Immagini della pagina
PDF
ePub

Ne etiam a bonis desideretur] Vox ultima, si absit, nemo desideret; imo oriatur facies orationis longe jucundior; meis quidem oculis. Grute

rus.

Utilissimus quidem ac] Sive, ut Rhenano, et Mauro visum e Budensi, utilissimus idem. Lipsius.

Utilissimus quidem ac brevissimus bonarum malarumque] Codex Budensis, Utilissimus idem ac brev. bonarumque rerum delectus, cogitare. Legerim ego: Utilissimus idem ac brev. bonarum quoque rerum delectus; Cogitatio quid aut nolueris sub alio principe, aut volueris. Rhenanus. Cum in mala non cadat electio, vulgarem scriptionem suspicor corruptam. Chirographo regio deest malarum. Sic igitur scribo Utilissimus idem qui brevissimus bonarum rerum delectus: cogita quid aut nolueris sub alio principe, aut volueris. Particulam quidem partitus sum: ac sustuli; neminem enim, opinor, latet, quam multa sint in auctoribus passim interpolata. Vertranius. Utilissimus idem ac, &c. ita malo quam quidem. Acidalius. Vulgo, Utilissimus quidem: mutavi, quoniam Flor. et plerique alii veteres habent, idem. Ex eodem etiam Flor. restitui est, quod interciderat. Pichena.

Hist. 1. 1. atque hoc libro sæpius.
Lupanus.

CAP. 18. Contemptorem talium, ut] Sic Julius Cæsar ne religione quidem a quoquam incœpto retardatus est. Alexandrum quoque ferunt contemptorem religionis fuisse, auctore Anaxarcho Philosopho, ut scribit Justinus 1. XII. Lupanus.

Quamvis significata non vitentur] Emendavimus et distinximus, quamvis significata, non vitantur. Rhenanus.

More D. Augusti, et exemplo militari] Trajectio facta vocum videtur: quam odoratus Æmilius Ferrettus, legitque, Exemplo D. Augusti et more militari; me quidem utraque manu adsentiente. Lipsius.

More Divi Augusti] Malim, exemplo Divi Augusti, et more militari. Ferrettus. Ego quoque, ut Æmilius, scribendum puto. Etsi enim C. Julius Cæsar belli Gall. lib. 1. 'negat se more et exemplo populi Rom. posse iter ulli per Provinciam dare:' Tacitus tamen initio Galbianæ orationis dixit: Principatum quiescenti offeram, exemplo Divi Augusti.' Quod autem adoptare se Pisonem, &c.* Vertranius. To mos et rò exemplum eadem fere possunt. Plaut. Bacchid. 'Multi more isto atque exemplo innuunt, quos cum censeas Tibi amicos, reperiuntur falsi falsimoniis.' Cæsar Gail. lib. I. ' negat se more et exemplo populi Rom. posse iter ulli per provinciam dare.' Sint hæc igitur

Cogitare quid sub alio] Vel debes vel cogita. Ferrettus. Melius sic ex Flor. Quid aut volueris sub alio principe, aut nolueris. Vulgo inverso ordine. Pichena. CAP. 17. Pro rostris] Id est, ad po- per me sine trajectione. Salinerius. pulum in concione. Savillius.

An in castris] Locus hic explicatione indiget, cui, quantum in nobis est, lucem adferre conabimur. Castra yero hic accipiuntur (quæ a Sueton. addito epitheto Prætoriana dicuntur in Claud. 21.) pro loco illo, qui teste Plinio erat in extrema urbis parte, in quo Prætorianæ cohortes continebantur: quæ a Tiberio sunt constituta, &c. * tradit Appianus. Horum castrorum mentio fit a Tac, in fine

Quartam et duo et vicesimam legiones] Vulgo, duodevicesimam : falsum, ex librjs, et historia: idque etiam in Flor. repositum fuerat a recentiori manu: sed tamen apparet, scriptum antea fuisse, duoetvicesimam. Pichena.

