, cooptabat. Magnum in Republ. onus tribuni plebis sustinebant. Ipse tribunatum

quidem non cepit; sed, ut eos onere levaret, potestatem tribunieiam accepit. Censorium manus quam molestum, quam grave? locare publica, senatum legere, populum censere, anquirere in omnium mores, alios Senatu movere, aliis equum publicum adimere, alios in Cæritum tabulas referre, multos notare, in múltorum odia incurrere. Odiosa res et negotiis plena. Igitur censuram quidem non sumpsit Augustus: sed alio vocabulo morum regimen sumpsit. O hominem laboriosissimum et alienæ quietis studiosissimum! Magno tumultu, magno molimine, magno concursu civitatis leges antea rogabantur. Tollatur quoque illa tumultuaudi materia. Quod Augusto placuerit, pro lege habetor. Muretus.

Invalido legum auxilio] * Quare Augusto ad se unum omnia trahenti facile acquieverunt. Quod documento Principibus esse debet, ne avaris hominibus provincias gubernandas mandent. Diu enim compressa populorum odia aliquando tamen erumpunt: ut aut rebellionem faciant ipsi, aut aliis novas res molientibus adjungant se potius ad illos, quam eorum conatibus obstare nitantur. Muretus. CAP.3. Subsidia dominationi] Cogitavit periculosum esse Principibus, iis præsertim, qui in civitate nondum servituti assueta recens imperium occuparunt, si ex se sibi paratos successores non habeant. Facilius enim et confidentius insurgit populus adversus eum Principem, cujus morte fore se liberum putat; et quem si occiderit, nullum paratum videt ultorem. At si videat eo sublato successorum quempiam ex cadem stirpe, malo cavet, et futuri metu, præsentibus acquiescit. Atque hoc est, quod apud Iosephum 1. xvIII. Tiberius morti proximus Caligulam sapienter monet, τὰς μονώσεις τοῖς ἄρχουσιν ἐπικινδύνους εἶναι. Augustus igitur, qui præter unicam filiam Ju

liam, nibil liberorum haberet, ex cetera propinquitate sua providendos sibi, quoad longissime posset, successores, judicavit. Quinam ii fuerint, exponit hoc loco Tacitus: et, ut tandem, ceteris sublatis, imperium ad Tiberium pervenerit. Idem.

Claudium Marcellum] Magnam illam Romæ et libertatis spem. Lipsius.

Ignobilem loco] Adeo ut ipsum generis sui nominisque pœniteret. Narrat comiter Seneca pater Controvers. 1: 11. 'Tanta autem Mæcenas sub divo Augusto libertate fuit [corrigo, Tanta autem sub divo Augusto libertas fuit; nihil hic de Mæcenate, et exculcanda vox male inculcata] ut præpotenti tunc M. Agrippæ non defuerint qui ignobilitatem objicerent. Vipsanius Agrippa fuerat. Vipsanii nomen quasi argumentum paternæ humilitatis sustulerat, et M. Agrippa dicebatur. Cum defenderet reum, fuit accusator, qui diceret Agrippam et quod in medium est [iterum rescribo, Agrippa M. et quod in medio est: ea enim verba joci, et gentis nomen medium inter cognomen prænomenque] volebat Vipsanium intellegi. Fuit qui diceret, Concurrite, Agrippa malum habebis, responde diis. Ea in arte [potius parte] utique mihi videtur admiratione dignus Augustus: sed horum non possum non misereri, qui tanti putant caput potius quam digitum perdere.' Scribendum, dictum. Lip. sius.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Imperatoriis nominibus auxit] Non eo more, quo rei Romanæ domini, Imperatores dicti sed quo olim, qui rempub. militiæ feliciter gessissent. Vulgatus olim honos : non item sub Impp. qui rei prospere gestæ lauream et laudem sibi adscribi volebant auspiciisque suis. Turbat in sententia hujus loci vir doctus, et miror. Tu vide Dionem Cassium lib. LIV. et LV. et Velleium, itemque ea, quæ scribo ad extremum librum quartum. Idem.

