Immagini della pagina
PDF
ePub

:

usurpat. In ea sunt oppida, Hippo Regius, et Rusicade, et Thabraca. Dein tria promontoria, Candidum, Apollinis, Mercurii, vaste projecta in altum, duos sinus grandes efficiunt. Hipponensem vocant proximum ab Hippone Diarrhyto, quod litori ejus appositum est. In altero sunt castra Dellia, castra Cornelia, flumen Bagrada, urbes Utica et Carthago, ambæ inclytæ, ambæ a Phoenicibus conditæ : illa fato Catonis insignis, hæc suo: nunc populi Romani colonia, olim imperii ejus pertinax æmula jam quidem iterum opulenta, etiam nunc tamen priorum excidio rerum, quam ope præsentium clarior: Hadrumetum, Leptis, Clupea, Acholla, Taphrure, Neapolis, hinc ad Syrtim adjacent, ut inter ignobilia celeberrimæ. Syrtis sinus est centum fere millia passuum, qua mare accipit, patens: trecenta, qua cingit: verum importuosus atque atrox et ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis infestus. Super hunc ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis: unde et Minervæ cognomen inditum est, ut incolæ arbitrantur, ibi genitæ faciuntque ei fabulæ aliquam fidem, quod quem natalem ejus putant, ludicris virginum inter se decertantium celebrant. Ultra est a oppidum, et Cinyps fluvius per uberrima arva decidens: tum Leptis altera, et Syrtis, nomine atque ingenio par priori; ceterum altero fere spatio qua dehiscit, quaque flexum agit, amplior. Ejus promontorium est Borion, ab eoque incipiens ora, quam Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad Phycunta (et id promontorium est) importuoso litore pertinet. Aræ ipsæ nomen ex Philænis fratribus traxere, qui contra Cyrenaicos missi Carthagine ad dirimendum conditione bellum, diu jam de finibus, et cum magnis amborum cladibus gestum; postquam in eo, quod convenerat, non manebatur, et ubi legati concurrerant, certo tempore utrinque dimissi, ibi termini statuerentur; pacti de integro, ut quicquid citra esset, popularibus cederet (mirum et memoria dignissimum facinus!) hic se vivos obrui pertulerunt.

LIB. III. 2.

2 SEQUITUR Galliæ latus alterum, cujus ora primo nihil progressa in altum, mox tantundem pœne in pelagus excedens, quantum retro Hispania abscesserat, Cantabricis fit adversa terris, et grandi circuitu amflexa, ad occidentem litus advertit. Tunc ad septentriones conversa, iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur. Terra est frumenti præcipue ac pabuli ferax, et amœna lucis immanibus. Quicquid ex satis frigoris impatiens est, ægre, nec ubique alit; salubris, et noxio genere animalium minime frequens. Gentes superbæ, superstitiosa, aliquando etiam immanes adeo, ut hominem optimam et gratissimam Diis victimam cæderent. Manent vestigia feritatis jam abolitæ, atque ut ab ultimis cædibus temperant, ita nihilominus, ubi devotos altaribus admovere, delibant. Habent tamen et facundiam suam, magistrosque sapientiæ Druidas. Hi terræ mundique magnitudinem et formam, motus cœli ac siderum, et, quid Dii velint, scire profitentur. Docent multa nobilissimos gentis clam et diu, vicenis annis aut in specu, aut in abditis saltibus. Unum ex his, quæ præcipiunt, in vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores, æternas esse animas, vitamque alteram ad manes. Itaque cum mortuis cremant, ac defodiunt apta viventibus. Olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti deferebatur ad inferos; erantque qui se in rogos suorum, velut una victuri, libenter immitterent. Regio, quam incolunt, omnis Comata Gallia: populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluviis ingentibus. Nam a Pyrenæo ad Garumnam, Aquitani: ab eo ad Sequanam, Celta; inde ad Rhenum pertinent Belgæ. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci; Celtarum, Hedui; Belgarum, Treveri : urbesque opulentissimæ, in Treveris Augusta; in Heduis Augustodunum; in Auscis. Elimberrum. Garumna ex Pyrenæo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus ex vix navigabilis fertur. At ubi obvius oceani exæstuantis accessibus adauctus est, iisdemque retro remeantibus, suas illiusque aquas agit; aliquantum plenior, et quanto magis procedit, eo latior, fit ad postremum

A

magni freti similis; nec majora tantum navigia tolerat, verum etiam, more pelagi sævientis exsurgens, jactat navigantes atrociter, utique si alio ventus, alio unda præcipitat. In eo est insula Antros nomine, quam pendere et attolli aquis increscentibus ideo incolæ existimant, quia cum videantur editiora quîs objacet, ubi se fluctus implevit, illa operit, hæc ut prius tantum ambitur; et quod ea, quibus ante ripe collesque, ne cernerentur, obstiterant, tunc velut ex loco superiore perspicua sunt. Garumnæ exitu latus illud incipit terræ procurrentis in pelagus, et ora Cantabricis adversa litoribus, aliis populis media ejus habitantibus, ab Santonis ad Osismios usque deflexa. Ab illis enim iterum ad septentriones frons litorum respicit, pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos, nec portu, quem Gesoriacum vocant, quicquam notius habet. Rhenus ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum et Acronium. Mox diu solidus, et certo alveo lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur; sed ad sinistram amnis etiam tum, et donec effluat, Rhenus; ad dextram primo angustus et sui similis, post ripis longe ac late recedentibus, jam non amnis sed ingens lacus, ubi campos implevit, Flevo dicitur: ejusdemque nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumque fluvius emittitur. Germania hinc ri-3 pis ejus usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat, oceanico litore obducta est. Qui habitant, immanes sunt animis atque corporibus, et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora ad consuetudinem laborum. Maxime frigora nudi agunt, antequam puberes sunt; et longissima apud eos pueritia est; viri sagis velantur, aut libris arborum. Quamvis sæva hieme, nandi non patientia tantum illis, studium etiam est. Bella cum finitimis gerunt: causas eorum ex libidine arcessunt: neque imperitandi prolatandique quæ possident, (nam ne illa quidem enixe colunt,) sed ut circa ipsos quæ jacent vasta sint. Jus in viribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat ; tantum hospitibus boni, mitesque supplicibus: victu ita asperi incultique, ut cruda etiam carne vescantur, aut recenti, aut cum rigentem in ipsis pecudum ferarumque coriis, manibus pe

dibusque subigendo, renovarunt. Terra ipsa multis impedita fluminibus, multis montibus aspera, et magna ex parte silvis ac paludibus invia. Paludumi, Suesia, Estia, et Melsiagum, maximæ : silvarum, Hercynia, et aliquot sunt quæ nomen habent; sed illa dierum sexaginta iter occupans, ut major aliis, ita et notior. Montium altissimi Taunus et Rhetico; nisi quorum nomina vix est eloqui ore Romano. Amnium in alias gentes exeuntium, Danubius et Rhodanus; in Rhenum, Monis et Lupia; in oceanum, Amisius, Visurgis et Albis clarissimi. Super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet, nec usquam mari simile; verum aquis passim interfluentibus ac sæpe transgressis, vagum atque diffusum facie amnium spargitur: qua litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus, et ubique pene tantundem, it angustum et par freto; curvansque se subinde, longo supercilio inflexum est. In eo sunt Cimbri et Teutoni: ultra, ultimi Germaniæ Hermiones.

PLINIUS SENIOR.

LIB. III. 5.

ITALIA dehinc, primique ejus Ligures, mox Etruria, Umbria, Latium, ubi Tiberina ostia, et Roma terrarum caput, XVI. m. pass. intervallo a mari. Volscorum postea litus, et Campaniæ: Picentinum inde, ac Lucanum, Brutiumque, quo longissime in meridiem, ab Alpium fine, lunatis jugis in maria excurrit Italia. Ab eo Græciæ ora, mox Salentini, Pediculi, Apuli, Peligni, Frentani, Marrucini, Vestini, Sabini, Picentes, Galli, Umbri, Etrusci, Veneti, Carni, Iapides, Istri, Liburni. Nec ignoro, ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si breviter atque in transcursu, ad hunc modum dicatur terra, omnium terrarum alumna, eadem et parens, numine Deum electa, quæ cœlum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia, ritusque molliret, et tot populorum discordes, ferasque linguas, sermonis commercio contraheret: colloquia et humanitatem homini daret: breviterque, una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret. Sed quid agam? Tanta nobilitas omnium locorum, (quos quis attigerit?) tanta rerum singularum populorumque claritas tenet. Urbs Roma, vel sola in ea, et digna tam festa cervice facies, quo tandem narrari debet opere? Qualiter Campaniæ ora per se, felixque illa ac beata amoenitas? ut palam sit, uno in loco gaudentis opus esse naturæ. Jam vero tanta ea vitalis ac perennis salubritatis cœli temperies, tam fertiles campi, tam aprici colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica sylvarum genera, tot montium afflatus, tanta frugum et vitium olearumque fertilitas, tam nobilia pecori vellera, tot optima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas, totam eam perfundens, tot maria, portus, gremiumque terrarum commercio patens undique: et tanquam ad juvandos mortales, ipsa avide in maria procurrens. Neque ingenia,

« IndietroContinua »