Lenocinium addit, aut pretium] Ita scripsi, Flor. indicante, qui habet, addita ut precium. Vulgo etiam non male, additum aut pretium. Idem.

Et proximi militum grata auditu respondent] Mendosus locus est, casti,

gavimus, Et proximi militum grata bundi respondent: nam gratandi verbum etiam alibi Tacit. usurpat; ut lib. v. " Et incolumem fore gratatur. Lib. XIV. Atque ubi incolumem esse pernotuit, ut ad gratandum sese expedire.' Hist. lib. 1. laudantes gratantesque,' &c. Rhenanus. Librorum veterum lectionem licet suspectam, malui restituere, quam Rhenani aberrantem conjecturam retinere. Flor. nihil ab aliis manuscriptis discrepat, nisi quod pro auditu habet audito. Suspicor Tacitum scripsisse, grata ac læta; militum scil. acclamationes, quibus fausta omnia precari solebant: ut lib. seq. 'militariter locutus, læta omnia et affluentia excepit:' lib. iv. 'Magna voce, læta Pisoni omina, tanquam principi

continuare.' Pichena.

Quantulacunque parci senis liberalitatem] Liber Corvini: quantulacunque parva liberalitate, Nocuit. Opinor fuisse scriptum, Quantumcunque parva liberalitate, aut tantum, quantacumque liberalitate, ut vox parva fuerit ab interprete. Rhenanus.

CAP. 19. Non longior quam apud milites sermo] Militem legitur in Corvini libro. Idem.

Et patrum favor aderat: multi] Verum sensum nou assequeris, nisi aliter interpungas: nempe hoc unum videtur auctor dicere: Multi qui medie noluerant, voluntate effusius, scil. favebant. At ille longe aliud vult, quod distinctio hæc tibi aperiet: Et patrum fav. aderat: multi voluntate, effusius qui noluerant, medie; ac plurimi obvio obsequio. Tres favoris velut gradus facit. Multi voluntate, id est, Taciti phrasi, quibus adoptio volentibus erat, effuse (nihil enim hic amplius valet effusius) favebant; quibus privatæ tantum spes: nulla publica cura: plurimi obvio obsequio, id est, effusissime: inter hos medie illi, qui noluerant, seu quibus adoptio adversa. Acidalius. Sic emendandum cen

sui locum, probavique Socero meo; multi voluntate; effusius, qui noluerant ; medii ac plurimi: cum ante legeretur : multi voluntate effusius, qui noluerant medie, ac plurimi obrio obsequio, &c. omnia confuse, non sine pulcherrimæ et acutissimæ sententiæ injuria: effusius favisse (in speciem saltem) qui noluerant eo fastigii provectum Pisonem. Sic in loco parallelo, quem confirmandæ huic correctioni in margine adjeci : H. 1. 45. 'quanto magis falsa erant, quæ fiebant, tanto plura facere.' Freinshemius.

Dictum a Pisone in publico, factumque] Placuit, in publico, juxta Flor. quamvis non male vulgati, in publicum. Pichena.

Majore prætextu] Quid illud, majore? Suspectum mihi hic verbum. Lipsius.

sane

Majore prætextu] Suspectum Lipsie verbum majore: mihi magis quod sequitur, prætextu: et mutem hoc, scribamque fidenter, majore profectu: id est, in majorem profectum; sive, ut eo plus legatione proficeretur. Acidalius. Græci dicerent, ènì μeíšoví πроσxńμаτi. Subjicit enim Tacitus; illi auctoritatem Senatus, hic dignationem Cæsaris laturus: ἀξίωσιν scil. καὶ πρόσχημα, quod prætextum vocat. Itaque non erat, quod in hoc loco Lipsius desideraret. Erat Piso jam Cæsar factus adoptione Galbæ, et ideo plus dignationi conciliaturus. Boxhornius.

Illi auctoritatem senatus] Scripsimus, ille auct. s. hic d. Cæsaris laturus. Rhen.

