Immagini della pagina
PDF
ePub

maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. Quòd si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, æquabiliùs atque constantiùs sese res humanæ haberent; neque aliud aliò ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facilè his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verùm, ubi pro labore desidia, pro continentiâ et æquitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque à minùs bono transfertur. Quæ homines arant, navigant, ædificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti peregrinantes, transegere; quibus, profectò contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxtà æstumo, quoniam de utrâque siletur. Verùm enim verò is demum mihi vivere atque frui animâ videtur, qui, aliquo negotio intentus, præclari facinoris, aut artis bonæ famam quærit. Sed, in magnâ copiâ rerum, aliud alii natura iter ostendit.

III. PULCHRUM est bene facere reipublicæ etiam bene dicere haud absurdum est. Vel pace, vel bello, clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tamen etsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primùm, quòd facta dictis sunt exæquanda dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malevolentiâ et invidiâ dicta putant: ubi de magnâ virtute et gloriâ bonorum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus, initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum; ibique mihi advorsa multa

fuere. Nam pro pudore, pro abstinentiâ, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium; tamen, inter tanta vitia, imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cùm ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minùs honoris cupido eadem, quæ ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. IGITUR, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam ætatem à republicâ procul habendam decrevi, non fuit consilium, secordiâ atque desidiâ bonum otium conterere; neque verò agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere: sed, à quo incepto studio me ambitio mala detinuerat, eòdem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quæque memoriâ digna videbantur, perscribere: eo magis, quòd mihi à spe, metu, partibus reipublicæ, animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjuratione, quàm verissumè potero, paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca priùs explananda sunt, quàm initium narrandi faciam.

V. LUCIUS CATILINA, nobili genere natus, magnâ vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentiâ bella intestina, cædes, rapinæ, discordia civilis, grata fuere; ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediæ, vigilia, algoris, supra quàm cuique credibile est: animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet simulator ac dissimulator: alieni appetens, sui profusus; ardens in cupiditatibus; satis eloquentiæ, sapientiæ parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc, post dominationem Lucii Sullæ, lubido maxuma invaserat reipublicæ capiundæ; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox, inopiâ rei familiaris, et conscientiâ

scelerum; quæ utraque his artibus auxerat, quas suprà memoravi. Incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, suprà repetere, ac, paucis, instituta majorum domi militiæque; quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint; ut, paullatim immutata, ex pulcherrumâ, pessuma ac flagitiosissuma facta sit, dis

serere.

VI. URBEM Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Æneâ duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una monia convenere, dispari genere, dissimili linguâ, alius alio more viventes; incredibile memoratu est quàm facilè coaluerint. Sed, postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera, satisque pollens videbatur; sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentiâ orta est. Igitur reges populique finitimi bello tentare: pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri, metu perculsi, à periculis aberant. At Romani, domi militiæque intenti, festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviàm ire; libertatem, patriam, parentesque armis tegere pòst, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; magisque dandis quàm accipiundis beneficiis, amicitias parabant. Imperium legitimum, nomen imperii regium habebant: delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientiâ validum erat, reipublicæ consultabant: hi, vel ætate, vel curæ similitudine, PATRES appellabantur. Pòst, ubi regium imperium, quod, initio, conservandæ libertatis atque augendæ reipublicæ fuerat, in superbiam dominationemque convertit; immutato more, annua imperia, binosque imperatores sibi fecere: eo modo minumè

:

posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

VII. SED eâ tempestate cœpere se quisque extollere, magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni, quàm mali, suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adeptâ libertate, quantùm brevi creverit: tanta cupido gloriæ incesserat. Jam primùm juventus, simul laboris ac belli patiens erat, in castris per usum militiam discebat: magisque in decoris armis et militaribus equis, quàm in scortis atque conviviis, lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus onnia domuerat. Sed gloriæ maxumum certamen inter ipsos erat: sese quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat: eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant: laudis avidi, pecuniæ liberales erant: gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parvâ manu fuderit, quas urbes, naturâ munitas, pugnando ceperit, ni ea res longiùs ab incepto traheret.

VIII. SED profectò Fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas, ex lubidine magis quàm ex vero, celebrat obscuratque. Atheniensium res gestæ, sicuti ego æstumo, satis amplæ magnificæque fuere; verùm aliquanto minores tamen, quàm famâ feruntur. Sed, quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum verbis eam potuere extollere præclara ingenia. At populo Romano nunquam ea copia fuit: quia prudentissimus quisque negotiosus maxumè erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere, quàm dicere; sua ab

aliis benefacta laudari, quàm ipse aliorum narrare, malebat.

IX. IGITUR domi militiæque boni mores colebantur; concordia maxuma, minuma avaritia erat; jus bonumque apud eos, non legibus magis quàm naturâ, valebat. Jurgia, discordias, simultates, cum hostibus exercebant: cives cum civibus de virtute certabant in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicis fideles erant. Duabus his artibus, audaciâ in bello, ubi pax evenerat, æquitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta hæc habeo; quòd sæpius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardiùs, revocati, bello excesserant, quàm qui signa relinquere, aut, pulsi, loco cedere ausi erant; in pace verò, quòd beneficiis, quàm metu, imperium agitabant, et, acceptâ injuriâ, ignoscere, quàm persequi, malebant.

X. SED, ubi labore atque justitiâ respublica crevit, reges magni bello domiti, nationes feræ, et populi ingentes vi subacti, Carthago, æmula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terræque patebant; sævire Fortuna, ac miscere omnia, cœpit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facilè toleraverant, iis otium, divitiæ, optandæ aliis, oneri miseriæque fuere. Igitur primò pecuniæ, deinde imperii cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem, ceterasque artis bonas subvertit; pro his, superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere, edocuit ambitio multos mortalis falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud in linguâ promptum habere; amicitias inimicitiasque, non ex re, sed ex commodo, æstumare; magisque vultum, quàm ingenium, bonum habere. Hæc primò paullatim crescere, interdum vindicari: pòst, ubi contagio, quasi pestilentia, invasit, civitas immutata; imperium, ex

:

« IndietroContinua »