Immagini della pagina
PDF
ePub

rum dissidium. Tacito nepos Asinii Pollionis, moritur hoc loco: contra Cassius habet lib. LX. Asinius Gallus Drusi frater uterinus insidiatus est Claudio Cæsari.' Idem Tranquil lus Claudio, XIII. inquit, Conspiraverant ad res novas Gallus Asinius et Statilius Corvinus, Pollionis et Messalæ oratorum nepotes.' Vertranius. * Non dubito Suidam, et qui eum sequuntur in numerandis duorum cognominum coavorum scriptis turbare. Item Casaub. comm. ad Strab. 1. iv.

fol. 56. qui Asinium a Strabone laudatum de Rheni longitudine et binis ostiis, Pollionis filium Quadratum, qui res Germanicas scripsit, esse opinatur. Rupertus.

Cæsarique progener] Uti aliquam duceret e liberis Germanici. Lipsius.

Progener destinatus] Ut aliquam Germanici filiam duceret. Muretus. Consulatum ei acceleraverat] Anno IOCCLIX. 10. Kalend. Julii cum C. Vibio Postumo. Idem.

ANNALIUM LIB. IV.

CAP. 1. Florentis domus] Nihil enim ipsi, quod nollet, acciderat. Florere dicuntur, qui vigent. Lucretius: 'Tum lætas urbes pueris florere videmus. Hesiodus, θάλλουσιν δ ̓ ἀγαθοῖσι diaμmepés. Muretus.

Nam Germanici mortem] Hoc mirum videri non debet, nam semper suspecta et formidolosa tyrannis est aliena virtus.

Regibus boni quam mali suspectiores sunt: semperque his aliena virtus formidolosa est,' Sallust. in Catilin. Aristotel. 5. Polit. Unum præceptum tyrannidis conservandæ, ait esse tollere τοὺς φρονημαTías. Itaque multi contemptu vitarunt periculum. Brutus erat stulti,' &c. Idem.

Turbare] Turbida esse. Hic notanda rerum humanarum instabilitas et inconstantia, quæ cum prosperrime fluere videntur, tum periculi plenissimæ sunt. Ac profiteor me cum Fortunam dico, eam intelligere, de qua Catilinar. I. copiose disserui. Idem. Sævire ipse aut] Utrumque æque noxium populis. Idem.

Initium et causa] Non sunt omnino idem, etsi in Posterioribus videatur Arist. utrumque confudisse; sed in

principio quarti Tŵv μeтà tà quoikà (ut quidem Græci dividunt) hæc duo distinguuntur. Legendus Simplicius principio ovσiêîs àкpoáσews. Idem.

Dominationem captaverit] Probum videbatur: et captavit certe, non cepit.

Tamen cum in Medicæo sit, raptum perit, placet quod Pichena efformat, raptum ierit. Lipsius.

Quo facinore dominationem raptum ierit] Cum Manuscr. habeat, raptum perit, mihi facilius veriusque visum est corrigere, raptum ierit, quam, captaverit, ut in vulgatis. Sic lib. 11. Histor. Mox ut Othonem ac Vitellium scelestis armis res Romanas raptum ire, vulgatum est.' Pichena.

Apicio] Seneca Epist. 14. Plinius VIII. 15. et Ix. 17. et x. 48. Dio lib. LVII. Fuit et alius Apicius eodem ingenio præditus, quem usque in Parthos ostrea misisse ad Trajanum Athenæus refert: cum artem quandam eorum recentium conservandorum in longitudinem excogitasset. Extant et tertii cujusdam Apicii libri aliquot de re coquinaria. Muretus.

Prodigo stuprum veno dedisse] Ita Man, et alibi Tacitus simili modo locutus. Vulgo, venum dedisse. Pichena.

[merged small][ocr errors]

Solertia] 'Ayxwolą. Muret.

Haud minus noxia] Noxia sunt in eo, qui (ut Sejanus) affectat imperium, largitio et luxus; nam voti compos, supplet per scelera, quod ambitione exhaustum fuit. Sic æque damnosæ sunt industria et vigilantia simulatæ, quia post in contraria, &c.* Salinerius.