Is consilio intercessit] Exemplar Budense, ni consilio intercessit. Forte legendum, ni consilio intercessum: aut potius, cui consilio intercessum. Rhen.

CAP. 20. Ubi inopiæ causa erat] Reposui, ubi, ex Flor. et aliis veteri. bus. Vulgo, unde inopiæ. Pichena.

Bis et vicies mille sestertium] Verius fortasse, bis et vicies millies: quæ summa sane grandiuscula, sed digna effusionibus ejus monstri. Erunt quin

quaginta quinque milliones, ut loquamur ritu et compendio nostro. Quid nimium pro opibus Romanis? Lipsius. Bis et vicies mille Sestertium] Faërnus legebat, Bis et vicies millies sestertium. Ursinus. Reposuimus hand ambigue veram lectionem: prius legebatur, bis et vicies mille, inepte. Freinshemius.

tus.

in vulgatis. Ursinus.

Nec remedium in ceteros fuit] Excidit vocula id, quam repono: Nec id remedium, &c. Acidalius.

CAP. 21. Othonem exstimulabant: luxuria] Veræ hæ mutationum caussæ: et prudenter Aristoteles eas ingerit Polit. v. Γίγνονται δὲ μεταβολαί, καὶ ὅταν ἀναλώσωσι τὰ ἴδια ζῶντες ἀσελ yŵs. Καὶ γὰρ οἱ τοιοῦτοι καινοτομεῖν ζητοῦσι, καὶ ἢ τυραννίδι ἐπιτίθενται αὐτοί,

ου

Vix decuma super portiones erant] Castigavimus, vix decuma supra portiones erant. Rhenanus. Id est, vix de-KaтEσKEVÁČOVσLV ÉTEpov: Fiunt mutacumæ portiones supererant. Ferret- tiones cum per luxum sua prodigunt. Transpositio poëtica. Virgil. Tales enim innovare omnia student, et Æn. II. 'Jamque adeo super unus aut sibi tyrannidem aut alteri parare. O veriloquium, quod utinam principes imbibant, et corruptissimis hodie moribus advertant! Lipsius.

eram.' Pichena.

Iisdem erga aliena sumptibus] Videtur illud erga abundare. Ursinus. Delet Muret. erga: non magna sententiæ sed structuræ maxima injuria. Sumptus erga aliena, non insolita Tacito dictio. Acidalius.

Exactioni xxx. equites Rom. præpositi] Suetonius ait fuisse præfectos quinquaginta. Galb. 15. Vertranius. Notat Lipsius in Sueton. quinquaginta esse; nec liquere sibi ait de veritate. Non equidem et mihi; sed credam Suetonianum verius, &c. quinquaginta magis suadent quam triginta, numero non adeo enormi. Simul et con

jecturam ejusdem Lipsii juvant, imo plane firmant, in loco superiore: ' Bis et vicies mille sestertium donationibus Nero effuderat.' Ubi millies reponit, ratione valde consentanea. Si enim exactorum numerus tam grandis, necesse est et summam vastiorem Neronianæ profusionis. Acidalius.

Inquieta urbs actionibus] Malim, auctionibus: nam mox præcedit, ubique hasta et sector. Rhenanus. Malim auctionibus. Ferrettus. Legendum auctionibus, ea quæ præcedunt, hasta et sector, Rhenano et Ferretto suasere: hic certe mendum hoc tam facile, quam triplici loco in Pandectis similiter obrepserat. Vertranius. Faërnus emendabat, Inquieta urbs auctoribus, &c. non actionibus, ut erat

Prægravem se Neroni fuisse] Budense volumen, Se Neroni gravem fuisse. Rhenanus.

Alterius exilii honorem] Reposuimus, aut alterius exilii honorem. Idem.

Occidi Othonem posse] Ant. Augustinus legebat: occidi Pisonem posse. Ursinus.

Nondum coaluisset] Sen potius, convaluisset. Ad Velleium de hoc verbo lib. II. 48. Acidalius.

