Immagini della pagina
PDF
ePub

quoties non ita, ut oportet, educantur. Et alioqui patrem habuerat rusticanum ac militarem, et duritiæ, non delitiis, assuetum. Muretus. Livius lib. VII. de Manlio: Illum prævalidum juvenem, et quod haud minus timendum erat, stolide ferocem.' Pichena.

te annum ferme L. Cæsar Massiliæ morbo decessisset.' En, dumtaxat intervallum fecit paullo plus anni. Et ipse Suetonius duodeviginti modo menses interponit, verbis quæ supra. Non ergo ambiges, quin scribend. intra biennium: si hunc putamus sensum. Nam in alium me duxit P. Johannes Deckerius e Societate Jesu, qui refert ad triennium Tiberia-Filium juvenem, nullius probri comni reditus, et vult utrumque periisse intra tres primos annos, ex quo ille Rhodo reversus. Historia approbat. Lipsius.

Noverca Livia] Nata exitio reip. hæc mulier, et suæ domus. Sed bene, quod Tacitus nusquam dissimulat fraudem ejus et scelus. Plinius cantior, qui suspicionem hanc tangens, cavit sibi obscuritate sermonis: Ineusatæ filiorum mortes, luctusque non tantum orbitate tristes.' Nec enim alio traxeris ea verba, non me quidem interprete. Idem.

Drusoque pridem extincto] Impo. suerat mihi Dion olim, in cujus libro hiatus est, et anui aliquot omissi atque ita narratur mors Caii, quasi biennio post illam Drusi. Sed, ut dixi, defectio et hiatus est, atque anni plures medii desunt: quod in Notis ad Velleium observamus. Idem.

Insulam Planasiam] Atqui Siciliam vocat Scholiastes Juvenalis vetus. 'Agrippa,' inquit, in Sicilia propter morum feritatem ab Augusto relegatus est.' Errat: nam de Planasia adfirmat cum nostro etiam Dio, et ait vicinam Corsica esse, libro extremo LV. In qua narratiuncula quod legitur, Καὶ τὴν Ιουλίαν ὡς μητρυιὰν διέβαλ. λev: et Juliam ut novercam aspernabatur; meo judicio The Atovíav faciendum est. Non enim matrem suam Agrippa insectabatur (et illa vero jam relegata aberat) sed Liviam, ut probabile est, Augustæ stirpi numquam aquam. Idem.

Stolide ferocem] Quod Plato evenire ait omnibus generosis ingeniis,

Nullius tamen flagitii] Imitatione Livii, si forte, qui de T. Manlio:

pertum, extorrem urbe egit.' Lipsius. Noster Annal. IV. Adversus unicum et nullius ante flagitii compertum.' Pichena.

Quo pluribus munimentis] Vere emendavi. * Siculus ille momar (exprimit, quod verum est, a me indignatio) cum sua conjectura, sed qui pluribus morum vitiis insisteret, abeat Morboniam. Lipsius.

Eadem magistratuum] Callide et sapienter scriptum. Non erant ii magistratus ; neque enim eandem vim atque auctoritatem obtinebant: sed tamen iisdem nominibus vocabantur. Et hoc ad plebem fallendam plerunque satis erat. Muretus.

Vocabula] Sed non vis aut potestas. Cæsar in se traxerat. Lipsius,

Juniores post Actiacam victoriam et jam senes plerique, &c.] Tota civitas dividebatur in centurias seniorum et centurias juniorum. Juniores vocabantur usque ad annum 46. postea seniores. Augustus autem rerum potitus est 56. quattuor et quadraginta solus post Actiacam victoriam: duodecim cum Collegis. Juniores igitur post Actiacam victoriam, senes plerique inter bella civium nati erant, neque fere quisquam superstes erat, qui Rempubl. vidisset. Hic autem notandum est ad confirmandam novam tyrannidem, præter cætera, vitæ diuturnitatem, requiri. Quamdiu enim supersunt, quilibertatis dulcedinem experti sunt, nunquam desunt, qui alios ad eam recuperandam cohortentur. At qui longinquitate temporis ad servitutem occalluerunt, iidem, ut aves diu cavea

inclusæ, de libertate ne per somnium quidem cogitant: molliorem paulo et clementiorem servitutem omni libertate potiorem putant. Muretus.

