Immagini della pagina
PDF
ePub

quo mundum, et ad Patrem discedo. Tum ejus discipuli: nunc tu quidem aperte loqueris, inquiunt ei, nec ulla orationis figura uteris. Nunc scimus, te omnia scire, nec opus tibi esse ut te quis interroget. Hinc te a Deo profectum credimus. At Jesus contra: nunc creditis, inquit: atqui adventat hora, et jam advenit, quum alius alio dissipabimini, et me solum relinquetis: quamquam non sum solus, adest enim mihi Pater. Hæc vobis ideo locutus sum, ut in me acquiescatis. In mundo afficiemini cruciatu: sed bono este animo, ego vici mundum.

Hæc effatus Jesus, sublatis ad cœlum oculis dixit: 17 Pater, venit hora, illustra tuum Filium, ut te tuus vicissim Filius illustret: quemadmodum ei potestatem dedisti omnium mortalium, ut quoscunque ei dedisti, iis vitam det æternam. Hæc est autem vita æterna, si te solum cognoscant verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ego te in terris illustravi, opus absolvi quod tu mihi faciendum mandaveras: tu nunc me Pater, apud teipsum ea gloria illustra, qua apud te præditus eram, antequam mundus esset. Declaravi tuum nomen hominibus, quos mihi tu ex mundo dedisti. Tui erant, et eos tu mihi dedisti, et ipsi tuæ orationi paruerunt. Nunc intelligunt, quæcunque tu mihi dedisti, ea abs te esse. Nam quæ tu mihi verba tradidisti, ea et ego eis tradidi, et ipsi acceperunt, et me abs te profectum vere cognorunt, et a te missum esse crediderunt. Ego pro eis oro : non pro mundo oro, sed pro iis quos tu mihi dedisti, nam tui sunt, et mea omnia tua, et tua mea sunt: et in eis illustratus sum. Nec jam sum in mundo, at hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, conserva per tuum nomen eos quos mihi dedisti, ut sint unum, sicut et nos. Dum cum eis in mundo eram, eos equidem tuo nomine conservabam. Quos tu mihi dedisti, custodivi: : nec eorum quisquam periit, excepto homine perdito, ut quod scriptum est fiat. Nunc vero ad te venio, et hæc in mundo loquor, ut meam lætitiam in sese plenamn habeant. Ego eis tuum sermonem tradidi, et eos mundus odit, quod mundani non sunt: quemadmodum ego mundanus non sum. Non oro ut eos ex mundo tollas, sed ut a Malo tueare. Mundani non sunt, quemadmodum ego mundanus non sum.

Sanctifica eos veri,

18

cati sint.

tate tua. Sermo tuus veritas est. Ut tu me in mundum misisti, sic eos ego in mundum misi. Et eorum causa ego meipsum sanctifico, ut ipsi quoque veritate sanctifiNeque vero pro his solum oro, sed etiam pro eis qui per eorum sermonem in me credent, ut omnes unum sint, quemadmodum tu Pater in me, et ego in te, ut ipsi quoque sint in nobis unum: ut mundus me abs te missum fuisse credat. Ego quoque quam tu mihi gloriam dedisti, eis dedi, ut sint unum, quomodo nos unum sumus, ego in eis, et tu in me, ut perfecti sint in unum, utque cognoscat mundus, me abs te esse missum, et eos a te amatos, quemadmodum me amasti. quos tu mihi dedisti, volo ut ubi ero ego, ii quoque sint mecum: ut meam videant gloriam, quam tu mihi dedisti, quod me ante mundum conditum amaveris. Pater juste, te quidem mundus non novit: at ego te novi, et hi me a te missum esse norunt, eisque nomen tuum et declaravi et declarabo: ut amor, quo tu me amas, sit in eis, itemque ego in eis.

Pater,

His dictis, Jesus profectus est una cum suis discipulis trans torrentem Cedronem ubi hortus erat, in quem una cum suis discipulis intravit. Sciebat autem etiam Judas, ejus proditor, locum, quod eo Jesus sæpenumero cum suis discipulis convenerat. Igitur Judas accepta a pontificibus et Pharisæis cohorte ac ministris, venit eo cum facibus, ac funalibus, et armis. Tum Jesus sciens omnia quæ sibi eventura essent, egressus, dixit eis: quem quæritis? Cui illi responderunt. Jesum Nazarenum. Et Jesus: Ego is sum, inquit eis. Aderat autem cum eis etiam Judas, ejus proditor. Ut ergo dixit eis, ego is sum, illi retrorsum abierunt, et humi ceciderunt. Et ille rursus eos sic interrogavit. Quem quæritis? Jesum Nazarenum, inquiunt. Et Jesus respondit: dixi vobis, eum esse me. Itaque si me quæritis, sinite hos abire. Scilicet ut illud ejus dictum comprobaretur: quos tu mihi dedisti, eorum ego nullum perdidi. Tum Simon Petrus, stricto quem habebat gladio, servum pontificis percussit, eique dexteram abscidit auriculam. Ei servo Malchus nomen erat. At Jesus dixit Petro: conde tuum gladium in vaginam: egone ut quod mihi poculum dedit Pater, non bibam? Igitur cohors, et tribunus, Judæo

rumque ministri, Jesum comprehenderunt, vinctumque ad Aunam primum adduxerunt. Erat enim Caiaphæ socer, qui erat ejus anni pontifex. Erat Caiaphas is, qui Judæis consuluerat, expedire unum hominem perire pro populo. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alter discipulus: qui quidem discipulus, quod erat pontifici notus, ingressus est una cum Jesu in pontificis atrium. Et quum Petrus foris pro foribus astaret, prodiit ille alter discipulus, qui pontifici notus erat, et à janitrice ut Petrum intromitteret obtinuit. Atque illa janitrix ancilla sic Petrum alloquitur: nonne tu quoque ex hujus hominis discipulis es? Non sum, inquit ille. Astabant autem servi et ministri pyræ, quam fecerant (erat enim frigus) et calefiebant: cumque eis astabat etiam Petrus, ac calefiebat. Igitur interrogatus a pontifice Jesus, de suis discipulis ac doctrina. Sic respondit: ego palam mundo locutus sum: ego semper in collegio docui, atque fano, quo Judæi omnes conveniunt, neque quicquam in occulto locutus sum. Quid me interrogas? interroga eos qui audiverunt, quid eis locutus sim, ii enim sciunt, quæ dixerim ego. Hæc locuto Jesu, unus ministrorum, qui aderat, ei alapam impegit, et dixit: siccine respondes pontifici? inquit. Cui Jesus: si male locutus sum, inquit, testificare de malo: sin bene, cur me cædis? Miserat autem eum Annas vinctum ad Caiapham pontificem. Simon Petrus autem astabat, ac calefiebat, et quærentibus, num ipse quoque ex ejus discipulis esset, negavit, et: non sum, inquit. Tum unus ex servis pontificis, ejus cognatus, cujus Petrus absciderat auriculam, dixit: nonne ego te vidi in horto cum eo? At Petrus rursum negavit, et continuo gallus cecinit. Igitur Jesum a Caiapha ducunt ad prætorium, quum quidem mane esset: nec ipsi in prætorium intrarunt, ne polluerentur. Itaque Pilatus ad eos egressus est, et ita locutus: quodnam crimen affertis contra hunc hominem? Cui illi his verbis responderunt: nisi esset hic nocens, eum tibi non tradidissemus. Et Pilatus: capite eum vos, inquit eis, et ex lege vestra judicate. At Judæi: nobis non licet quenquam interficere. Ut illud fieret, quod dixerat Jesus, significans qua morte moriturus esset. Tum Pilatus rursus in prætorium ingressus, Jesum voca

vit, eique dixit: es ne tu rex Judæorum? Cui Jesus respondit: tuane istud sponte dicis, an alii tibi de me dixerunt? Et Pilatus: quasi vero ego sim Judæus, inquit. Ipsi tui populares et pontifices te mihi tradiderunt. Quid fecisti? Et Jesus: regnum meum hujus mundi non est: si hujus mundi esset regnum meum, pugnavissent mei ministri, ne Judæis addicerer. Verum meum regnum hinc non est. Ergo tu rex es? inquit ei Pilatus. Cui Jesus est ut tu dicis, inquit, me esse regem. Ego eo natus sum, et eò in mundum veni, ut veritatem tester. Quisquis a veritate est, vocem meam audit. Et Pilatus: quid est veritas! Atque id locutus, rursus prodiit ad Judæos, eisque dixit: ego nullum in eo crimen comperio. Est autem vobis is mos, ut unum vobis in Pascha condonem. Vultis ergo, ut vobis Judæorum regem condonem ? At illi rursus universi sic exclamarunt: non istum, sed Barrabam. Erat autem Barrabas latro.

:

19 Tunc ergo cepit Pilatus Jesum, ac verberavit : et milites implexam ex spinis coronam imposuerunt ejus capiti, eumque purpurea toga induerunt, atque ita dicebant : salve rex Judæorum, eique alapas impingebant. Deinde rursus exit Pilatus, et illos sic alloquitur: en vobis eum foras adduco, ut sciatis, me nullum in eo comperire crimen. Ac egresso foras Jesu, spineam coronam purpureamque togam ferente, dixit eis Pilatus: ecce homo. At pontifices et ministri eo viso exclamare: crucifige, crucifige. Quibus Pilatus: capite eum vos, inquit, et crucifigite, nam ego crimen in eo non deprehendo. At Judæi contra: nos legem habemus, inquiunt ei, ex qua lege nostra debet mori, quoniam se Dei Filium fecit. Hac voce audita, Pilatus magis timuit, et rursus in prætorium ingressus, dixit Jesu: unde es tu? At Jesus ei responsum non dedit. Itaque Pilatus sic eum affatur: mihi non eloqueris? nescis me potestatem habere tui vel crucifigendi, vel absolvendi? Respondit Jesus. Non haberes ullam in me potestatem, nisi id tibi superne datum foret. Itaque qui me tibi tradidit, in majore culpa Ex eo studebat Pilatus eum absolvere. At Judæi reclamare: si istum absolvis, non es Cæsaris amicus : quicunque se regem facit, contravenit Cæsari. Hac audita voce, Pilatus Jesum foras eduxit, et pro tribunali

est.

sedit, in loco qui Lapidipavium appellatur, Hebraice autem Gabbatha: quum quidem esset Paschæ præparatio, hora fere sexta, atque ita Judæos alloquitur: ecce rex vester. At illi acclamare: tolle tolle, crucifige eum. Regem ego vestrum crucifigam? inquit eis Pilatus. Cui pontifices responderunt: non habemus regem, nisi Cæsarem. Tum demum eum illis crucifigendum tradidit. Et illi Jesum acceptum abduxerunt: isque suam ferens crucem, profectus est in locum Calvariæ appellatum, qui dicitur Hebraice Golgatha, ubi eum crucifixerunt, et una cum eo hinc atque hinc duos alios, Jesum autem medium. Scripsit autem titulum Pilatus, quem cruci imposuit, in quo ita scriptum erat: Jesus Nazarenus Rex Judæorum. Hunc titulum quum multi Judæorum legissent (nam prope urbem erat is locus, ubi in crucem sublatus est Jesus, et scriptum erat Hebraice, Græce, et Latine) monuerunt Judæorum pontifices Pilatum, ne scriberet Judæorum regem, sed, qui se Judæorum regem esse dixisset. Pilatus respondit: quod scripsi, scripsi. Igitur milites, postquam Jesum cruci affixerunt, ejus vestimenta ceperunt, et ex eis quatuor partes fecerunt, singulis militibus unam: itemque tunicam. Erat autem tunica inconsuta, a summo tota contexta. Itaque commonuerunt inter sese, non esse dividendam, sed de ea sortiendum, cujus esset: ut fieret quod in scripto illo habetur: Partiti sunt inter sese mea vestimenta, et super veste mea sortem jecerunt. Atque hæc quidem fecere milites. Astabant autem apud Jesu crucem, ejus mater, et matris soror, Maria Cleophæ conjux, et Maria Magdalena. Jesus igitur conspicatus matrem, et astantem discipulum quem amabat, dicit matri suæ: mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: ecce mater tua. Atque ex illa hora recepit eam discipulus ad se. Postea sciens Jesus omnia jam perfecta esse, ut perficeretur quod scriptum erat, dicit: sitio. Jacebat autem ibi vas aceti plenum. Itaqué illi oppletam aceto spongiam, et hysopo affixam, admoverunt ejus ori. Et Jesus aceto sumpto, dixit: peractum est, ac inclinato capite, emisit spiritum. Judæi vero, quandoquidem erat Præparatio, ne manerent in cruce corpora Sabbato (erat enim celebris illa dies Sabbati) Pilatum rogarunt, ut eorum crura

« IndietroContinua »