Immagini della pagina
PDF
ePub

frangerentur, iique auferrentur. Itaque venerunt milites, et primi quidem crura fregerunt, itemque alterius cum eo crucifixi. Sed ubi ad Jesum ventum est, ut eum viderunt jam mortuum, non fregerunt ejus crura: sed unus militum lancea latus ejus pupugit, ac continuo exiit sanguis et aqua. Atque hoc idem qui vidit testatur, estque verum ejus testimonium: isque se vera dicere scit, ut vos quoque credatis. Acciderunt enim hæc, ut scriptum illud comprobaretur: Nullum ejus os frangetis. Itemque aliud scriptum ait: intuebuntur quem compunxerint. Postea rogavit Pilatum Josephus ab Arimathæa (qui Jesu discipulus erat, sed occultus, metu Judæorum) ut Jesu corpus auferre sibi liceret: id quod permisit Pilatus. Accessit et Nicodemus (is qui prius Jesum noctu adierat) ferens myrrhæ et aloes misturam ad libras centum. Hi Jesu corpus ceperunt, et linteis cum aromatis obligarunt, ut Judæis sepeliendi mos est. Erat autem in eo loco, ubi ille crucifixus fuit, hortus, et in horto monimentum novum, in quo nemo adhuc positus fuerat. Illic igitur, propter Judæorum Præparationem, quoniam prope erat monimentum, posuere Jesum.

20 Primo autem post Sabbatum die, Maria Magdalena mane venit, quum adhuc tenebræ forent, ad monimentum, et saxum aspicit amotum a monimento. Itaque currit, et ad Simonem Petrum, atque ad alterum discipulum, quem Jesus amabat, venit, eisque sic dicit: Sublatus est ex monimento Dominus, neque scimus ubi sit positus. Igitur egressus Petrus, et alter discipulus, venerunt ad monimentum. Accurrentibus simul ambobus, alter discipulus Petro celerius præcucurrit, priorque venit ad monimentum, et introspiciens vidit quidem jacentia lintea, non tamen introgressus est. At Simon Petrus eum sequens venit, et in monimentum ingressus, videt jacentia lintea, et sudarium (quod super ejus capite fuerat) non cum linteis jacens, sed seorsum in uno loco involutum. Tum demum intravit etiam alter discipulus, qui prior venerat, in monimentum : viditque, et credidit, nondum enim literas intelligebant, oportere eum ex mortuis resurgere. Itaque rursus ad se discesserunt discipuli. Maria vero astabat apud monimentum, plorans

:

extra. Atque inter plorandum introspexit in monimentum. Et aspicit duos angelos, albo vestitos, sedentes, alterum ad caput, alterum ad pedes, ubi jacuerat Jesu corpus, qui sic eam alloquuti sunt. Mulier, cur ploras? Quibus illa quoniam, inquit, sublatus est meus Dominus, neque scio ubi sit positus. Atque hæc loquuta, convertit se in tergum, et aspicit astantem Jesum : nesciens esse Jesum. Et Jesus: mulier, quid ploras? inquit ei, quem quæris? Illa hortulanum esse putans, dicit ei: Domine, si tu eum abstulisti, dic mihi ubi eum posueris, ut ego eum auferam. Et Jesus dixit ei: Maria. Et illa conversa, Rabboni, inquit: hoc est magister. Et Jesus ne me tange, nondum enim ascendi ad Patrem meum, sed adi fratres meos, eisque dicito, ascensurum me ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum. Venit Maria Magdalena nunciatum discipulis, sese vidisse Dominum, eumque illa dixisse sibi. Igitur quum esset vespera illo ipso die, qui proximus erat a Sabbato, clausis præ Judæorum metu, ejus loci portis, ubi erant discipuli congregati, venit Jesus, in medioque stetit, et eis dixit: salvete. Ac eo dicto, ostendit eis suas manus atque latus. Hic quum discipuli viso Domino lætati essent, Jesus eos denuo sic alloquutus est salvete. Quemadmodum misit me Pater, sic ego mitto vos. Hoc dicto, afflavit, et eis dixit: accipite Spiritum Sanctum. Si quorum peccata remiseritis, remissa erunt si quorum tenueritis, tenta erunt. Thomas autem unus ex duodecim, nomine Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Huic igitur alii discipuli dixerunt, vidisse se Dominum. Sed ille sic eis dixit : nisi et in ejus manibus clavorum impressionem videro, et meum digitum clavorum vestigio, et manum lateri ejus admovero, non credam. Deinde post dies octo, quum rursus essent intus ejus discipuli, et Thomas cum eis, venit Jesus, portis clausis, in medioque stetit, et : salvete, inquit. Deinde Thomæ dicit: affer huc tuum digitum, et vide meas manus: tuamque manum affer, et meo lateri admove: neve incredulus esto, sed credens. Et Thomas ei respondens dixit: Dominus meus, et Deus Cui Jesus: quia vidisti me, Thoma, inquit, credis felices, qui non viderint, et tamen crediderint. Et

meus.

:

21

alia quidem multa miranda fecit Jesus in conspectu suorum discipulorum, quæ non sunt in hoc libro scripta. Hæc autem scripta sunt, ut credatis Jesum esse Christum Dei Filium: utque credentes, vitam per ejus nomen adipiscamini.

Postea rursus monstravit seipsum Jesus apud Tiberiadis lacum. Monstravit autem hoc pacto. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui Didymus appellatur: et Nathanael, is qui erat a Cana Galilææ et Zebedæi filii, aliique ex ejus discipulis duo. His Simon Petrus dicit, se ire piscatum. Cui illi dixerunt, se quoque cum eo ituros. Profecti, protinus navem conscenderunt, eaque nocte nihil ceperunt. Ubi jam mane fuit, stetit Jesus in littore (neque tamen Jesum esse sciebant discipuli). Et eos sic alloquitur: juvenes, nunquid edulii habetis? Nihil, respondent illi. Jacite rete, inquit eis, ad dexteram navis partem, et invenietis. Itaque jecerunt, tantamque piscium multitudinem ceperunt, ut rete non possent extrahere. Tum discipulus ille, quem Jesus amabat, dicit Petro: Dominus est. Et Simon Petrus, ut Dominum esse audivit, indusium induit (erat enim nudus) seque jecit in lacum. Alii vero discipuli navigio venerunt (non enim longius aberant a terra, quam ad ducentos cubitos) trahentes rete piscium. Ut igitur ad terram descenderunt, vident humi prunas, et piscem iis impositum, et panem. Et Jesus: afferte (inquit eis) de piscibus, quos nunc cepistis. Conscendit Simon Petrus, et rete traxit ad terram, magnis refertum piscibus, centum quinquaginta tribus: qui quamvis tot essent, non tamen ruptum est rete. Adeste (inquit eis Jesus) prandete. Nullus autem audebat discipulorum eum percontari quis esset, quod sciebant Dominum esse. Igitur venit Jesus, panemque sumit, et eis dat, itidemque piscem. Hic jam tertium apparuit Jesus discipulis, suscitatus ex mortuis. Deinde postquam pranderunt, dicit Jesus Simoni Petro: Simon Johannide, amas me plus his? Cui ille etiam Domine, tu scis te ut diligam. Et ille : pasce agnos meos. Itemque iterum: Simon Johannide, amas me? inquit ei. Cui ille: etiam, Domine, tu scis ut te diligam. Et ille, pasce meas oves, inquit. Itemque tertio: Simon Johannide, diligis me? inquit ei.

Hic Petrus ægre ferens, illum ex se ter, an se diligeret, quæsivisse, dixit ei: Domine tu nosti omnia, tu scis ut te diligam. Et Jesus: pasce meas oves, inquit ei. Illud certo certoque sic habeto : quum juvenis esses, cingebas ipse te, et ibas quo volebas. Sed ubi senueris, extendes tuas manus, et alius te cinget, ducetque quo noles. Id autem dixit, significans quo letho ille Dei gloriam illustraturus esset. Atque hoc locutus, dicit ei: sequere me. Et Petrus conversus aspicit sequentem discipulum, quem amabat Jesus, eum qui in cœna ejus pectori incumbens dixerat: Domine, quis est qui te est proditurus? Hunc intuitus Petrus, dicit Jesu: Domine, hic vero quid? Cui Jesus: si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu sequere me. Itaque dissipatus est hic sermo inter fratres, discipulum illum non esse moriturum, tametsi non dixerat illi Jesus non esse moriturum : sed, si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Hic est is discipulus, qui hæc testatur, et hæc scripsit, cujus nos testimonium verum esse scimus. Sunt autem et alia multa, quæ fecit Jesus: quæ si singula scribantur, ne ipsum quidem mundum scribendos hac de re libros capere posse arbitror.

MINUTIUS FELIX. ·

EXCERPTA EX OCTAVIO.

DICAM equidem, ut potero, pro viribus, et adnitendum

tibi mecum est, ut conviciorum amarissimam labem verborum veracium flumine diluamus. Nec dissimulabo, principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio turbata sit, an vacillaverit per errorem. Nam interim Deos credere, interim se deliberare variavit, ut propositionis incerto, incertior responsionis nostræ intentio fundaretur. Sed in Natali meo versutiam nolo, non credo, procul est ab ejus simplicitate subtilis urbanitas. Quid igitur? ut qui rectam viam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffinditur, quia viam nescit, hæret anxius, nec singulas audet eligere, nec universas probare sic cui non est veri stabile judicium, prout infida suspicio spargitur, ita ejus dubia opinio dissipatur. Nullum itaque miraculum est, si Cæcilius identidem in contrariis ac repugnantibus jactetur, æstuet, fluctuetur: quod ne fiat ulterius, convincam et redarguam, quamvis diversa sint quæ dicta sunt, una veritate confirmata probataque. Nec dubitandum ei de cetero est, nec vagandum. Et quoniam meus frater erupit ægre se ferre, stomachari, indignari, dolere, illiteratos, pauperes, imperitos, de rebus cœlestibus disputare; sciat omnes homines sine delectu ætatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos: nec fortuna nactos, sed natura insitos esse sapientiam quin ipsos etiam philosophos, vel si qui alii artium repertores in memorias exierunt, priusquam solertia mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos. At vero divites facultatibus suis illigatos, magis aurum suspicere consuêsse, quam cœlum. Nostrates pauperes, et commentos

« IndietroContinua »