Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

PRAEFATIO.

Indices, ne longior interponeretur mora, nolui inserere huic volumini. Quod quum eos contineret libros quos invento codice Bambergensi pertractavissem (vid. praefat. vol. IV.), speraveram fore ut non multum mihi facesseret negotii, sed spes me fefellit. Sensi, quantum interesset, utrum singulos quosdam emendandos eligeres locos, an totus orationis contextus esset ad normam exigendus. Neque erat quod laboris taedium levaret, quoniam res illustriores occupatae erant aut a me ipso aut ab aliis, restabant aut abstrusae atque perdifficiles, aut leves atque minutae, neque tamen minus eae requirebant diligentiae atque operae, immo multo copiosior adnotanda erat scripturae discrepantia quam in ceteris Naturalis Historiae libris. Eo autem stimulo, quem laeti studiorum fructus addere solent, destitutus conficiebar gravissimis maeroribus et luctibus, in quibus sunt qui non me solum moverint, nam quis non luget mortes clarissimorum virorum C. F. Naegelsbachii et F. Thierschii? quibuscum, amico altero, altero praeceptore usus, ego artissimis coniunctus eram necessitudinis vinculis. Quid mirum, si ad reliquum perficiendum minus alacer et promptus fuit animus quam ad inchoandum opus?

Maximas vero difficultates mihi attulit ultimus liber, quem e vetustioribus codicibus solus continet codex Bambergensis, hac quidem ex parte et interpolationibus et lacunis ita foedatus, ut liceat ipso eum dicas inferiorem. Sed tamen tamquam obrussam eum adhibendum esse putabam, ut vel ex eius interpolationibus nonnullae mihi viderentur addendae esse uncis inclusae. Multo enim deteriores sunt quae praeterea adhuc cognitae sunt tres codicum familiae, qui quidem numerus efficitur, si respicimus ad operis finem, qui integer legitur in uno codice Bambergensi, e quo quae in ceteris exemplaribus desiderari demonstraveram in observationibus criticis (Monach.

[blocks in formation]

MDCCCXXX.) a me in lucem edita sunt in lectionum Plinianarum particula priore (Suevof. MDCCCXXXIV.).

Quae antea typis edita sunt exemplaria desinunt in verba quacumque ambitur mari (§. 203, pag. 179. lin. 34.). Quem operis finem licet ego in uno codice Parisino 6804., qui est sec. XV. scriptus, me videre meminerim, neque quisquam, quod sciam, huius rei praeterea habuerit rationem, dubium non est quin tribuendus sit peculiari cuidam codicum familiae, cuius simillima sane esse videtur altera cuius ultima verba sunt: priusquam ad oculos perveniat desinens nitor (§. 199. pag. 179. lin. 5.); nam praeter codicem Mediceum sec. XIII. et Petropolitanum, quem immeritis laudibus extulit Stephanus Falconetus, ei adscribendi sunt e Silligianis codex Vindobonensis II. sec. XV. (C) et Monacensis sec. XV. (P), quibuscum plerumque congruunt exemplaria typis edita ante Harduinum, qui codicem Parisinum 6797. (d) amplexus incidit in tertiam familiam, cuius exemplaria desinunt in verba primum pondere (S. 199. pag. 179. lin. 1.), et in hoc libro depravavit multo plura quam emendavit, quippe qui non animadverteret illum codicem Toletani alias simillimum, ab initio non magis quam hunc continuisse librum XXXVII., suppletum postea e codice recentiori qualis est Parisinus 6801. seculo XV. scriptus (h) et duo alii Parisini unusque Vaticanus.

Quae quum ita sint, si forte iusto plura in hoc libro reliqui, spero mihi datum iri veniam.

Scribebam Suevofurti nonis Iuliis MDCCCLX.

SCRIPTURAE DISCREPANTIA.

Codd. BPRTVdh,

lib. XXXIII. §. 1-9. pag. 3. 4.

Lib. XXXIII. pag. 3. lin. 2. exquirenti B. *) | 6. vidimus RVd., videm. h. | 7. excavato RVd', ..tos montes h (d2 del. mirantes.) | 8. hoc et RV, hoc etiam dh edd. | 9. An parenti? | 11. quaqua SRTVd. | caecatur PV(Rd cec.), secatur T Hard. (R ..etur). | 12. quoto om. RVdh. | 13. ha e c h edd. fruges larga B (S frugis, sed vid. ad vol. II. p. 51. 1.), fugre si archa T, sugresiarca RV, frugi sit in archa P, frugum parcha d, minime parca hedd. | 14. perimunt SB2, premunt RTV edd. Vid. ad vol. II, p. 169. 37. | 16. ut repente BRVh. | 18. penetratur SB, sed cf. §. 6. quanto feliciore aevo al. | 19. et delic. h edd. | 23. nomine ex auro custodiens h, nomen natura Td (Hard. non, RV natur am). parum unam om. RVd. | 24. potestatem B. | 26. eum RVd, o P Brot. | 29. auxere om. B. (S dist. provocare et artem). 4. 3. murrina SBT (RVd ..nam), myrrhina edd. Vid. ad p. 145. 27. | 11. sacrum fama e SB (RTVd fam a), sacra fames, auri sacra fames Brot. e Reg. 3. (h edd. vett. aurum), cf. Virg. Aen. 3, 57. | 13. quantum RVdh edd. | 14. sese SB, se v. | 17. emitasse T℗ (R emitt., V. a emitt.), mutasse d Hard. et ipse (om. iam) RVdh edd. | 19. cum om. RVd. | 22. qui id RTVd, qui anulum h edd. vett. | 29. romaene PRV. (d ..ene), romani h. | quorum Ph. | more (om. in) h edd. vett., mere Gron. Hard. | ferrent PRV (h ferendum), ferreum d, ferreum id Sabell. edd. | erat PVdh edd.,

...

*) S significat contextum editionis Silligianae, Sill. commentarium Silligii, U Urlichsii Chrestomathiam Plinianam Berol. 1857, 1 emendationes editoris, I1 eiusdem emendationes in appendice ad vol. V. prioris editionis Silligianae Lips. 1836. prolatas, Barb. Hermolai Bar-. bari Castigationes Rom. 1492., Salm. Exercitationes Plin. Trai. ad Rhen. 1680., B cod. Bambergens. sec. X vel XI, (B1 eundem a prima, B2 a secunda manu), C cod. Vindobonens. II, ap. Endlicherum 235, sec. XV., N cod. Burbon. sec. XIV., P cod. Pollingens. nnnc Monac.. sec. XV., R cod. Riccardian. sec. XI., T cod. Toletan. sec. XI-XIII., V cod. Vossian. Leid. 61., a cod. Paris. 6795. sec. VIII. vel IX., d cod. Paris. 6797. sec. XIII., h cod. Paris. 6801. sec. XV., cod. Chiffletian., v scripturam editionum et codicum praeter nominatos.

Codd. BPRTVdh.

lib. XXXIII. §. 8

erat id Gron. ut Hard. 5. 13. hii BV, ii S, duo R. | 15. his SRTVd, iis qui B. | 16. muneri (om. vice) RTVd℗ Hard. | 27. et iam U. | serior is S, ser toris PRTV®. | et SUB, om. v. | 28. fuisse RVdh edd. | 33. effici om. PRTVd® Hard. | 34. periisse U, reperisse Td, repperisse suo et P (h Brot. rapuisse). | Pompelii B1(B2 ..pil.), Pompeium P. | secundo Brot., IIII Td. | 36. ex om. d edd. | 37. is SUB, his v. 6. 1. 2. equidem Sd. | 3. indicare ℗ Hard. | et iam I, etiam UB, quoniam Sv. | 4. repetimus h edd. | 11. XIIII B, XIIII milia SU (d XIII RVh, edd. tredecim). | 11. 12. transtulit...pridie om. B. | 12. VI SRTVd®, VI millia Hard. (h edd. vett. VII). | 13. XV B, XV (om. milia) RVd, XV milia S (edd. mill.). | CXV B, CXV milia SRVd (edd. mill.). | 15. Anci U, Orell. ad Cic. ad Att. VI, 1, 8., Cnei Manut. et Pigh. ibid., Anni SB (v ..ii). | 17. plebi RV, ..bis B2dh edd. | 19. promulgaverat RVdh edd. | 21. Poetellio RTV, Pettlio h. | 23. plebei SUB, .. bis v. | indignatione RVd (h edd. senatus ind.). | 24. abiectos fuisse Rdh edd. | 26. at enim I, ut enim SUB, et enim RVdh Hard., Est enim edd. vett. | 27. propterque dh, propter qua e SUBV, propter P, propter e a que Hard. ! 29. L. (Sul.) URVh edd. vett., I. T. | 34. CCIIII U Hard.1 Brot. Niebuhr, CCIII SB, CCCIIII RTVdh Hard.2. | 34. 35. annis om. B. 7. 3. tunc B, tum SUdh, cum RV. | 4. habuere SUB, ..runt v. | 6. fuer at Rdh edd. | 16. deinde RVdh edd. | 18. qua S cod. Paris. 6803. | 18. 19. occult a n tur SBRd. | 19. milis I, cf. 36, 98. et Fest. s. v. millus, milibus SUv, micis Gron. Url. | 21. servi B. | 30. uni tantum UB, uni Sv. | 35. infer ci RTV, inferunt d, inserunt h. | 36. totius RVd, totam h. | 37. 8. 1. vel Bergk. | gemmas RV. plurima SUB, mum v. | 2. priscorum om. S (RVd cum qualis innocentia). 3. at nunc dh edd., adiuncti V, at vincti R. | 4. et in RVdh edd. | 5. acta serv. RVdh, ac serv. edd. | 15. et ipso B, ipsi R. | 18. actu RVd, om. h. | 19. non B, nondum SUv. arra om. B. Poterat omitti, ut intelligeretur sponsio, sed cf. 29, 21. | 20. An omisso mox legendum est: nummos ante apud nos anulos coepisse? cf. 35, 77. omniu ante. | 27. plebei SUB, ..bi v. | 29. iu dices Rdh edd. 9. 1. electi SB, sel. v. | 1. 2. in comitiis del. Bergk. | 5. principatu B, ..tus SUV. 7. Polione Url. in emend., B 35, 10., Poll. SUv. | 9.

[ocr errors]

« IndietroContinua »