Immagini della pagina
PDF
ePub

quam unus ab inferis resurrexerit, ut exemplo ejus fieri posse credamus? At enim resurrectio fieri non potest, dominante adhuc injustitia. Hoc enim seculo necantur homines vi, ferro, insidiis, venenis: et afficiuntur injuriis, egestate, carceribus, tormentis, proscriptionibus. Eo accedit, quod justitia invisa est, quod omnes, qui Deum sequi volunt, non tantum odio habentur, sed vexantur omnibus contumeliis, et excruciantur multiplici genere pœnarum, et ad impios cultus manu factorum Deorum non ratione aut veritate, sed nefanda corporum laceratione coguntur. Num igitur oportet ad hæc eadem resurgere, et reverti homines ad vitam, in qua tuti esse non possint? Cum ergo justi tam viles habeantur, ac tam facile tollantur: quid putemus futurum fuisse, si quis ab inferis rediens vitam postliminio recepisset? Auferetur profecto ab oculis hominum, ne, viso eo vel audito, Deos universi relinquerent, et ad unius se Dei cultum religionemque converterent. Ergo semel fieri resurrectionem necesse est, cum malum fuerit ablatum, quoniam eos, qui resurrexerint, nec mori jam ulterius, nec violari ullo modo fas est, ut beatam possint agere vitam, quorum mors resignata est. Poëtæ vero, cum scirent, hoc seculum malis omnibus redundare, oblivionis amnem induxerunt, ne laborum ac malorum memores animæ reverti ad Superos recusarent, unde Virgilius:

O pater, anne aliquas ad cœlum hinc ire putandum est
Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti
Corpora? quæ lucis miseris tam dira cupido?

Ignorabat enim, quomodo aut quando id fieri oporteret itaque renasci eas putaverunt, atque ad infantiam regredi. Unde etiam Plato de anima disserens, ex hoc, ait, posse cognosci animas esse immortales atque divinas, quod in pueris mobilia sint ingenia, et ad percipiendum facilia: quod ea, quæ discant, ita celeriter rapiant, uti tunc non primum discere illa 23 videantur, sed recognoscere, atque reminisci; in quo vir sapiens poetis ineptissime credidit. Non igitur renascentur, quod fieri non potest, sed resurgent, et a Deo corporibus induentur, et prioris vitæ factorumque omnium memores erunt; et in bonis cœlestibus collocatæ, ac fruentes jucunditate innumerabilium copiarum,

præsenti Deo gratias agent, quod malum omne deleverit,
quod eos ad regnum vitamque perpetuam suscitarit.
Qua de anastasi philosophi quoque dicere aliquid conati
tam sunt corrupte, quam poëtæ; nam Pythagoras trans-
ire animas in nova corpora disputavit, sed inepte, quod
ex hominibus in pecudes, et ex pecudibus in homines, et
se ipsum ex Euphorbo esse reparatum. Melius Chry-
sippus, quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum, qui
in libris, quos de providentia scripsit, cum de innova-
tione mundi loqueretur, hæc intulit: TOUTOU dè outWG ëxov-
τος, δῆλον, ὡς οὐδὲν ἀδύνατον, καὶ ἡμᾶς μετὰ τὸ τελευτῆσαι, πά-
λιν περιόδων τινῶν εἰλημμένων χρόνου εἰς ὃν νῦν ἐσμὲν καταστή
σeolar oxñμa. Nunc reliqua subnectam. Veniet igitur 24
summi et maximi Dei filius, ut vivos ac mortuos judicet,
testante atque dicente Sibylla:

πάσης γὰρ γαίης τότε θνητῶν σύγχυσις ἔσται,
αὐτὸς ὁ παντοκράτωρ ὅτ ̓ ἂν ἔλθη βήματι κρῖναι
ζώντων καὶ νεκύων ψυχὰς καὶ κόσμον ἅπαντα.

Verum ille, cum deleverit injustitiam, judiciumque maximum fecerit, ac justos, qui a principio fuerunt, ad vitam restauraverit, mille annis inter homines versabitur, eosque justissimo imperio reget, quod alia Sibylla vatici nans furensque proclamat :

κλῦτε δέ μου, μέροπες, βασιλεὺς αἰώνιος ἄρχει.

Tum qui erunt in corporibus vivi, non morientur, sed per eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt; et erit soboles eorum sancta, et Deo cara, qui autem ab inferis suscitabuntur, ii præerunt viventibus, velut judices. Gentes vero non exstinguentur omnino; sed quædam relinquentur in victoriam Dei, ut triumphentur a justis, ac subjugentur perpetuæ servituti. Sub idem tempus etiam princeps dæmonum, qui est machinator omnium malorum, catenis vincietur, et erit in custodia mille annis cœlestis imperii, quo justitia in orbe regnabit, ne quod malum adversus populum Dei moliatur: post cujus adventum congregabuntur justi ex omni terra; peractoque judicio, civitas sancta constituetur in medio terræ, in qua ipse conditor Deus cum justis dominantibus commoretur; quam civitatem Sibylla designat, cum dicit:

καὶ πόλιν, ἣν ἐποίησε θεὸς, αὐτὴν ἐποίησε

λαμπροτέραν ἄστρων, καὶ ἡλίου, ἠδὲ σελήνης.

Tunc auferentur a mundo tenebræ illæ, quibus offundetur atque obcæcabitur cœlum, et luna claritudinem solis accipiet, nec minuetur ulterius: sol autem septies tanto, quam nunc est, clarior fiet: terra vero aperiet fœcunditatem suam, et uberrimas fruges sua sponte generabit; rupes montium mella sudabunt, per rivos vina decurrent, et flumina lacte inundabunt: mundus denique ipse gaudebit, et omnis rerum natura lætabitur, erepta et liberata dominio mali, et impietatis, et sceleris, et erroris. Non bestia per hoc tempus sanguine alentur, non aves præda: sed quieta et placida erunt omnia; leones et vituli ad præsepe simul stabunt, lupus ovem non rapiet, canis non venabitur, accipitres et aquilæ non nocebunt, infans cum serpentibus ludet. Denique tunc fient illa, quæ poëtæ aureis temporibus facta esse jam Saturno regnante dixerunt; quorum error hinc ortus est, quod prophetæ futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant, quasi jam peracta. Visiones enim divino spiritu offerebantur oculis eorum, et videbant illa in conspectu suo quasi fieri ac terminari. Quæ vaticinia eorum cum paulatim fama vulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant, quatenus dicerentur, completa jam esse veteribus seculis illa omnia putaverunt; quæ utique fieri, complerique non poterant homine regnante. Cum vero deletis religionibus impiis, et scelere compresso, subjecta

erat Deo terra:

Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces, omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem.
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator.
Tunc etiam molli flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et duræ quercus sudabunt roscida mella,
Nec varios discet mentiri lana colores:
Ipse sed in pratis aries jam suave ruhenti,
Murice, jam croceo mutabit vellera luto.
Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos:
Ipsæ lacte domum referent distenta capellæ
Ubera, nec magnos metuent armenta leones.

Quæ poëta secundum Cumææ Sibyllæ carmina prolocu

tus est.

HISTORICA ET GEOGRAPHICA.

CÆSAR.

DE BELL. GALL. LIBER VI.

MULTIS de causis Cæsar majorem Galliæ motum 1 exspectans, per M. Silanum, C. Antistium Reginum, T. Sextium, legatos, dilectum habere instituit: simul ab Cn. Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio reipublicæ causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramento rogavisset, ad signa convenire et ad se proficisci, juberet: magni interesse etiam in reliquum tempus, ad opinionem Galliæ, existimans, tantas videri Italiæ facultates, ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id brevi tempore sarciri, sed etiam majoribus adaugeri copiis, posset. Quod quum Pompeius et reipublicæ et amicitiæ tribuisset, celeriter confecto per suos dilectu, tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus, duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Q. Titurio amiserat, et celeritate et copiis docuit, quid Populi Romani disciplina atque opes possent. Interfecto Indutiomaro, ut docui-2 mus, ad ejus propinquos a Treviris imperium defertur. Illi, finitimos Germanos sollicitare, et pecuniam polliceri, non desistunt. Quum ab proximis impetrare non possent, ulteriores tentant. Inventis nonnullis civitatibus, jurejurando inter se confirmant, obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibi societate et fœdere adjungunt. Quibus rebus cognitis, Cæsar, quum undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos, Menapios, adjunctis Cisrhenanis omnibus Germanis, esse in armis, Senones ad imperatum non venire, et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare,

tur.

Treviris Germanos crebris legationibus sollicitari, matu3 rius sibi de bello cogitandum putavit. Itaque, nondum hieme confecta, proximis quatuor coactis legionibus, de improviso in fines Nerviorum contendit, et, prius quam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto, atque ea præda militibus concessa, vastatisque agris, in deditionem venire, atque obsides sibi dare, coëgit. Eo celeriter confecto negotio, rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliæ primo vere, uti instituerat, indicto, quum reliqui, præter Senones, Carnutes, Trevirosque, venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere videretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. Confines erant hi Senonibus, civitatemque patrum memoria conjunxerant; sed ab hoc consilio abfuisse existimabanHac re pro suggestu pronunciata, eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur, magnisque itineribus 4 eo pervenit. Cognito ejus adventu, Acco, qui princeps ejus consilii fuerat, jubet in oppida multitudinem convenire conantibus, prius quam id effici posset, adesse Romanos, nunciatur. Necessario sententia desistunt, legatosque, deprecandi causa, ad Cæsarem mittunt; adeunt per Æduos, quorum antiquitus erat in fide civitas. Libenter Cæsar, petentibus Eduis, dat veniam, excusationemque accipit; quod æstivum tempus instantis belli, non quæstionis, esse arbitrabatur. Obsidibus imperatis. centum, hos Eduis custodiendos tradit. Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt, usi deprecatoribus Remis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa. Peragit concilium Cæsar, equitesque imperat civitatibus. 5 Hac parte Galliæ pacata, totus et mente et animo in bellum Trevirorum et Ambiorigis insistit. Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci jubet, ne quis aut ex hujus iracundia, aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis, motus existat. His rebus constitutis, quod pro explorato habebat, Ambiorigem prœlio non esse concertaturum, reliqua ejus consilia animo circumspiciebat. Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Cæsarem legatos nunquam miserant. Cum iis esse hospitium Ambiorigi sciebat: item per Treviros venisse

« IndietroContinua »