Parando regno finguntur] Angl. Dissemblingly used to win a kingdom. Neque fingi neque regnum recte expositum puto. Nam immensum distat, fingat, h. e. simulet aliquid aliquis, an vero dissimulanter eo utatur: ibi enim videri vult, quod non est; hic, quod est, non videri. Deinde regnum latius patet quam kingdom; neque enim tantum de ea potestate, quæ regi proprie sic dicto competit; aut pro imperio, cui præest, ponitur; sed indistincte pro omni dominatione, quocumque nomine appelletur. Vide quæ notavimus in Indice Floriano, voce Regius. Freinshem.

CAP. 2. Antea intendit] 'Erérewe. Muretus.

dederetur vel dideretur : idque non hic tantum, sed ubicunque hoc verbi invenitur. Reor rò crederetur, (licet credetur levi macula legatur in Flor.) idem valere quod esset ut credebatur pro erat: cui tamen asperitatis etiam adversus levia credebatur, ubi si substituas dederetur sive dideretur, nugas egeris magnas. Verum audi eadem Græco sermone. Xiph. in Tib. σTE τὰ παραγγέλματα, καὶ ἀθρόους, καὶ διὰ ταχέων λαμβάνειν, καὶ φοβεροὺς πᾶσιν ἅτε καὶ ἐν ἑνὶ τείχει ὄντας εἶναι· i. e. ut congregati citius jussa capesserent, et omnibus (veluti unis in castris) formidabiles essent. Salinerius. Ego vulgatam lectionem utcumque non sperno. Quod scilicet Sejanus, cohortes in una castra conducendo, Tiberium ipsum, ac populum Rom. decipere cogitaverit, ea specie, ut illam militum conjunctionem, ad ipsorum fiduciam, et ceterorum metum, crederent; cum re vera ad potentiam sibi sedulo parandam pertineret. Pichena. Rectissime Mercerus, dideretur. Hoc sensu libro hoc ipso inferius: 'Quanto majore mole procideret, plus formidinis in alios dispergatur.' Acidalius. Male hæc ita scribi et alii notarunt: sed quod substituunt dideretur fiduciæ non convenit. Ego pro crederetur omnino scribendum

Fiducia ipsis] Xenoph. 1. 11. Kúpov esse arbitror cresceret, Grotius. Quid παιδείας.

Idem.

Metus crederetur] Monuit me Josias Mercerus legendum videri, dederetur, vel, dideretur, quod verbum sane ubique in Tacito velut fataliter corruptum. In manuscripto aiunt esse credetur: si quis aliud forte eruet. Lipsius.

Inter cæteros metus crederetur] Faër nus pro corrupto verbo, crederetur, reponebat, oriretur. Sed legi etiam posset, cresceret. Ut vult etiam Muretus. Ursimus. Quæ mihi et aliis visa, nunc damno. Verius est quod, video placuisse doctissimo Savilio crearetur. Mercerus. Doctissimus vir

si reponas crearetur? id sane proxime abesset a manuscripti, quem citant, scriptione crederetur: et creare ærumnas, fraudem, periculum, commoditates, et similia, passim apud melioris notæ auctores reperias. Freinshem. Sic interpretor: Ut multitudinem suam noscendo, robur æstimando, vultus omnium singuli familiariores habendo certi fierent de fiducia inter sese, deque metu sui apud cæteros; se, quicquid esset audendum, confidere inter se, aliis metum facere posse. Vide III. Observ. 10. Gronovius.

Pratendebat lascivire] Προφασίζετα àтakтeiv. Muretus.

Neque Senatorio ambitu abstinebat] attolleret. Sic ego aliter quam Lipsius. Universi Senatorium a Senatorius deductum existimarunt; quum sit ab senatu. Sicut apud Latronem in Catilin. II. 21. et VI. 1. 'Senatoria auctoritas,' et 'senatoria simultas,' non singulos senatores, sed universum ordinem respicit. Itaque Senatorius ambitus hic mihi videtur non ille, quo senatores sibi potentiam conciliant: neque quo ab aliis ambiuntur et corrumpuntur singuli: sed aliquid majus et ulterius. Callida nimirum ea ratio, quam iniit Sejanus, ut in his etiam negotiis, quæ per senatum et in senatu tractabantur, efficeret, quæ vellet. Est igitur vox ambitus accipenda cum effectu: neque Senatorius hoc quidem loco significare videtur aliud, quam cui in senatu locus est. Freinshemius. Senatorius utique formatur a Senator, non a Senatus: neque tamen propterea significat tantum, quod est unius senatoris, aut singulorum in senatu: sed etiam potest significare, quod est senatorum, et sic senatus vel totius corporis. Ambitus senatorius est ambitio in senatu. Neque hoc faciebat, ut extolleret clientes suos: id enim ei largiebatur Tiberius, non aliqua factio in senatu: sed hoc extollere erat via ad potentiam in senatu. Itaque facile admitto ambitu ornandi quod ex Ms. notat Pichena. Non cessabat etiam in senatu.* Gronovius.

Interque principia legionum sineret] Inter militaria signa, ait Suetonius capite 48. in Tiberio; de quo ritu abunde in libris Histor, et Milit. Rom. Lipsius.

Interque principia legionum] Inter militaria signa. Suet. 48. Muretus.

CAP. 3. Et quia vi tot simul] Et hoc quoque morum adferebat. Muretus. Vide Not. ad Iv. 16. Freinshem. Putem eripere reponendum pro corripere, et delendum tamen. Mens enim auctoris, ostendere consilia Sejani fuisse

retardata per plura obstacula, inprimis, quod in domo Augusti essent multi Cæsares, filius juvenis, nepotes adulti. Itaque quemadmodum considerabat periculosum esse tot homines vi aperta de medio tollere, ita etiam bene norat conspirationem requirere tempus et intervalla ad exsequenda scelera destinata. Tandem elegit viam occultiorem. Alioqui dicendum fuisset: et quia vi tot simul aggredi intutum: et non corripere. Harlæus. Atqui aggredi et de medio tollere corripere est, non eripere. Justinus l. III. 'Exuentem se ac nudatum gladio trajecit. Tum et filios ejus corripi jubet.' Nec deleverim Tò tamen id enim tacite demonstrat ambitionis tantæ et Sejani indolem : datque intelligendum: Quamquam ægre ferret ambitio incitata hanc moram, et properaret ad vota Sejanus, placuit ei tamen occultior via. Posses alioqui et tandem legere. Gronovius.

Neque femina amissa pudicitia alia abnuerit] Faërnus ita legebat: Neque femina amissa pudicitia alia abnuit, &c. quod magis placet. Ursinus. Vox abnuerit, si decurtetur aliquot literis, ut placitum Faërno, plurimum, mea sententia amiserit dignitatis et virium. Gruterus. Video sensum; sed aptior futurus est si legas, abnueret, quomodo et Tacitum scripsisse suspicor. Freinshem. Non ego et miror nodum in scirpo quæri. Gronovius.

Prolationes, diversa] Muretus, prolatio diversa interdum. Audacior hic aliquis gradationem non vereatur : Sed magnitudo sceleris metum, metus prolationem, prolatio diversa interdum consilia adferebat. Quæ tamen ipsa inclusa brevibus istis Taciti more, qui diducere tam exiliter non solet, sed cogere et in pauca verba copiosas sententias congerere. Acidalius.

CAP. 4. Quæque fratri ejus] Biennio ante. Lib. 111. 4. Muretus.

Aut certe non adversus habebatur] Haud quidem adfirmariin vocabulum habebatur intrusum: sed tamen eo exturbato, omnia belle se habitura, id equidem adfirmarim. Gruterus. Quanto sit angustius] Recte ; et dictum in Trajani laudem, qui fines imperii promovit. Dixi supra. Lipsius. Angustius imperitatum] Laus obliqua Trajani. Muretus.

CAP. 5. Duæ classes] Hæc et sequentia explico ubertim in Admirandis, lib. 1. Lipsius.

Rostratæ naves] Xaλkéμßoλoi, æratæ. Virgilius, Horatius, Cæsar, Hirtius. Muretus.

In oppidum Forojuliense] In Carnis. Civida d'Austria, Lazio et Leandro. Muretus. Gravis lapsus tanti viri. Immo in Gallia. Vide Histor. III. 43. Gronovius.

Dehinc initio ab Suria usque ad flumen] L. cum Mureto, initio ab Suria usque ad flum. i. ab initio Suriæ usque ad Euphratem; consuetudine apud Tacitum trajiciendi præpositiones et ejusmodi particulas. Acidalius.

Quatuor legionibus coërcita] Vulgo, coërcitum. Sed Man. sequi malui, qui coërcita, habet, nota figura. Pichena.

Accolis Ibero Albanoque] Iberiam et Albaniam. Ptolemæus et Strabo Caucasios appellant. Plinius et Mela, Georgos. Hodie Georgiani vocantur. Muretus.

Tres urbanæ, novem prætoriæ] * De tota ratione prætoriani et urbani militis nihil addi potest ad ea quæ doc. tissimus Savillus adnotavit, in accuratissimo tractatu de militia Romana, quem una cum notis ad Taciti Historias, et Agricolam editum ante aliquot annos pauci videre, quia malo maximo rei literariæ Anglica tantum lingua publicatus. Mercerus.

Et colonis] Potius, coloniis. Lip

sius.

Et colonis antiquitus Romanis] Coloniis antiquis Romanis. Muretus.

Sed persequi incertum fuit] Et hoc

Lipsius restituit fuerit, pro fuit. Pichena. Turbat vox ultima, ideoque reformatur ab aliis, ego mallem deletam una litura. Gruterus.

CAP. 7. Non quidem comi ria] Lege, cum vi, verissima emendatione. Acidalius. Quamquam non comi et in vulgum grata via, sed nimia severitate asper et plerumque formidatus. Freinsh,

In monumentis] Non bene videntur pro in monumentis, substituisse, intra monumenta. Freinsh.

[ocr errors]

Communes illi] Sueton. Claud. 27. et noster libro tertio. Porro quod notarunt doctissimi viri μνημονικόν aμáprηua in Tacito, assentiri non possum. Longe enim aliud est, destinare, aliud despondere. Muretus. Hic memoria in Tacito desideratur, quasi ea defectus, scribat, Drusum queri de re quæ jam præterierat. Mihi vero innocens, eumque sic vindico ab ea nota. Aliud est sponsa, aliud destinata: sponsa non dicebatur ante stipulationes. Gell. IV. 4. Qui uxorem ducturus erat, ab eo unde ducenda erat, stipulabatur eam in matrimonium ductum iri: qui daturus erat itidem spondebat: is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur sponsalia: tunc quæ promissa erat, sponsa appellabatur, et qui spoponderat ducturum, sponsus.' At destinata ea erat, quam pater alicui se daturum præ se ferebat, sed eam nondum desponderat : quæ differentia non obscura ex his emergit. Martianus 1. vII. D. ad 1. Jul. de adul. Et potest adulterii accusari, qui Tutor vel Curator fuit, et intra vicesimum sextum annum duxerit uxorem, non a patre desponsam vel destinatam vel in testamento denominatam.' Dicamus itaque nostrum respicere ad illud tempus, cum Sejani filia filio Claudii solum fuerat destinata, quo etiam dum vivo non immerito, nec absurde, Drusus id ægre fert: Suetonium vero, cum jam biennio post plus minus ei desponsa fuisset, post quæ brevi

Drusus Pompeius vita cessit. Salinerius. Ego simplicius intelligo, nihil aliud queri Drusum, nisi quod jam Sejanus conjunctione Casaris dignus habitus esset, ut ait Tacitus infra. Ideoque, quamvis primum illud matrimonium morte irritum fuerat, fortasse prævidebat fore, ut quandoque Sejanus aliud simile moliretur, affinitatemque cum Drusorum familia iterum et arctius jungeret. Pichena. Tacitus aliis aliter excusatur; mihi videtur ita posse commodissime, si non existimemus restringendas has querelas esse ad hoc tempus, quo Tacito memorare eas placitum, sed cogitemus jam ante, nec semel, ut ipse auctor est iis verbis, crebro querens, erupisse: et singulas quidem eo maxime tempore, quo ea, quibus offendebatur, facta erant. Eas cum suis quasque locis commemorare nollet, collegit hic loci, in quem seposuerat totam de potentia Sejani historiam, ut patet ex primo statim hujus libri capite. Freinsh.

Precandam post hæc Modestiam] Amicus noster precandam modestiam exponebat votis expetendam ; subtilius profecto (dicam enim quod sentio) quam verius: et tamen si hunc sensum recipiamus, noster confirmabitur. Si enim votis expeti debet ista modestia, undenam, nisi ab numine, quod eam conferre potest? Porro autem id numen quid, nisi ipsa Modestia? Quod quidem frustra negatur, proterve irridetur. Nam ut nullo possit testimonio, &c.* Freinsh.

Amicus ille qui sit, cujus hic arguitur protervia, si libido est scire, benigne lector, vide Observ. III. 10. Qui si parum satisfecerit tibi, fruaris licet Modestia dea. Sed illud festivum, si recipiatur sensus, quem Ta cito attribuimus, tamen fore, ut constet sensus, quo ille delectatur, nempe exorandum esse Modestiæ numen. Tanquam cum dicitur precandum modestiam, &c. Gronov.

CAP. 8. Deligit venenum] Theophrastus l. IX. Tepi øvrŵv iorop. de aconito : συντίθεσθαι δὲ, ὥστε κατὰ χρόνους τακτοὺς ἀναιρεῖν, οἷον δίμηνον, τρίμηνον, ἑξάμηνον, èviavrdy, Toùs dè kal dúo ěrŋ. Mihi tamen hoc verosimile non fit: causæ sunt obscuræ. Muretus.

Vix propinquorum] Vide lib. II. c. 4. variar. lection. Muretus.

Conformaret] Ita quidem in Man. et etiam in antiquioribus editis, idque, ut mihi videtur, optimo sensu ; nihilominus recentiores supposuerant, confirmaret. Pichena.

CAP. 9. Appius Clausus] Lego, Atta Clausus, vel Attus. Adi lib. XII. Annal. Lipsius.

Accius Clausus] Sustuli, quod erat, Appius, Ms. auctoribus. Codices n. ambo Vat. infra x11. 26. habent,' Accio Clauso continuos duravisse,' Quæ lectio firmatur ex eo, quod M. Valerius scribit: 'Appius ex Sabinorum prænomine Accio venit: idque Romæ Claudiorum fuit, quorum princeps Accius Clausus dictus est.' Itaque apud Livium lib. x1. legendum est: Accius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romæ nomen.' Et sane hanc scriptionem in Suetonii Tiberio quidam indicavit ex veteribus libris referens sic scriptum,

Quod magis constat Accio Clauso gentis principe:' ubi vulgares libri habent, constat Appio Clauso. Ego vero scribendum, constat Accio, omni asseveratione contendo. Vertranius. Man. Attus quod rectius credo; nam et lib. XII. libri veteres habent, ab Atto Clauso, ut ibi notavi. Pichena. Recte Pichena. Vide ad Livium II. 16. Gronovius.

CAP. 10. Ubi locus veneficii, tempusque composita sint] Lectionem Ms. reposui, quæ in vulgatis immutata atque imminuta fuerat: Ubi locus veneficii, tempus, composita sunt. Pichena.

Tum senem] Alibi legitur, captum senem. Muretus.

Juveniliter hauriente] Neavik@s. Idem.

« IndietroContinua »