In familiam Cæsarum induxerat] * Ritum hunc (ut omittam notata aliis) notat explicatque eleganter Clemens Alexandrinus Strom. quinto: Kal Tà παρὰ Ῥωμαίοις ἐπὶ τῶν διαθηκῶν γινόμενα τάξιν εἴληχε διὰ δικαιοσύνην, ἐκεῖνα ζυγὰ καὶ ἀσσάρια, καρπισμοί τε καὶ αἱ τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις. Τὰ μὲν γὰρ ἵνα δικαίως γένηται, τὰ δὲ εἰς τὸν τῆς τιμῆς μερισμὸν, τὰ δ ̓ ὅπως ὁ παρατυχών, ὡς βάρους τινὸς αὐτῷ ἐπιτιθεμένου, ἑστὼς ἀκούσῃ, καὶ τάξιν μεσίτου λάβῃ. Triplex antiquitatis ritus, interpreti non intellectus. Es et libra in testamentis, Vindiciæ, et Antestatio. Nam kapToμoùs ad vindicias adsertionemque refero : τὰς τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις, aurium tactiones, ad Antestationem. Omnia enim hæc ad familiæ mutationem pertinent, quæ per testamentum, de qua Quinctilian. Declam. 30s. Non dixerim testamentum, cui libripens deest et familiæ emtor, et cetera juri necessaria.' Agellins 1. IV. c. 27. et Jurisconsulti. Lipsius.

Principes juventutis appellari] Quod sane ridiculum, ut principes juventutis sint, qui etiamnum in pueris. Natus autem Caius anno urbis 734. Sex. Appuleio, P. Silio Coss. At Lucius biennio toto minor, ex Dione 55. in actis ejus anni. Princeps juventutis (πρόκριτον τῆς νεότητος Zonaras hic reddidit) ab Augusto invaluit, ad futurum imperium titulus et omen. Sunt nummi cum inscriptione: C. L.

que, cum clypeis et hastis, quæ tirocinii die equites dederant, honoris Augusti caussa. Dio: Καὶ αἱ πέλται τά τε δόρατα, ἃ παρὰ τῆς ἱππεων εἰς τοὺς ἐφήβους ἐσιόντες χρυσᾶ εἰλήφεσαν, εἰς τὸ βουλευτήριον ἀνετήθη. Observa Dionem aureas hastas dicere, quas lapis Ancyranus (magnæ apud me fidei, ut quem vivus conceperit Angustus ipse) argenteas. Verba sunt, uti ad me missa beneficio viri illustris Augerii Busbequii: EQUITES. AUTEM.

ROMANI. UNIVERSI. PRINCIPEM........ HASTIS. ARGENTEIS. DONATUM. AP

PELLAVERUNT. quam lacunam rite expleveris: Principem juvent. Caium. Idem.

Destinare consules] Et vero perfecerat. Romæ marmor de Caio: QUEM.

POPULUS. COS. CREAVIT. ANNOS. NA

TUM. Χιν. Ait annos natum quattuordecim: et addicit Dionis ratio, qui consulem facit designatum anno urbis DCCXLVIII. Tamen Augustus in jam dicto lapide xv. illi annum circumdat, sed nempe quem ingressus erat, et jam agebat. Verba sunt: 'Honoris mei caussa Senatus populusque Romanus annum quintum et decimum agentis Consulis designavit, ut eum magistratum inirent post quinquennium ex eo die, quo deducti in forum.' Idem.

Destinare consules] Designari legendum puto, ut et ante appellari. A populo enim eos designari, non designare ipse cupiverat. Muretus. De forma verbi, subscribo; nempe destinari scripsisse auctorem, hoc est, designari Suetonius in primo Julio: flamen Dialis destinatus. Vide 11. Observ. 8. Gronovius.

Caium remeantem Armenia] * Addi velim Suetonii locum, Tiber. cap. 15. Caio et Lucio intra triennium defunctis, adoptatur ab Augusto:' nec addi solum, sed et corrigi. Nam hoc de triennio, nonne nimis laxum ? apparet e Velleio : 'Caius,' inquit, JUVENT. adpositæ effigies Caii Lucii in urbe Lycia morbo obiit, cum au

CÆSARES. AUGUSTI. F. COS. DES. PRINC.

« IndietroContinua »