Immagini della pagina
PDF
ePub

CATILINA.

WITH NOTES

BY TITE

REV. J. S. WATSON, M.A., M.R.S.L.,

HEAD MASTER OF THE PROPRIETARY GRAMMAR SCHOOL, STOCKWELL.

LONDON: WILLIAM TEGG.

1865.

294. g. 7

LONDON:

PRINTED BY WILLIAM NICHOLS,

48, HOXTON SQUARE.

NOTICE.

THE object of the brief annotations attached is to assist the learner in understanding such peculiarities of Sallust's phraseology, and use of particular words, as cannot readily be elucidated by the aid of ordinary dictionaries.

Points of history and geography are not noticed, except in a few instances where some explanation on such matters seemed necessary to indicate the drift of the writer. Every student is supposed to have at hand some historical and geographical treatises for consultation on questions arising in those subjects.

The text, with but few variations, is that of Kritz, who has properly restored many words which Cortius, in his love of conciseness, had ejected.

J. S. W.

Stockwell, October, 1865.

C. CRISPI SALLUSTII

BELLUM CATILINARIUM.

I. OMNIS homines, qui sese student præstare ceteris animalibus, summâ ope niti decet vitam si. lentio ne transeant, veluti pecora, quæ natura prona, atque ventri obedientia, finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est : animi imperio, corporis servitio magis utimur: alterum nobis cum dîs, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingenii quàm virium opibus gloriam quærere; et, quoniam vita ipsa, quâ fruimur, brevis est, memoriam nostrî quàm maxumè longam efficere. Nam divitiarum et formæ gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara æternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi, res militaris magis procederet. Nam et priùs, quàm incipias, consulto; et, ubi consulueris, maturè facto opus est. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

II. IGITUR initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) divorsi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea verò quàm in Asiâ Cyrus, in Græciâ Lacedæmonii et Athenienses cæpere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere,

B

« IndietroContinua »