Acrioris viri esse] Istud acrioris hic me nimium offendit: libentius utique scripsisset Tacitus, si quid video, viri esse: quippe in quo omne dicti pondus consistit. Viri enim appellatione satis monemur, ne quid indignum perpetremus aut effeminatum, qua et supra XIV. 35. efficacissime utitur: viverent viri et servirent. Sallustii Catilina; si viri esse vultis. Nempe ea vox sola significationem habet fortitudinis, neque putida adjectione opus est. Vide quæ de illa notavimus ex Floro, in indice auctori adjecto. Freinsh.

CAP. 22. Non erat Othonis mollis] Bene sed forte melius, et Tacito magis proprium, Othoni. Pichena.

Adulteria, matrimonia] Codex manuscr. adultera matrimonia. Rhenanus. Apud Suetonium lego inter illa, quæ

maxime improbantur in Nerone, cap. 28. Super ingenuorum pædagogia, et nuptarum concubinatuз Virgini Vestali Rubriæ vim intulit.' Hinc colligo Tacitum scripsisse: aulam Neronis et luxus, adulteria, pædagogia cæterasque regnorum libidines. Gronov. Ceterasque regnorum libidines] Glossam præfert: ac fortasse germanius, ceteraque regnorum avido talium. Paullo ante etiam malim conjunctim legi, adultera matrimonia. Lipsius.

Mathematicis] *ut extat apud Gell. XIV. qua de re latior est apud Lucianum disputatio. Divorum Basilii in Hexaëmero, Augustini, et Chrysostomi multiplicia in omnes astrologiæ partes scripta prætereo tacitus. Tertull. De idololatria scribit, Angelos illos desertores Dei, auctores astrologiæ, propterea quoque a Deo damnatos. Ea Cardanus viderit. Nos latius ad constitutiones de Mathematicis et maleficis quæstionem exsecuti sumus.

Vertranius.

E quibus Ptolemæus Othoni in Hispania comes] Malím, in Hispaniam comes. Nec aliter scripsit Tacitus. Acidalius. Conjectura jam et rumore, senium Galba] Credam melius conjectura jam ex rumore senium Galba, et certe magis ad sententiæ lucem. Ptolemæ us imperium Othoni promiserat, conjectura saltem, quam ex rumore populari fecerat at ille accipiebat tanquam divinandi arte prædictum. Acidalius.

Libentius obscura credi] Assentior Pichenæ, credendi. Lips.

Cupidine ingenii humani libentius obscura credi] Legendum plane, credendi. Acidalius. Capio et fero : tamen suspicor legendum, credendi. Aut si vulgata lectio magis placet, hæc a superioribus separarem, puncto apposito post verbum, accipiebat: ut non ad Othonem tantum referantur, sed sint generaliter dicta. Pichena.

CAP. 23. Incertum an repens] Scripserim potius recens : nisi tamen repens

pro eodem, quod memini Annal. etiam libris a me vel Mureto, recte an secus interpolatum. Acidal.

Eniterentur] Probum: nec improbe idem Pichena, emetirentur. Lips.

Egre sub armis emitterentur] Scripsimus, eniterentur, quo verbo Ann. lib. II. utitur; Pars objectum agmen eniteretur.' Rhenanus. Ex Flor. restitui, eniterentur. Vulgo minus apte emitterentur. Ann. lib. xi. ' non ultra dubitatum, quam dum Rom. cohortes in æquum eniterentur.' Forte etiam non male, emetirentur. Sic lib. xv. 'uno die quadraginta millium spatium emensum esse.' Hist. lib. v. die tantum maris emensi.' Pichena. ' tertio Cave mutemus, eniterentur: est enim vox heic mire efficax: ut ostendi pluribus in Suspicionum cougerie. Gruterus.

CAP. 24. Flagrantibus jam militum animis] Dativus animis non est in regio libro, nec eo opus hic est: nam Tacitus dixit, flagrantibus militum pro flagrantibus militibus: quo loquendi modo nihil apud hunc crebrius. Flagrantibus jam militum, velut faces addiderat. Rhenanus.

Viritim centenos nummos dividebat] Tranquillus, aureum dare solitum tradit: ut inde fortissimum sit argumentum, centum nummis æstimari aureum. Alciatus.

Publicam] Εμφανή, aut potius δημοσ olav. Savillius.

Proculo speculatori] Ubicumque vulgatæ editiones habent spiculatoris vocabulum, speculatoris Codex Matthiæ Corvini continet. Notum autem est quodnam officium fuerit militum speculatorum. Rhenanus.

CAP. 25. Optionem eorundem] *OPTIONI. Male autem hactenus in Tacito hic, Othonem, lectum, contra meliores libros, itemque Cujacii monita et Turnebi. Lipsius.

Veturium Optionem] Ita est in Codice Matthiæ Corvini. Rhenanus. Pontificalis liber habet Optionem:

Regins habet Optionem: quod placet. Dictus autem primum est Optio is, quem decurio centuriove optaret sibi rerum privatarum ministrum, quo facilius officia publica obiret, qui olim ante Accensus. Festus, Varro et Marcellus. Aliud vero senescente imperio munus optionis fuit, de quo Veget. 11. 7. et Modestinus. Vertranius. Præivit eximiis viris Plutarch. in Galb. ἔντε τούτοις Ουετούριος καὶ Βάρβιος, ὁ μὲν ὀπτίων. At eodem pace doctiss. viri non erat in eorundem mutandum : nam Onomastus eos in unum locum seduxit, ingentibusque promissis in futurum scelus accendit. Salinerius.

In communi omnes metu] Malim, in commune: ut paulo post, accendendos in commune ratus. Rhenanus. Flor. exterrebantur. Vulgo terrebantur. Pich. CAP. 26. Postero iduum die] Hispanus liber, dierum. Ego utrumque addititium puto, et postero Iduum, scribo. Lipsius.

Postero Iduum die] Non temere libr. veteres consentire crediderim in hæc verba, postero Iduum dierum. Præsertim Vaticanum et Flor. Ego potius suspicor corrigendum, postero Iduum Januar. Nam quid attinebat dicere, postero Iduum, nisi cujus mensis adjecisset? Januarium vero men. sem fuisse constat, cum paulo infra dicat, XVIII. Kal. Februar. Pichena.

Quædam apud Galbæ aures] Liber manuscriptus: quædam apud Galbam audiens præf. Laco elusit. Aperta sententia est, nec causæ quicquam erat, cur mutaretur. Rhenanus.

CAP. 27. Sub adem Saturni] Regius codex, in ædem Saturni. Unde Rhenanus elicit, in Saturni. Falso uterque. Suetonius convincit: ut se in foro, inquit, sub æde Saturni ad milliarium aureum opperirentur. Lipsius.

Sub ædem Saturni pergit] In libro manuscripto legitur, in ædem Saturni pergit. Forte, inde in Saturni pergit. Subaudi, adem. Rhenanus. Domum

Tiberianam ad radices Palatini montis fuisse, didicimus ex inventis nuper in eo loco laminis plumbeis cum inscriptione Tiberii Cæsaris. Tacitum autem illustrant verba Suetonii de eadem re 'Ut in foro sub ædem Saturni ad Miliarium aureum opperirentur,' &c. Et recte. Nam forum Rom. sub æde Saturni fuit ea parte, quæ est inter arcem Tarpeiam et På. latinum montem, ut ex Dionysio etiam apertius constat. Quin et ipsa Saturni ædes Tarpeii montis radices attingebat, ut ex veteri inscriptione de Ærario ibi reperta intelligimus. Infr. lib. III. Cito agmine ad forum, et imminentia foro templa prætervecti' et supr. lib. xII. Per ima montis Palatini ad aram Consi, mox ad Curias veteres, tum ad Sacellum Larium, Forumque Romanum, &c.' Larium enim Sacellum fuisse in summa sacra via, qua parte foro Rom. jungebatur, scribit Solinus cap. 11. Ursinus.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »