Immagini della pagina
PDF
ePub

THE CONSPIRACY OF CATILINE.

B.C. 63.

Ом.

MNIS homines, qui sese student praestare ceteris

animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis 5 servitio magis utimur; alterum nobis cum deis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere; et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et 10 formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi 15 consulueris mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget. 2. Igitur initio reges — nam in terris nomen imperi id primum fuit divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua 20 cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque 25 negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. 30

Nam imperium facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est; verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere,

fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium 5 semper ad optumum quemque a minus bono transfertur.

Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque

somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes 10 transiere : quibus profecto contra naturam corpus

voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui

anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari 15 facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

3. Pulcrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace vel bello clarum

fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere 20 multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudqua

quam par gloria sequitur scriptorem et actorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere : primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc

quia plerique quae delicta reprehenderis malivolentia 25 et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque

gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio 30 ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa

fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen

inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta 35 tenebatur : ac me, cum ab reliquorum malis moribus

dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem eadem

que quae ceteros fama atque invidia vexabat. 4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut 5 venando (servilibus officiis) intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, - eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus 10 rei publicae animus liber erat.

Igitur de Catilinae conjuratione, quam verissume potero, paucis absolvam : nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda 15 sunt quam initium narrandi faciam.

5. Lucius CATILINA nobili genere natus fuit, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam 20 exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est.

Animus audax, subdolus, varius, cujus rei lubet simulator ac dissimulator : alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus : satis eloquentiae, sapientiae parum: vastus 25 animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem Luci Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur magis 30 magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.

35 Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civi

CIL tuo Ja ca: de:

CO lal

no

ue

era

COT div

pu glo

rai

ро na

no

tatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta majorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immú

tata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitio5 sissuma facta sit, disserere. * 6. Urbem Romam, sicuti

ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Aborigines, genus

hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum 10 atque solutum. Hi postquam in una moenia con

venere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed postquam res eorum, civibus moribus

agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, 15 sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opu

lentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse ; nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi

militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, 20 hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque

armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis benificiis amicitias parabant.

Imperium legitumum, nomen imperi regium habe25 bant: delecti quibus corpus annis infirmum, ingenium

sapientia validum erat, rei publicae consultabant: ei vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae

libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in super30 biam dominationemque se convortit, immutato more

annua imperia binosque imperatores sibi fecere : eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum. 7. Sed ea tempestate coepere se

quisque magis extollere magisque ingenium in promptu 35 habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores

sunt, semperque eis aliena virtus formidulosa est. Sed

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »