Immagini della pagina
PDF
ePub

tis vere præsagit, quasi vera prædicentur ab iis, qui jam jam vitam sunt cum morte commutaturi. Hom. Il. Π. 851. Αλλο δέ τοι ἐρέω, σὺ δ ̓ ἐνὶ φρεσὶ βάλλεο σῇσιν, Οὔ θην οὐδ ̓ αὐτὸς δηρὸν βέῃ, ἀλλά τοι ἤδη Αγχι παρέστηκεν θάνατος, καὶ μοῖρα κραταιή : i. Aliud autem tibi dicam, tuque in pectus conde tuum, Non equidem neque tu ipse diu vives, verum jam tibi mors Imminet, et potens fatum. Et quidem Patroclus falsus animi non est. Orodes etiam eodem eventu eadem Mezentio prænuntiat. Virgil. x. 739. Salinerius.

CAP. 49. Supremas jam curas animo volutantem] In volumine regio legitur, jam super c. agentes. Scripsimus, jam supremas curas agentem. Rhenanus. Non video cur spreverit Rhenanus hanc lectionem ab optimis exemplarib. præsertim a Flor. firmatam. Pichena.

Repens tumultus avertit] Non hic ausim reponere advertit ; eo significatu, quo in Annalib. noster utitur, et nos ibi notavimus. Acidalius.

Exitum minitabantur] Castig. exitium. Rhenanus.

Vesperascente die] Farnesiano est, vesperante: quod verum arbitramur. Agellius : ‘Ubi jam vesperaverat.” Lipsius.

Allatis pugionibus] Vocem addunt aliquot libri, pugionibus duobus: atque ita Plutarchus : δυοῖν ὄντων αὐτῷ ξιφῶν. Idem.

Tum allatis pugionibus duobus, cum utrumque pertentasset] Liber Ms. Tum allatis pugionibus, cum utrimque temptasset (hoc est ab utraque acie) alterum capiti subdit, non subdidit. Apparet autem fuisse duos, quia dicit, alterum capiti subdit; ergo subintelligitur ablativus duobus: quam lectionem nos in contextum retulimus. Rhenanus. Ex Ven. addidi vocem, duobus, certe necessariam, cum postea dicat, utrumque. Dein Flor, ac Ven. cum utrumque pertentasset, alterum capiti subdidit. Vulgo, cum utrum

que tentasset, alterum capiti subdit. Pich.

Placentia, aliisque in castris] Erasimus particulam que: nam gaudet asyndeto Tacitus. Rhenanus. Ex Flor. restitui copulam, que, nam in editis exciderat. Pichena.

Sepulchrum exstructum] Plutarch. Brixelli. Savilius. Si enim superbum et operosum exstruxissent, Vitellius forte aut alii futuri Principes invidia sustulissent. Idem.

CAP. 50. Maternum genus impar] Sueton. appellat splendidissimam fæminam c. 1. Savilius.

Duobus facinoribus, altero flagitiosissimo, altero egregio] Alterum intelligit cædem Galbæ, alterum suam ipsius mortem. Pichena.

Meruit bona famæ] Martial. 1. vI. Ep. 31. Sit Cato, dum vivit, sane vel Cæsare major: Dum moritur, nunquid major Othone fuit?' Savil.

Apud Rhegium Lepidum celebri luco consedisse] Scripsimus, celebri loco. Rhenanus. Ita hodie legimus apud Tacitum sed scripserat ille insignis vir: celebri loco. Fuit enim Rhegium Lepidum celebre oppidum a M. Lepido C. Flaminii collega sic dictum, qui τὴν ἑξῆς μέχρι Βονωνίας κἀκεῖθεν εἰς ̓Ακυληΐαν παρὰ τὰς ῥίζας τῶν ̓Αλο πέων ἐγκυκλούμενος τὰ ἕλη ἔστρωσε, secundum Strabonem. Idem 'Phycov Aémidov vocat, rectius fortasse, quam Ptolemæus Λεπίδιον. Sic Rutilius in itinerario: Lepidum recidit ense malum. Plinio sunt Rhegienses de Le. pido. Hodieque Reggio dicitur. Co

lerus.

Aut circumvolitantium alitum] Conjunctionem aut delevimus, et scripsimus, circumvolitantem alitem. Rhen.

