La congiura di Catilina, e La guerra di Giugurta

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Sommario

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 22 - Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit: pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres: lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
Pagina 54 - ... iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus. quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est.
Pagina 46 - Nam profecto aut metus aut injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus poenae novom decernere. De timore supervacaneum est disserere, cum praesertim, diligentia clarissumi viri con- 5 sulis, tanta praesidia sint in armis. De poena possum equidem dicere — id quod res habet — in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse ; earn cuncta mortalium mala dissolvere ; ultra neque curae neque gaudio locum esse.
Pagina 4 - Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem" erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit.
Pagina 66 - Diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis, et cum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. Si...
Pagina 4 - Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit : ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit : pro his superbiam, crudelitatem, déos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
Pagina 140 - Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in lubidinem vortere, sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas partis abstracta sunt; res publica, quae media fuerat, dilacerata.

Informazioni bibliografiche