CAP. 4. Nulla in præsens formidine] Non timent homines, nisi propinqua : ne mortem quidem, nisi cum eam putant imminere: cum tamen omnibus momentis immineat. Itaque de Principibus ætate validis, ita fere cogitat plebs, ac si nunquam morituri essent. Nihil igitur in præsens metuebant Romani, quamdiu Augustum diu etiam victurum esse sperabant. Muretus.

Agro et corpore] Velim trajici, et agro corpore. Lips. Lipsius mallet, et ægro corpore: at Tacitus id sæpissime de industria. Infra codem lib. 'dabat et famæ.' Lib. I.'irridebantur et Græci comites :' inferius, data et a Tiberio occulta mandata.' Hist. lib. I. 'trucidati et comites.' Pichena. Sic quoque tamen viris doctis omnia suspecta, et animo vellent interponi. Non dubium est, quin Tò fatigabatur, quod iidem observant, referatur ad vocem senectus: sed eo sensu, quo apud Juvenalem: si oppressa foret secura senectus Principis.' Nimirum postquam ipse princeps ætatis provectæ jam et morbis cœpit attentari. Rationem reddit Tacitus, quare hominibus de republica Augusto permissa pridem securis solicitudinem attulerit exspectatio successoris: nempe, quod videbant illum accessisse ad finem mortalitatis, utpote valde senem, nec jam crudo viridique, sed causario et labanti corpore: ut ille apud Phædrum leo describitur, Defectus annis et desertus viribus.' Hic nihil prorsus necesse fuit animi mentionem facere. Non enim auctori cura, pingere Augustum omnibus partibus, qualis fuerit tali tempore, sed submonere de duobus illis publice notis et in oculos incurrentibus, quæ adverterunt homines, tanquam prææsagia instantis mortis.

At animus neque vegetus in senio vitæ longum duraturæ, neque infirmior citæ mortis prærogativa est. Gronovius.

Pauci] Iique aut senes aut rerum imperiti, aut utrumque, qui libertatis ne umbram quidem ullam superesse non viderent, neque cogitarent eam pridem ita alte obrutam esse, ut resurgendi nulla spes esset. Muretus.

Imminentis dominos variis rumoribus differebant] Notabis ingenium plebis, 'cui mos humili læsisse veneno Summa, nec impositos umquam cervice volenti Ferre duces.' Lipsius. Varie de eis loquebantur, varie augurabantur, quid quisque incommodorum ac calamitatum et privatim et publice allaturus esset. Muretus.

Ignominia accensum] Quod ab avo eodemque patre abdicatus et relegatus fuisset. Idem.

Spectatum bello] ▲oripaolévтa. Multa enim bella in Dalmatia, muita in Germania gesserat. Idem.

Claudia familiæ superbia] Quæ usque ab ultimis temporibus superbissima et plebi inimicissima 'fuerat. Idem.

Specie secessus exul egerit] Secesserat autem ut Caio et Lucio cederet; itemque pertæsus uxoris Juliæ impudicitiam. Idem.

[ocr errors]

6

Exulem egerit] Ita Principem agere,' et Agere se paullo minus quam privatum,' in Suetonio aliisque lego. Et in nostro Histor. 11. 'Quanto ferocius paullo ante se egerint, tanto cupidius voluptates hausisse.' M. Antonio tamen Mureto, cujus scripta Venus inhabitat pariter cum Musis, leg. videtur, exul egerit. Lipsius.

Premant, quandoque distrahant] Dixi corruptum olim locum mutilumque. Redeo in viam admonitu amici qui explicat: Drusus et Germanicus nunc quidem conjuncti prement rempub. at olim orto, fors fuat, dissidio, eamdem distrahent per bellum civile dis

sipabuntque. Consule Muretum lib. XI. c. 1. Idem.

CAP. 5. Scelus uxoris] Hæc est tertia venenariæ hujus palma, et jure lemnis cata. Tangit vero suspicionem illam de ficubus, quæ nota ex Dione. Lipsius. Dio hac de re apertius. Ficuum esu oblectabatur Augustus, easque sæpe Livia decerptas manu sua ex arbore ipsi porrigere solebat; ipseque eas ita libentius esitabat. Partem igitur adhuc pendentium oblevit Livia veneno, non quidem præsentaneo, sed quod paucis diebus consumeret. Jam tum enim ars illa reperta erat: ne nostrorum temporum inventum putetis. Venenatas igitur marito dedit: ipsa sibi eas, quæ tuto edi poterant. Ita effecit ut vir suus in cœlum, filius ad imperium maturius perveniret. Sed prudenter Tacitus, qui neque id, quod satis exploratum non erat, apertius exponendum, et tamen, propter suspicionem, quasi prætereundo, attingendum putavit. Muretus.

Ad visendum Agrippam, &c.] Ne tam atrocem suspicionem in Liviam sine causa concitasse videatur, ostendit, quid maxime eam ad mortem celerandam viro impulisse diceretur. Hoc autem ipsum narrat et Dio: et tangit Plinius. Narrat et Plutarchus év Tŷ æepì àdoλeoxías: quem locis aliquot corruptum esse, et quibusdam in rebus a Tacito dissentire, ostendi capite secundo libri undecimi variarum lectionum. Idem.

Maximum uxori Marcia] Habes eleganter historiam totam in Plutarch. περὶ ἀδολεσχίας. * nec alibi tam liquide narrata res. Hoc tantum male, quod Þúλov ubique vocat, qui Fabius est. Fabius ille Maximus, qui consul fuit anno urbis 762. Item quod Marciam interfectam vult ante maritum: cum noster clare vixisse eam dicat, et auditos gemitus ejus in funere mariti. Atque hæc homini vera caussa mortis: ne innocuum Poëtam oneremus, aut potius ipse se, de Ponto: 'Occidis

[ocr errors]

ante preces, caussamque ego, Maxime, mortis, Nec fueram tanti, me reor esse tuæ.' Est enim hic Maximus, quem Naso coluit, et ad quem Elegia non una. Sed et uxor Nasonis, propinqua Maximi seu conjugis ejus Marciæ, ex his versibus: IHe ego, de vestra cui data nupta domo est. Hanc probat, et primis dilectam semper ab annis Est inter comites Marcia censa suas.' Est censa, pro censuit, satis nove, imo antique. Sic Adfectatus est regnum,' pro Adfectavit : Spectatus est suem,' in Varrone lego, retineoque: Communicati sunt,' pro Communicaverunt, in Livio ; 'Peragratus est regionem,' in Velleio, et plura. Tangit hanc de Fabio tragoediam etiam Plinius: Juxta hæc abdicatio Postumi Agrippa post adoptionem; desiderium post relegationem : inde suspicio in Fabium, arcanorumque proditiones.' Lipsius. In illo, censa est, explicando falli summum virum monuimus lib. IV. Observati orrum in omissis pag. 427.

[ocr errors]

Gronovius.

C. Navum id] Pridem emendavi firmavique, Gnurum id Cæsari. Gaii Navi nulla persona est in hoc actu. Sic lib. v.‘Gnarum id Cæsari ; eoque dubitavit de tradenda repub.' Alibi: “Gnarum id duci : incessitque itineri et prælio.' Sed ecce hanc mihi quasi desponsam conjecturam, est qui sine ullo divortio velit abducere. Ego vero non dimitto: nec enim soli Atridæ uxores suas amant, ait ille. Lipsius. Adde Muretum Hb. xi. Var. Lect. cap. 11.

Quæsita morte] Illata, et violenta, machinatione Augusti. Idem. Immo, Sponte sumpta, voluntaria. Sic apud Plutarchum Lipsio citatun: 'ideo mori mihi decretum est.' Simile fere de M. Lollio Velleius 11. 102. cujus mors intra paucos dies, fortuita, an voluntaria fuerit, ignoro.' Freinsh.

Neque satis compertum est] Alii tamen, ut Suetonius et Dio pro certo tradunt, vivo adhuc Augusto venisse

Tiberium longoque sermone commendatam ei esse Remp. ipsum denique Augustum in Tiberii complexibus exspirasse. Addit alia Velleius : qui mihi videtur in hoc historiam scripsisse, ut per occasionem Tiberio adularetur. Muretus.

Latique interdum nuntii vulgabantur] Iisdem artibus usa est Agrippina in morte Claudii Cæsaris. Tacitus lib. XII. 'cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat, ire in melius valetudinem Principis, quo miles bona in spe ageret.' Idem.

CAP.6. Sallustius Crispus] Est ille,cujus vitam mortemque infra memorat lib. III. Sallustii historiarum regis ex sorore nepos. Nominat eum Seneca inter intimos Augusti, lib. 1. de Clementia. Sed cedo, quis in Seneca Duillius? Falsus, scribendumque, Deillios, sive Dellios. Deillius a Seneca patre dicitur, in Suasoria: 'Bellissimam tamen rem Deillius dixit, quem Messalla Corvinus desultorem bellorum civilium vocat: quia a Dolabella ad Cassium, a Cassio deinde transivit ad Antonium, novissime ab Antonio transfugit ad Cæsarem. Hic est Deillius cujus epistolæ lascivæ ad Cleopatram feruntur.' Græcis tamen est Dellius, Plutarcho Dionique. Item Horatio, inscriptione Odes tertiæ lib. II. ubi temere interpretes Gellium sufficiunt. Plutarchus eum historias quoque scripsisse ostendit : Πολλοὺς, inquit, καὶ τῶν ἄλλων φίλων οἱ Κλεοπάτρας κόλακες ἐξέβαλον, τὰς παροινίας καὶ βωμολοχίας οὐχ ὑπομέν. οντας, ὧν Μάρκος ἦν Σίλανος, καὶ Δέλλιος 8 iσTopikós: Multos et alios Antonii amicos, Cleopatra asseclæ et adulatores exegerunt, quod petulantia ista et scurrilia non ferrent; inter quos fuit M. Silanus, et Dellius historicus. Eadem Dio, quinquagesimo libro: et Plin. 1. XXXIV. Lipsius.

Miserat codicillos] Ita enim receptum, quo magis cautum militibus esset, cædem mandari per libellum.

scilicet ne Imperator auctoritatem posset defagere. Pulchre Herodianus 1. III. de Saturnino et Plautiano : Ὁ δὲ Σατουρνίνος γραμματεῖον ᾔτησε τοῦ φόνου φέρον τὰς ἐντολάς· ἔθος γὰρ τοῦτο τυραννικὸν, εἴ τινα ἐκπέμποιεν ἐπὶ φόνον ἄκριτον, ἐντέλλεσθαι τοῦτο διὰ γραμμά των, ἵνα μὴ γιγνόμενον ᾖ ἀκατασήμαντον. Ad quem usum Duplices adhibitos, alibi lectum. Idem.

Ne reus subderetur] Supponeretur. Metaphora ducta a suppositis liberis, qui et subditi vocantur. Terentius : 'Non vides quantum mali ex ea re excites? subditum se suspicatur.' Sic infra hoc ipso libro: 'Utque mos vulgi, quamvis falsis reum subdere.' Et lib. xv. Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos.' Muretus.

Juxta periculoso] Cum ex æquo periculosum esset; cum futurum videret, ut æque in discrimen veniret: tons mikivdúvov Ŏvros. Sallustianum. Muretus.

Ficta seu vera] Ficta, si a Tiberio crimen amoliretur; ne ipse ejus damnaretur a Senatu. Vera, si Tiberium auctorem ederet, ab eo puniendus aut tollendus. Lipsius.

Ficta seu vera promeret] Notandum loquendi genus. Usitatius enim erat, seu ficta, scu vera. Neque desunt veterum exempla. Catullus: læva sive dextera Vocaret aura.' Horatius: Cantamus vacui, sive quid urimur.' Idem: Quo non arbiter Hadriæ Major, tollere, seu ponere vult freta. Item: et Sthenelus sciens Pugna, sive opus est imperi tare equis, Non auriga piger.' Muretus.

Ne arcana domus] Prudentissimum præceptum. Nihil est enim, quod Principum auctoritatem magis imminuat, quam si domestica ipsorum arcana vulgentur. Multa privatim faciunt, quæ publice nesciri interest. Non semper eadem est interius et exterius illorum facies. Non toti intus æque ac foris nitent. Itaque

plerosque eorum nemo minoris pendit, quam qui ad secretissima maxime admittitur. Pauci admodum sunt, qui nihil habeant, quod tegi satius sit. Ignotis major veneratio est, contrectata sordescunt. Vix effugere possunt, quibus quicquid libet, licet, quin libeat interdum aliquid, quod non licet. Eo pluribus venerabilis est Princeps, quo paucioribus familiaris. Muretus.