Tum ablatam ex oculis] Codex Badensis, Tum ablata ex oculis, subauditur est. Sed tum oportebit in clausula, quæ sequitur, et tempora reputantib. initium finemque miraculi cum Othonis exitu competisse,' rursum subaudire verbum memorant, aut aiunt. Idem.

CAP. 51. Verginius] Plutarch. μaνικὸν ἡγησάμενος τὴν ἡγεμονίαν τῶν ἡτα Twμévwv Tapaλaßeiv⋅ vevikŋkótwv TрóтEρον μὴ θελήσας i. insanum existimans accipere imperium a victis, cum antea idem recusasset accipere a victoribus. Savillius.

Per aversam domus portam furtim digressus] Mur. partem maluit. Parum abest, quin ego et hoc et illud spernam, scribamque, per aversa domus furtim digressus. Qui minus enim hic ita, si ad finem lib. 1. recte Lipsius eodem modo: 'Vitellius, capta urbe, per aversa Palatii, Aventinum in domum uxoris sellula defertur.' Nam et hic vulgo, per aversam Palatii partem, et Roman. non, portam. Si alterutrum utrobique reponendum, quod crediderim partem retinendum. Ea enim utitur post Hist. lib. 111. 'Et monuit Martialem, ut per secretam ædium partem occulte abiret.' Acidalius.

Et venia stalim impetrata] Nisi defectus sit locus legendum putem; cohortium, preces Rubrius Gallus tulit: et venia statim impetrata. Concedentib. ud victorem per Fl. Sabinum iis copiis quibus præfuerat ; et posito, &c. Freinsh. Tis copiis] Gladiatorum. Savil.

CAP. 52. Illuc adverso de prælio allatum] Nos, illuc de adverso, &c. Rhe

nanus.

Conviciis postremum] Scripsi, postremo: nec refert utro modo legas. Idem.

Societate culpæ tutior] Puto, tutiores. Lips.

Appellabatque patres consultos] Castigavi, appellabatque patres conscriptos.

CAP. 53. Irritaverat Cæcinam] Fatebere multo hic rectius legi invitaverat. Acidalius.

Rursus consiliaturi] Quid si legas, consilituri, a verbo consilire? nam ante dispersi fuerant. Hoc verbo Tacitus utitur Ann. lib. v. Patrem Abdagasen, aliosque occultos consilit :' nisi mendosa est editio. Construit Delph. et Var. Clus.

cum dativo Ann. lib. III. 'Heduos evincite, et fugientibus consilite. Rhenanus. Alias, consulturi. Ferrettus. Scribendum, consilituri. Vertra nius.

CAP. 54. Cœnus libertus] Sic in libris antiquis scribitur. Vulgo, Cenas. Pichena.

Diplomata Othonis] Ad cursum publicum ea spectant, et a Principe dabantur. Si ergo ille mortuus, quis pareret? Sed de Diplomatis plene alibi: nunc Suetonii locum rapépуws emendemus, Calig. cap. 38. Prolata Divorum Julii et Augusti diplomata, ut vetera et obsoleta deflebat.' Cur deflebat? aut qui id convenit ? vidi qui delebat, vellet. Ego, deflabat, vel difflabat, verum contendo : non enim alio gestu melius expresseris super. bum habitum illum contemnentis et respuentis. Eaque difflatio etiam in nostris hodie moribus, ubi elevamus quid aut aspernamur. Lips.

Ut diplomata Othonis, quæ negligebantur reviviscerent] * quod ostendit Plinius in epist. ad Trajanum. Venuleius Jurisconsultus: Non debet felici diplomate usus omni tempestate contempta continuare iter diebus et noctibus.' Ex his clarissimus redditur hic Taciti locus. Rhenanus. Edicta significat et mandata principis cujusque modi sint. Id enim Diploma est, quod duplicato contineri soleret aut lino, aut alia materia: referturque ad tesseram cursoriam: quo significatu passim accipitur in nostris libris, ut in lib. XII. c. de cursu publico, et alibi. Hic vero tam cursoriam tesseram, quam edicta ad naves, comme. atus, et cætera temporaria pertinentia, continentur: quæ labentibus Othonianis partibus negligi cœperunt. Eadem significatione accipitur paulo infra: Diplomatibus nullum principem præscripsisset.' Ferrettus. Ad publicum cursum hæc pertinebant. Pichena.

Tacit.

Rapidus in urbem vectus] Exemplar 12 L

Corvini regis, rapidum urbem. Forte, rapide in urbem vectus. Rhenanus. Beatus conjicit, quod verius est, legendum, rapide. Vertranius.

Jussu Vitellii pœnas luit] Muretus delet jussu Vitellii; nescio an librorum auctoritate, an ob glossematis suspicionem. Acidalius.

CAP. 55. Cereales ludi] In Cereris honorem fiebant ludi, quos alii Circenses quoque dictos volunt. Lupanus.

In sacramento Vitellii] Legendum, Quod erat militum, sacramento Vitellii adactum. Sic enim infra loquitur: Festinante T. Alexandro, qui Kal. Jul. sacramento ejus legiones adegit,' Rhenanus.

Haud immoderata] Placet editio Veneta haud immoderate, per adverbium. Freinsh.

CAP. 56. Tantum peditum equitumque, vis] Si attendis, haud difficulter mecum fatebere, illud, tantum, a glossographo esse, legesque: peditum equitumque vis, damnaque, &c. Vis pro multitudine et copia, tritum. Lipsius. Tantum peditum equitumque vis] Non equidem ego offendor in hac lectione: sed quia Lipsio visum accipere vocabulum Vis pro multitudine et copia, eoque delere, ut glossema, tantum, si quid omnino mutandum, magis placeat, non deleri, sed leviter concinnari, tanta peditum equitumque vis. Sed ego in vulgato lubens acquieverim. Acidalius.

CAP. 57. Remanentium legionum nomina supplerentur] Non muto hoc : sed valde hæsito, an non potius, numeri. Acidalius.

Cura belli Hordeonio] Verissime e Florentino corrigunt, cura ripa : nempe Rheni, et ne Germani transirent. Lipsius.

Curaripa Hordeonio Flacco permissa] Male antea, cura belli: nam cujus belli? Sane contra Othonem, Valens tantum ac Cæcina a Vitellio destinati: neque in eo bello ullæ Flacci hujus partes. In Germania plus suspicionis

quam belli. Hujus loci vitiam simul et correctionem indicavit Flor. in quo, Curari ripe Hordeonio. Restitui ergo Cura ripa. Verissime. Reliquerat Vitellius Hordeonium ad tutandam Rheni ripam, ne forte Batavi, aut aliæ suspectæ nationes, aliquid turbarent. Quod etiam apparet infra, Hordeonius Flaccus, suspectis jam Batavis, anxins proprio bello.' Pichena.

Inhonestam adulationem compescit] Reposui, compescuit. Rhenanus.

CAP. 58. XVIII. cohortes, quinque ala] In Flor. legitur, decemnovem cohortes: quod si rectum, scribere potins oportuit, undeviginti. Pichena.

In Othone pronus] Malim, in Othonem. Rhenanus.

CAP. 59. Appulsus littori trucidatur] Scripsi, Appulsus litori, trucidatus ; subaudi, est. Rhenanus.

Nihil Vitellio anquirente] Merito id verbum reposui, cum in manuss, repperissem, acquirente. Anquiro enim, pro Inquiro, sive potins, valde quæro, veteri et proba, nota signatum verbum est, Ciceroni, Varroni, aliisque crebro usurpatum, crebro corruptum. Lipsius.

Vitellio anquirente] Verbum, anquirente a Lipsio repositum, incorrupte in Flor. habetur. Vulgo, inquirente. Pichena.

Quamvis magna transibat] Neque hoe damno. Sed potuit Tacitus scripsisse, transmittebat, quod illi familiare in hac re verbum. Acidalius.

Nullo principali apparatu] Castigavi, n. pr. paratu: de qua dictione supra monuimus leetorem. Rhenan.

Circumdaret principis ministeria] Correxi, Circumdaret principi ministeria. Rhenanus. At ego, priusquam scirem ab interpolatione Rhenani sic legi, corrigebam Principis. Sic enim omnino legendum. Circumdaret puta Vitellio ministeria principis, qualia scilicet princeps Romanus habere circa consuevit. Sic Hist. lib. I. ' minis

teria principatus per libertos agi solita.' Gronovius.

Comitaretur liberaliter] Observa comitari verbum novo et inusitato alias significatu, pro comitatu instruere ; nisi tamen Tacitus ita non scripsit, quod subvereor, et jam inclino, ut reponam, comiter et liberaliter. Acidal.

Humilibus blanditiis] In Florentino, vernilibus: quod germanissimum. Lipsius.

Vitellius humilibus blanditiis velaret] Liber Matthiæ Corvini habet, juvenilibus blanditiis. Lego, vernilibus blan ditiis, hoc est, servilibus, adulatoriis. Hoc vocabulum usurpat lib. seq. Vernile dictum omnem invidiam in eum vertit:' id est, scurrile, procax. Rhenanus. Scribendum, vernilibus blanditiis velaret, non humilibus, &c. Et ita Danesius legebat, Ursinus. Jure anteposui vocem verni, libus a Flor. traditam, id est, servilibus. Vulgo, humilibus, vere humiliori voce. Pichena.

Perlatumque et paludamento opertum] Addidi ex Flor. copulam, que. Pich.

CAP. 60. Tum interfecti centuriones promptissimi] Ne scripturæ huic omnino credam, facit editio prima: Tum_interfectis centurionibus, &c. Forte fuit, Tum interfecti ex centurionibus promptissimi. Gruterus.

Credidit de perfidia, et fidem absolvit] Hist. lib. 1. 59. Non dissimili mendacio Themistocles init gratiam apud regem Persarum: is enim quasi sollicitus de regis salute, eum per Arnacem monuit, Græcos velle pontem solvere, quo junctus erat Hellespontus, ut reditu intercluso ejus copiæ occidione occiderentur: at re vera id simulatum quo maturius Rex Græciam linqueret, seque domi reciperet. Thucyd. lib. 1. eμLOTOKAS ἥκω παρά σε, ὃς κακὰ μὲν πλεῖστα Ἑλλήνων εἴργασμαι τὸν ὑμέτερον οἶκον, ὅσον χρόνον τὸν σὸν πατέρα ἐπιόντα ἐμοὶ ἀνάγκῃ ἠμυνόμην· πολὺ δ ̓ ἔτι πλείω ἀγαθὰ, ἐπειδὴ ἐν τῷ ἀσφαλεῖ μὲν ἐμοὶ,

ἐκείνῳ δὲ ἐν ἐπικινδύνῳ, πάλιν ἡ ἀποκομιδὴ ἐγίγνετο· καὶ μοὶ εὐεργεσία ὀφείλεται (γράψας τήντε ἐκ Σαλαμῖνος προἀγγελίαν τῆς ἀναχωρήσεως, καὶ τὴν τῶν γεφυρῶν, ἣν ψευδῶς προσεποιήσατο τότε δι' αὐτὸν, οὐ διάλυσιν); i. Themistocles ad te venio, qui præ aliis Græcis domum vestram pluribus affeci malis, quamdiu necessario tuo patri me invadenti resistebam: sed etiam multo pluribus beneficiis, quod rebus meis salvis, ejusque in periculo constitutis, reditus ei rursus contigit: et mihi beneficium debetur: (adscripserat enim monitum de relinquenda Salamine, et pontium, quam tunc falso, ut in ejus rem finxit, non solutionem). Hæc ille, quæ Plutarcho astipulante minus recte mihi versa a Valla, et ab Henrico videntur. Hic, 'Sed multo plurimis beneficiis, posteaquam mihi quidem tuta, illi autem periculosa reversio fuit.' Ille, Sed multo plura bona contuli, postquam mihi integro fuit: et ille quod in periculo positus iterum reversus est, hoc mihi beneficium debet.' Salinerius. Egregium acumen depravat Muretus legendo, et ideo absolvit. Quod revera fides fuerat, Vitellius perfidiam fuisse persuasus, sub hujus nomine illam absolvebat. Et nove inopinateque dixit fidem absolvi: absolvi perfidia potius soleat et debeat. Acidal.

[ocr errors]

Sed creditum fama] Rectumne ? an scribendum, deditum fama? Lips.

Creditum fama] Velim fame. Sic sup. vi. 2. crediderat epistolæ.' Freinsh.

Deditque postea consulatum Simplici, innoxium et inemptum] Innoxium ait, sine alterius pernicie quæsitum. Pichena.

CAP. 61. Nomen id sibi indiderat] In libro Matthiæ Corvini legitur, nam id sibi indiderat. Rhenanus. Florentinus et Ven. nam id sibi indi derat. Sed nihil mutavi. Pichena.

Ac mox feris objectus] feris objectos legimus. Videat quoque stu

diosus, quod de Androclo Daco Gellio scriptum est 1. v. 14. Cic. pro Roscio Amer. 'Noluerunt majores feris corpus objicere:' et Lamprid. in Comm. Adolescens omne genus infamavit hominum et ab omnibus est infamatus, irridentes se feris objecit.' Spartianus in Severo, Narcissum deinde Commodi strangulatorem leonibus objecit.' Subjici

feris' dixit Sueton. Cal. 21. Omnibus nota est Vedii Pollionis crudelitas, qui servos ob minimum delic. tum in vivaria murænarum immergebat. Senec. 1. 1. de Ira 40. Aliud erat in ludum venatorium, &c.* Lupan. Similiter postea Constantinus pater, per filium attritis Alemannis, qui in Italiam irruperant, ipsorum reges captos spectaculo bestiis objecit: quæ vetus noxiorum hominum pœna fuit. Siquidem apud Pausaniam lib. 1. legitur, Lysimachus Macedo Alexandri satelles, in eandem cum leone caveam objici regis ira jussus: sed cum bestiam a Lysimacho interemptam rex audisset, viri perpetua admiratione virtutem prosecutus est. Romæ vero Scipio, exemplo patris sui Æmilii Paulli, &c. * Plinius de chalcantho quoque lib. XXXIV. 12. scribit. Quod vero tanquam inviolabili Marico feræ, quibus objectus, nec laniatus erat, humanissime pepercissent: an iterum infligi pœna, aliudve genus mortis irrogari debuerit a Vitellio, juris quæstio est, cujus Seneca exemplum refert, Declam. 3. lib. 1. sed ejus definitio locum alium postulat. Vertranius.

CAP. 62. Si luxuriæ temperaret] Non dubium est, quin Tacitus, luxuriæ, scripserit, ut habet Florent. non, luxuriam, ut vulgati. Sic alibi temperare felicitati, victoriæ, lachrymis, dolori, &c. Pichena. Muret. luxuriæ. Nihil interest: sed hoc elegantius, et magis in Taciti usu. Acidalius.

Inexplebilis libido] Vide Suet. Vit.

c. 13. Savil.

Ex urbe atque Italia irritamenta gula] Simile de Nerone Ann. xv. 37. Volucres et feras diversis e terris, et animalia maris Oceano ab usque petierat.' Genus istud hominum sugillat Seneca epist. 60. 'Quamdiu unius mensæ frumentum multa navigia, et quidem non ex uno mari subvehent?' ita quidem in edit. vulg. sed libri calamo exarati sufficiunt nobis instrumentum ; quod ego amplexus sum in Animadversionibus meis; nescio quam feliciter; pugnante pro recepta lectione Critici Senatus principe, cui nunc nihil respondeo, nisi hoc, non agere eo loci Senecam de turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda felicitas,' nt idem loquitur Epist. 17. sed nec de immodica hominum cupiditate, quam reprehendit Epist. 114. Quid ergo? de conviviorum luxuria: nam heic iterum inculcaret frumentum, cum proxime dixerit; Quamdiu sationibus implebimus magnarum urbium campos? quamdiu nobis populus metet?' Verum locum illum fulcivimus suis tibicinibus 1. XI. Suspic. c. 16. Gruterus.

6

cur

CAP. 63. Seram veniam post scelus quærebat] Codex manuscr. manifeste habet pro seram, secundam. Itaque et nos sic scripsimus. Rhenanus. Nescio cur Rhenanus veterum librorum scripturam mutaverit scripseritque: secundam. Reposui ergo Flor. auctoritate vocem, seram, optimo sensu ait enim: Cum Plautius objecta non probaret, pœnitentia ductus sceleris sui veniam quærebat: sed sero ac frustra, cum nihilominus Dolabella occisus fuisset. Pichena. Seram alias legi notatum, sed nemini adhuc receptum. Mihi olim post glossema videbatur, et Tacitum scripsisse veniam secundum scelus quærebat. Esse enim aliquando se

« IndietroContinua »