Immagini della pagina
PDF
ePub

annorum, nova ratione, darentur. Lipsius.

Mens, domus, fortuna] A vulgatis plerisque abest interrogandi nota, sensu fortasse superiora respiciente; id est, odinm eorum, qui ultra quinquennium projicerentur. Nos, juxta Aldinam editionem, hæc interrogative pronunciamus, et ad sequentia referimus, nempe ad designatorum superbiam: quorum mens, domus, fortuna, ea honoris diuturnitate, in deterius forte converterentur, seditiones, ac res novas spectando. Status enim mutatio mentem etiam animumque mutare solet. Pichena. Quæ alii ad hujus loci interpretationem adferunt, lapides sunt auribus meis. Quin hæc omnino attribuenda designatis istis et longe alia notant mens, longe alia domus, longe alia fortuna, quam volunt, de quibus ego in suspicionibus. Gruterus.

Honorem per quinquennium agitent] Sermo ad invidiam rem augens. Ut 1. 1. Compressa a muliere seditione.' Et paullo ante: confessio vitiorum. Designati a gerentibus magistratum potestate, non dignatione neque gratia differunt: immo majorem sæpe gratiam habent, ut plerumque, a quibus speratur. Adorant ferme solem orientem, et semper, quæ sperant homines, ampliora sibi fingunt, quam præsentia vel inveniunt vel æstimant. Unde non mirum, si et ipsi sumerent superbiam quasi meritis quæsitam. Liv. 1. xxxIII. ‘quia ex quæstura in judices, potentissimum ordinem, referebantur, jam pro futuris mox opibus animos gere. bant.' Cicero act. 1. in Verrem : 'Quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicæ privatæque literæ Romæ sunt, nihilne id valebit? nihil invito consule designato.' Verebatur igitur haud injuria, ne quis eorum qui tot annos in oculis et exspectatione hominum fuissent, vires colligeret ad invadendum imperium. Gronov.

Quinquiplicari prorsus] Expressi Manuscripti verbum, in antiquioribus etiam editis receptum, licet recentiores scripserint, quintuplicari. Pichena.

CAP. 37. Censusque quorundam senatorum] Quidam in versione Latinam vocem retinuit. Bene, licet enim censu aucto, reditus etiam augeantur, tamen inter utriusque vocabuli signifi. cationem multum interest: census enim pro toto patrimonio, sive universis bonis accipitur. Apud Juvenalem Sat. 16. Nam quæ sunt parta labore Militiæ, placuit non esse in corpore census; Omne tenet cujus regimen pater.' Freinshemius.

Preces M. Hortali]*In foro excubuerat: sed vocat Corbionem. Anne igitur scrib. Hortalus Corbio? an corrupta ea vox, substituendumque, Ortalus? alterum certe horum. Principio etiam Valerianæ narrationis emendo, in maximo et ingeniorum et civium amplissimorum proventu. Facio judicem nostrum Pighium, cui scriptor hic non medicinam debet, sed vitam. Sed hic Ortalus Hortensii nepos, numquid ex filio? Apparet: nam et Valerius diserte Hortensium eum appellat. Attamen filius magni illius Oratoris, bello civili Brutiano periit, præmature. Velleius: 'Eadem Lucullum Hortensiumque eminentissimorum virorum filios fortuna abstulit.' Sed debuit scilicet jam tunc prolem sevisse, et reliquisse in urbe. Catulli Elegia quæ ad Ortalum est censeo eam esse ad hujus avum. Lipsius.

Inlectus a Divo Augusto] Cum videlicet ageret, ut credibile est, de tollendo cœlibatu. Vide Dion. lib. LVI. in principio; nam id curavit studiosissime. Aurelius.

Decies H. S.] Sunt ista viginti quinque millia Philippicum. Lipsius.

Decies sestertium] Liberalitatem decies sestertii dicebant veteres, et scripsit haud dubie Tacitus; non sestertium. Gronovius,

Nec ad invidiam ista] Intelligo aliorum; quasi alios oblique perstringens. * Quidam verterunt ostentationem, cui nullum opinor hic esse locum. Alii vocem invidia retinuerunt, sed non significationem, quæ non nisi vulgaris est in hisce linguis, neque hanc, quæ hic et alibi frequentissime reperitur, exæquat: quam etiam vix alterius sermonis vox expresserit. Freinshemius.