Ne consilia amicorum] Multa enim consilia clam dantur, quæ in propatulo non darentur. Quæ publice dantur, ad honestatem omnia; quæ secreto, ad utilitatem pleraque diriguntur. At si exigantur hæc; ut par est, ad regulas philosophorum, nihil utile nisi quod honestum. Muretus.

Ministeria militum] Multa enim Principes, ubi manu et ferro opus est, per milites exsequuntur, ad quæ non tam promptos ac paratos eos invenirent, si reddenda singulorum ratio esset. Qui principi paruit, non sententia, sed silentio absolvendus est. Muretus.

Ut non aliter ratio constet] Scitum dictum, nec quidquam mutemus. A mensulariis dictum est, quibus constant rationes cum pares sunt. Plin. Panegyr. Augeo principis munus, cum ostendo liberalitati ejus inesse rationem. Ambitio enim, et jactantia, et effusio, et quidvis potius quam liberalitas est, cui ratio non constat.' Usi et auctores prisci juris 1. 1. De obseq. parent. 1. penult. De re militari. Adde Valentis dictum apud Trebellium Pollionem: Non sibi · apud Deos inferos constare rationem; quod quamvis hostem suum, Pisonem tamen jussisset occidi, virum cujus similem Rom. resp. non haberet.' Lipsius.

Quam si uni reddatur] Suspicabar ante complures annos legendum : quam si nulli reddatur. Ea forma, qua volumus mulieres optime olere, quæ Delph. et Var. Clas.

nihil olent. Philo de legatione ad Cajum: ἀνυπεύθυνον ἀρχὴν εἶναι τὸν αὐτοκράτορα μηδενὸς ἐπὶ τοῖς ὁπωσοῦν πεπραγμένοις λόγον ἀπαιτεῖν τολμῶντος

duvaμévov. Josephus antiq. 1. xv. οὐ γὰρ ἔφη καλῶς ἔχειν ̓Αντώνιος βασιλέα περὶ τῶν κατὰ τὴν ἀρχὴν γεγενημέ νων εὐθύνας ἀπαιτεῖν. Memineram præterea ex Tacito Hist. IV. ' victo riæ rationem non reddi.' Denique occurrebat animo Pallas, qui ' pepigerat, ne cujus facti in præteritum interrogaretur, paresque rationes cum republica haberet:' ut loquitur noster 1. XIII. Verum jam tolero vulgatum. Gruterus.

CAP. 7. Quanto quis inlustrior] Illustriorum enim facta magis notantur: obscuros suæ tenebræ tegunt. Muret.

Falsi ac festinantes] Falsi interdum, quos fefellit alius. Terentius: 'Ut falsus est.' At hic qui fallere cu piunt. Festinantes, dum metuit quisque, ne sibi alius anteverteret. Idem.

Lacrimas, gaudium] Acute Mure. tus lacrimas gaudio, questus adu. latione miscebant.' Placet rei hominisque caussa. Lipsius.

Gaudium, questus, adulationes]* Ego manuscripti lectionem retuli: lacrimas, gaudium, questus, adulatione: sensu non improbando. Ostendit enim senatores omnia adulatione miscuisse; idque Salinerio probatur. Pichena.

In verba Tiberii Cæsaris juravere] Rem, quæ per se satis habet indignitatis, magis turpificat Muretus, dum censet hoc loquendi genus proprium gladiatorum, qui se addicebant lanistis; quasi ad facienda perpetiendaque omnia, quæ is, cujus in verba juratur, jusserit, obstringi sit. Immo militum est proprium, qui se devovebant imperatori. Livius 1. III. quo tempore P. Valerius ad recipiendum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba jurastis.' Et mox: omnes, qui in verba jurastis, crastina die armati ad lacum Regillum adsitis.' Lib. XXII, 'Magna vis hominum conscripTacit. 11 G

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »