Immagini della pagina
PDF
ePub

erat, levius custodiebatur, ad Darii castra pervenit: exceptusque a vigilibus, in tabernaculum regis perducitur, gemens et veste lacerata. Quem ut conspexit Darius, multiplici doloris exspectatione commotus, et quid potissimum timeret, incertús: Vultus tuus, inquit, nescio quod ingens malum præfert: sed cave miseri hominis auribus parcas. Didici enim esse infelix: et sæpe calamitatis solatium est nosse sortem suam. Num, quod maxime suspicor, et loqui timeo, ludibria meorum nunciaturus es; mihi, et ut credo, ipsis quoque, omni graviora supplicio? Ad hæc Tyriotes, Istud quidem procul abest, inquit: quantuscumque enim reginis honor ab iis qui parent haberi potest, tuis a victore servatus est: sed uxor tua paulo ante excessit e vita. Tum vero non gemitus modo, sed etiam ejulatus totis castris exaudiebantur: nec dubitavit Darius, quin interfecta esset: exclamatque amens dolore, Quod ego tantum nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem sævitiæ meæ reddas? Odisti me, non quidem provocatus: sed finge, justum intulisse te bellum; cum feminis ergo agere debueras ? Tyriotes adfirmare per deos patrios, nihil in eam gravius esse consultum : ingemuisse etiam Alexandrum morti, et non parcius flevisse, quam ipse lacrimaretur. Ob hæc ipsa amantis animus in solicitudinem suspicionemque revolutus est. Submotis igitur arbitris, uno duntaxat Tyriote retento, jam non flens, sed suspirans; Videsne in te, Tyriote, locum mendacio non esse? tormenta jam hic erunt; sed ne exspectaveris per deos, si quid tui tibi regis reverentiæ est: num, quod et scire expeto, et quærere pudet, ausus est et dominus, et juvenis? Ille quæstioni corpus offerre; deos testes invocare; caste sancteque habitam esse reginam. Tandem ut fides facta est, vera esse quæ adfirmaret spado; capite velato diu flevit, manantibusque adhuc lacrimis, veste ab ore rejecta, ad cœlum manus tendens, Dii patrii, inquit, primum mihi stabilite regnum: deinde, si de me jam transactum est; precor, ne quis Asiæ rex sit, quam iste tam justus hostis, tam misericors victor.

JUSTINUS.

LIB. XXIII. 1.

1 AGATHOCLES, rex Siciliæ, pacificatus cum Carthaginiensibus partem civitatum, a se fiducia virium dissidentium, armis subegit. Dein quasi angustis insulæ terminis clauderetur, cujus imperii partem primis incrementis ne speraverat quidem, in Italiam transcendit, exemplum Dionysii secutus, qui multas civitates Italiæ subegerat. Primi igitur hostes illi Bruttii fuere, qui et fortissimi, tum et opulentissimi videbantur, simul et ad injurias vicinorum prompti. Nam multas civitates Græci nominis Italia expulerant auctores quoque suos Lucanos bello vicerant, et pacem cum his æquis legibus fecerant. Tanta feritas animorum erat, ut nec origini suæ parcerent. Namque Lucani iisdem legibus liberos suos, quibus et Spartani, instituere soliti erant. Quippe ab initio pubertatis in silvis inter pastores habebantur, sine ministerio servili, sine veste quam induerent, vel cui incubarent; ut a primis annis duritiæ parcimoniæque, sine ullo usu urbis, assuescerent. Cibus his præda venatica : potus, aut lactis aut fontium liquor erat. Sic ad labores bellicos indurabantur. Horum igitur ex numero quinquaginta primo ex agris finitimorum prædari soliti, confluente deinde multitudine, solicitati præda, cum plures facti essent, infestas regiones reddebant. Itaque fatigatus querelis sociorum Dionysius, Siciliæ tyrrannus, sexcentos Afros ad compescendos eos miserat: quorum castellum proditum sibi per Bruttiam mulierem expugnaverunt ; ibique civitatem, concurrentibus ad opinionem novæ urbis pastoribus, statuerunt; Bruttiosque se ex nomine mulieris vocaverunt. Primum illis cum Lucanis, originis suæ auctoribus, bellum fuit. Qua victoria erecti, cum pacem æquo jure fecissent, cæteros finitimos armis

subegerunt; tantasque opes brevi consecuti sunt, ut perniciosi etiam regibus haberentur. Denique Alexander, rex Epiri, quum in auxilium Græcorum civitatum cuni magno exercitu in Italiam venisset, cum omnibus copiis ab his deletus est. Quare feritas eorum successu felicitatis incensa, diu terribilis finitimis fuit. Ad postremum imploratus Agathocles, spe ampliandi regni, a Sicilia in Italiam trajecit. Principio adventus ejus opinione con- 2 cussi, legatos ad eum, societatem amicitiamque petentes miserunt. Quos Agathocles ad cœnam invitatos, ne exercitum trajici viderent, et in posterum statuta his die, conscensis navibus, frustratus est. Sed fraudis haud lætus eventus fuit: siquidem reverti eum in Siciliam, interjectis paucis diebus, vis morbi coegit, quo toto corpore comprehensus, per omnes nervos articulosque humore pestifero grassante, velut intestino singulorum membrorum bello impugnabatur. Ex qua desperatione bellum inter filium nepotemque ejus, regnum jam quasi mortui vindicantes, oritur occisoque filio regnum nepos occupavit. Igitur Agathocles, cum morbi cura et ægritudo graviores essent, et inter se alterum alterius malo cresceret, desperatis rebus, uxorem suam Texenam, genitosque ex ea duos parvulos, cum omni pecunia, et familia, regalique instrumento, quo præter illum nemo regum ditior fuit, navibus impositos, Ægyptum, unde uxorem acceperat, remittit; timens, ne prædonem regui sui hostem paterentur. Quanquam uxor diu, ne ab ægro divelleretur, deprecata est, ne discessus suus adjungi nepotis parricidio posset; et tam cruente hæc deseruisse virum, quam ille impugnasse avum videretur; nubendo se non prosperæ tantum, sed omnis fortunæ iniisse societatem, nec invitam periculo spiritus sui empturam, ut extremos viri spiritus exciperet et exequiaruin officium, in quod, profecta se, nemo sit successurus, obsequio debitæ pietatis impleret. Discedentes parvuli flebili ululatu amplexi patrem tenebant. Ex altera parte uxor maritum, non amplius visura, osculis fatigabat: nec minus senis lacrymæ miserabiles erant. Flebant hi morientem patrem; ille exules liberos hi discessu suo solitudinem patris, ægri senis; ille in spem regni susceptos relinqui in egestate lugebat. Inter hæc regia omnis assistentium

:

In

fletibus tam crudelis discidii impleta resonabat. Tandem finem lacrymis necessitas profectionis imposuit, et mors regis proficiscentes filios insecuta est. Dum hæc aguntur, Carthaginienses, cognitis quæ in Sicilia agebantur, occasionem totius insulæ occupandæ datam sibi existimantes, magnis viribus eo trajiciunt, multasque civitates 3 subigunt. Eo tempore et Pyrrhus adversus Romanos bellum gerebat; qui imploratus a Siculis in auxilium, sicuti dictum est, cum Syracusas venisset, multasque civitates subegisset, rex Siciliæ, sicut Epiri appellatur. Quarum rerum felicitate lætus, Heleno filio Siciliæ, velut avitum (nam susceptus ex filia Agathoclis regis erat,) Alexandro autem Italiæ regnum destinat. Post hæc, multa secunda proelia cum Carthaginiensibus facit. terjecto deinde tempore, legati ab Italicis sociis venere, nuntiantes, Romanis resisti non posse, deditionemque futuram, nisi subveniat. Anxius tam ambiguo periculo, incertusque quid ageret, vel quibus primum subveniret, in utrumque pronus consultabat. Quippe instantibus hinc Carthaginiensibus, inde Romanis, periculosum videbatur exercitum in Italiam non trajicere: periculosius, a Sicilia traducere; ne aut illi non lata ope, aut hi deserti amitterentur. In hoc æstu periculorum, tutissimus portus consiliorum visus est, omnibus viribus decernere in Sicilia; et profligatis Carthaginiensibus, victorem exercitum transponere in Italiam. Itaque conferto prœlio, cum superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia abiret, pro victo fugere visus est; ac propterea socii ab eo defecerunt; et imperium Siciliæ tam cito amisit, quam facile quæsierat. Sed nec in Italia meliore felicitate usus, in Epirum revertitur. Admirabilis utriusque rei casus in exemplum fuit. Nam sicut ante secunda fortuna, rebus supra vota fluentibus, Italiæ Siciliæque imperium, et tot de Romanis victorias adstruxerat: ita nunc adversa, velut in ostentationem fragilitatis humanæ, destruens quæ cumulaverat, Siciliensi ruinæ naufragium maris, et foedam adversus Romanos pugnam, turpemque 4 ab Italia discessum adjecit. Post profectionem a Sicilia Pyrrhi, magistratus Hiero creatur: cujus tanta moderatio fuit, ut consentiente omnium civitatum favore, dux adversus Carthaginienses primum, mox rex crearetur.

Hujus futuræ majestatis ipsa infantis educatio quasi prænuntia fuit: quippe genitus erat patre Hierocle, nobili viro, cujus origo a Gelone, antiquo Siciliæ tyrranno, manabat: sed maternum illi genus sordidum, atque adeo pudibundum fuit. Nam ex ancilla natus, ac propterea a patre, velut dehonestamentum generis expositus fuerat. Sed parvulum, et humanæ opis egentem apes, congesto circa jacentem melle, multis diebus aluere. Ob quam reni responso aruspicum admonitus pater, qui regnum infanti portendi canebant, parvulum recolligit, omnique studio ad spem majestatis, quæ promittebatur, instituit. Eidem in ludo, inter coæquales discenti, lupus tabulam in turba puerorum repente conspectus eripuit. Adolescenti quoque, prima bella ineunti, aquila in clypeo, noctua in hasta consedit. Quod ostentum, et consilio cautum, et manu promptum, regemque futurum significabat. Denique adversus provocatores sæpe pugnavit, semperque victoriam reportavit. A Pyrrho rege multis militaribus donis donatus est. Pulchritudo ei corporis insignis, vires quoque in homine admirabiles fuere: in alloquio blandus, in negotio justus, in imperio moderatus: prorsus ut nihil ei regium deesse, præter regnum, vide

retur.

« IndietroContinua »