Adsequentur florente te] Forte melius adsequantur. Acidalius. Non placet; certius enim omen in vulgata, etsi ratum non fuerit. Gronovius.

CAP. 38. Eamdem vim] Prisca scriptura, in me transmerei : ex quo Beatus, transumere. Legebam, eadem, invidiam in me transmittere: vel etiam, tandem vim. Lipsins.

Eandem vim in me transmittere.] Antonius Augustinus ex antiqui codicis scriptura, quæ est, transmerei, faciebat, transmittei. Ursinus. Corrigendum olim putavi : invidiam vero in me transmittere: litteris quidem non dissimilibus. Sed nuper vulgatam lectionem amplector. Nam ut, modestiam senatus urgere, significat, senatus modestiæ vim facere, ita recte Tiberius ait, eandem vim ab Hortalo in se quoque transmitti: quod idem est, ac si dixisset, urgere modestiam senatus meamque. Pichena. Emendem Urgere modestiam senatus, invidiam miseratione movere, ac velut. De invidia et miseratione aptissimum hic esse, tum ex ipsa re, tum ex Hortali ipsius ante recitatis verbis, patet. Possis tamen etiam, invidiam miseratione miscere: quomodo lib. I. alii Tacitum locutum volunt: lacrimas gaudio, questus adulatione miscebant.' Sed prius ad rem aptius. Poterat et simpliciter, Invidiam in me transmittere. Quomodo infra locutus est: Proinde tradito Cotye veniret, transferretque invidiam criminis.' Acidalius. Lego, eandem odii vim in me transmittere. Mirandulanus codex, mihi in ea re facula. Nisi codex manuscriptus ur

geret, excusam probarem, quæ aptissima est. Aurelius. Optime habet vulgatum: nam et vis infertur pudori: vis etiam est, cum aliquid extorquet improbitas, ut loquitur Arbiter; cui concedit frontis imbecillitas. Sic lib. xv. 36. Ergo ut in privatis necessitudinibus proxima pignora prævalerent, ita Po. R. plurimam vim babere, parendumque retinenti.' Gro

nov.

CAP. 39. Non servili animo] Interim servile, pro vili, abjecto, et nequam ; nam per humilia depressus vix, aut raro, ad præclara se erigit. Aurelius.

Furatur cineres] Ut tanto facilius persuaderet, Agrippam Postumum mortuum non esse. Muretus.

Vectusque Coram] Apud Dionem leges, in Galliam profectum eum. Sed Coræ nomen ego apud Geogra phos in hoc tractu non reperio: reperio Cosæ quod Etruriæ opidum fuit in sublimi colle ad mare, cum subjecto sinu. Strabo lib. v. Merà dè Ποπλώνιον Κόσσα πόλις, μικρὸν ὑπὲρ τῆς θαλάττης· ἔστι δὲ ἐν κόλπῳ βουνὸς ὑψηλός. Vicinum id portui Herculis Rutilius in Itinerario locat: Et desolatæ monia fœda Cosæ.' Servius de eodem: Cosæ civitas Thusciæ, quæ numero singulari etiam secundum Sallustium dicitur.' Nominat et Plinius lib. 11. Itaque qui me audiet, Cosam hic restituet. Lipsius.

Neque propalam aspici] Idem de Hilarione, illo inter monachos celeberrimo, tradit Nicephorus lib. x. Hist. cap. 9. ἐσπούδασε γὰρ ἀφανὴς εἶναι ταῖς μεταβάσεσιν, ὥς τε τάχιστα διαλύειν τὴν περὶ αὐτοῦ ἐπισυνισταμένην dótav: Inprimisque studio habebat, ut migratione crebra obscurior esset, et quam primum opinio ac existimatio de eo excitata evanesceret. Sed hujus melior causa, quam illius pseudoagrippæ. Boxhornius.

Veritas, visu et mora] Hist. I. ' scelera impetu, bona consilia mora valescere.' Pichena.

Relinquebat famam] Statim abeundo

scilicet, priusquam bene innotesceret: præveniebat autem, ex inopinato et celeriter se sistendo. Ita parum gnaros relinquebat, parum providis se sistebat. Lipsius.

Relinquebat fumam, aut præveniebat] Mira hominis versutia et festinatio. Relinquebat famam, cum fere ignotus abiret, præveniebat cum adiret : fama utrumque sequente. Pichena. Id est, sicubi esset, aiebat esse se Agrippam, et Agrippam verum, eamque famam ibi relinquebat: vel si nondum eo pervasisset, per rumores prævenie. bat. Aurelius. Non satis capio. Licet enim utcumque explicare sim conatus, video tamen in his, quæ tamquam diversa proponuntur, aut nullam omnino differentiam, aut certe pertenuem esse. Nam oro te, qui relinquit famam, nonne idem prævenit, et qui prævenit, relinquit? An non ob id ipsam quod homo præcedit famam, illa sequitur hominem? Parum abest, ut referam hæc inter argutias nimia subtilitate vanas, quales in hoc auctore Savile alibi reprehendit : ut hoc ex H. 1. 4. ut non modo casus eventusque rerum ; qui plerumque fortuiti sunt; sed ratio etiam canssæque noscantur.' Quomodo enim aut fortuitorum caussæ tradi possunt; aut quorum caussæ possunt tradi, haberi pro fortuitis? Freinshemius. Sane cavillari licet totum diem. Ego vero ne Savillio quidem jus fuisse censeo ista verba improbandi, ut infra videbimus. Totum autem interpretor de abitu, idque præcipit ipse Tacitus, cum ait: neque diutius iisdem locis, sed aut relinquebat aut præveniebat:' quid fecerit, narrat, in mutandis locis. Etsi autem relinquere interdum dicimur, quicquid post tergum est vel venit, proprie tamen relinquimus quod nobiscum fuit, aut quod jam adest, cum ab eo discedimus; prævenimus id quod nondum adest, seu quod post nos demum existit. Hoc igitur ait, abibat vel cum inciperetur spar

6

gi, vel priusquam spargeretur rumor eum adesse. Gronovius.

CAP. 40. Ostiam invectum multitudo ingens celebrabat] Crederem si adjiceretur fama, rumore, sermone, vocibus. Nam mihi nihil exploratius, quam, quem multitudo celebrare ingens dicitur veteribus, eum magnam turbam comitum, anteambulonum, sectatorum secum trahere intelligi. Cic. pro Sext. 'Viæ multitudine legatorum undique missorum celebrabantur.' Ad Att. IV. 1. Similis frequentia me usque · ad Capitolium celebravit.' Lib. 1. de Orat. Testis est hujusce Q. Mucii janua atque vestibulum, quod maxima quotidie frequentia civium celebra. tur.' Plane sic et Tacitus loquitur, narratque, simul egressus, &c. lapide ab urbe distare Ostiam accepit, opinor, Freinshemius e corrupto Strabonis loco, cum tot alii auctores, tabulæ, itineraria xvI. quidam etiam XIII. millibus contenti sint. Vide Cluverium. Gronovius.

[ocr errors]

XXII.

[blocks in formation]

tamen non inconcinne ex suum scribi posse statim videbatur: quod profecto valde ad loci sententiam, si sequentia verba pensitas. Acidalius.

Modo nihil spernendum] Nam ut tenuis scintilla, si in materiam ad ignem concipiendum idoneam inciderit, magnum incendium excitat, sic ex tenui et exiguo principio magnæ in. terdum turbæ ac seditiones exoriri solent. Muretus.

Modo non omnia metuenda] Quædam enim quæ contempta evanescerent, interdum eo ipso crescunt, quod non negliguntur. Muretus.

Ambiguus pudoris] Pudebat, servi causa, commoveri. Metus erat, nisi malum nascens opprimeretur, ne convalesceret. Principiis obstandum esse, medici docent. Muretus.

· Dilegit atque hortatur] Muretus deligit. Parum interest, diligit, an deligit scribas dum tempore non præterito, sed præsenti. Acidalius.

[ocr errors]

Simulata conscientia] Id est, dissimulantes, quod scirent, quodque ipsi in præcordiis haberent certissima. Aurelius. Alii, se agnoscere illum pro Agrippa, quod conscientiæ non congruit. Conscire enim est, idem scire quod alius scit. Porro Clemens sciebat se non esse Agrippam. Freinshemius. Hanc interpretationem admittere non possum. Quemadmodum enim planus hic confideret committeretque sese illis, qui dicerent, Scimus te non esse Agrippam, quem præfers?' Prorsus hoc erat totam tragœdiam evertere. Qua fronte poterant offerre pecuniam, fidem et pericula polliceri qui detrahebant ei aperte personam sub qua erat favorabilis? Non erat tam fatuus Clemens, ut crederet homines, si nihil aliud, ingenuos et militares sacramento dicturos ei, quem fugitivum esse nossent. Quin simulata conscientia est fingentes se con scios ac participes eorum, qui jampridem illius adventum optarint et exspectarint,adeoque conspirationis pro servato munere deum Agrippa factæ, et velle omni modo Augusti sanguinem adversus inimicos tueri. Gronovius.

Fidem atque pericula polliceantur] Forte, fidem ad pericula polliceantur. Tamen et vulgatum commode accipi potest: tanquam si communia sibi cum ipso pericula fore spondeant. Acidalius.

Quomodo tu Cæsar] Melius, opinor, sine interrogatione. Aurelius.

CAP. 41. Ductu Germanici, auspiciis Tiberii] Ductu, id est per se ipsum ; auspiciis, quando per legatos bellum agitur, ut notum est. Tamen apud Plautum confunduntur: Sosia enim de hero Amphitruone loquens, qui contra Theleboas militaverat, ait: 'ut gesserit remp. ductu, imperio,

auspicio suo: et ipse Amphitruo alibi: eos auspicio meo atque ductu, primo cætu vicimus. Nam vere Creontis Thebani Regis auspiciis bellum patratum fuerat. Pichena.

Fortis fortuna] Ger. et Ital. r. della insperata Fortuna: quod placet præ illo Angli, of strong fortune. Non enim Fortis Fortuna, sed Fors Fortuna dicitur. Gal. 11. omisit cognomentum, tamquam nihil referret Alter autem vertit à la heureuse Fortune, quam sententiam probari videtur Grutero et Taubmanno in Plaut. Bacch. IV. 8, 75. Freinshemius.

Triumphavit de Cheruscis] Plures gentes in hoc triumpho Strabo nominat, sed verbis corruptis: de quibus videro in Germania Taciti. Idem.

Trecenos plebi sestertios] Duodecim aureos. Muretus.

CAP. 42. Rex Archelaus] Judææ tetrarcha, rex Cappadociæ. Muret. Immo rex Cappadocum, non Judææ tetrarcha. Hic Herodis erat filius : ille ex posteris Archelai, Mithridatis præfecti. Archelai Judæi frater Alexander Archelai Cappadocis filiam Glaphyren uxorem habuit. Gronov.

Nullo officio coluisset] Cum tamen a suis apud Augustum accusatus, Tiberii patrocinio usus esset. Dio, Suetonius, et Josephus lib. 11. de bello Judaico. Muretus. Iterum confundit duos Archelaos: nam de Cappadoce Dio LVII. et Suetonius, de Judæo Josephus. Gronovius.

Versa Cæsarum subole] Quidam finitam interpretantur. Sed versam Tacitus, non finitam, ait: supererat enim adhuc Agrippa Postumus, sed eversus, et in exilium missus. Freinshemius.

In provinciam redactum est] Strab. l. XII. Τῆς δὲ μεγάλης Καππαδοκίας νῦν μὲν οὐκ ἴσμεν πρώτην διάταξιν. Τελευ τήσαντος γὰρ τὸν βίον ̓Αρχελάου τοῦ βασιλεύσαντος ἔγνω Καῖσάρ τε καὶ ἡ σύγ κλητος ἐπαρχίαν εἶναι Ῥωμαίων αὐτήν. Regnum autem Cappadocia a Tiberio

primum in provinciam redactum, consensu traditum est. Appianum quis bic audiet, qui refert ad Augustum ? Verba ejus in Mithridatico: 'Apioßapζάνης μὲν οὖν τὴν βασιλείαν ὅλην τῷ παιδὶ ἐνεχείρισε, καὶ πολλαὶ μεταβολαί μεχρι Καίσαρος ἐγένοντο τοῦ Σεβάστου. Ἐφ' οὗ, καθάπερ τὰ λοιπὰ, καὶ ἥδε ἡ βασιλεία περιῆλθεν ἐς στρατηγίαν : Ariobarzanes regnum filio tradidit: variæque mutationes intervenerunt ad Cæsarem usque Augustum. Is, ut pleraque alia, etiam hoc regnum (Cappadociam) in provinciam redegit. Via excidisti, o bone et fide alias scriptor. Lips.

Fessa oneribus] Sic bello fessos dixit 1. XII. Aliter Sidonius Apollinaris Carm. v. Gallia continuis quanquam sit lassa tributis.' Pichena.

CAP. 43. Motum Orientem] Recte; quasi dicat, turbatum commotumque Orientem alias, non peccabis, si legas, motum Orientis. Lipsius.

Muliebri æmulatione] Vult uxorem ejus a Livia stimulatam fuisse, ut in honoribus, qui ejus ordinis feminis deferuntur, Agrippinæ æmulam se ostenderet, nec in ullo negotio, quo mulierum animi occupari solent, quidquam ei concederet. Vulgo accipiunt, tamquam ita connectenda foret constructio: Augusta muliebri æmulatione monuit Plancinam; quum ego sic conjungerem, Muliebri æmulatione insectandi Agrippinam. Freinshem.

Avum M. Antonium] Tu, qui in historia tiro, hæc p ́ te ex Tabula stirpis Augustæ, quam inserui, fine librorum. Videbis autem avunculum, intellegi proavunculum. Lipsius.

Pomponius Atticus] Pomponius filiam virginem M. Agrippæ collocavit, ex quo Agrippina neptis illi nata est.

Hanc Octavius Cæsar vix auniculam Ti. Claudio Neroni privigno suo despondit: quæ conjunctio, ut ait Cornelius Nepos, ' necessitudinem eorum auxit, familiaritatem reddidit frequentiorem.' Vertran.

[ocr errors]

CAP. 44. Vacui externo metu] Simile illi Sallustiano: Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit.' Lipsius.

Ac vacui] Lib. vet. vacuæ. Mure. tus. Videtur voluisse, Vacuæ exter no metu gentes, assuetudine, et tum æmulatione gloriæ. Sed ita fuisse in unico Ms. codice non puto. Gronov.

CAP. 45. Pari utrinque spe] Recte sane spe. Rectius videri possit tamen specie, si sequentia statim verba con sideras. Acidalius. Pari fiducia et spe acies utrimque instructa est. Freinshem.

Ut quosque advectus erat] Plus est hic in auctore, quam in versionibus : neque hoc tantum adfirmatur, omnes ab eo fuisse commonitos: sed simul istud, non universos eadem opera, iisdemque verbis, verum alios alio tempore modoque fuisse appellatos, neque enim omnibus eadem quadrant: sicuti 'spolia adhuc et tela Romanis direpta,' apud Cheruscos dicta intelligas; non apud Longobardos aut Semnones. Confer quæ nuper notavi ad Curt. 111. 10. ' Ut cujusque animis aptum erat.' Freinsh.

Tela Romanis direpta] Melius derepta. Plaut. in Aulul. 'luce clara deripiamus aurum matronis palam.' Acidal.

Fugacem Maroboduum] Vide dictum Antalcidæ in Agesilaum apud Plutarchum in Lycurgo. Muretus.

CAP. 46. Vacuas legiones] Id est, vacantes. Sic infra Tacitus, ' vacantem provinciam,'' vacantem' et' vacuam mulierem' dixit pro vidua. Sic 'vacuum uterum' dixit Jurisconsultus 1. Xxx. pen. de adq. hered. vacuas ta bulas 1. x1. de injust. rupt. Nec melius explicaverit quisquam Paterculo istam cladem: Exercitus,' inquit,

[ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »