Immagini della pagina
PDF
ePub

Tuis quod nuper Godofredus Hermannus, quem inter praeceptores me numerare posse valde mihi gratulor, tam egregie pronuntiavit, curandum esse ut aliquod quis quasi domicilium habeat, quod jure suum dicere in eoque reg-* nare possit nec tanquam hospes propriae sedis expers vagetur per alienas domos, notus quidem ubique et fortassis etiam acceptus sed nusquam dominus et iure suo possessor, ita tantum fore ut quis conferat quid ad communem utilitatem. Sed alia quoque in re me Tuum exemplum imitari studuisse ex hoc libello intelliges. Quamquam enim versatus sum in rebus bellicis, summopere cavi ne fierem pugnax et acer neque secutus igitur sum illos, qui vix elapsi ex tirocinii annis, adolescentum Romanorum more captent illustrem quandam accusationem et detrahere aliquid studeant magnis viris, diversae imprimis, quos vocant, scholae auctoribus, meritae gloriae, obliti profecto pumilionem in gigantis humeris impositum longius quidem prospicere, nisi ipse caecus sit, quam gigantem, manere tamen homunculum.

Vale, Vir optime, mihique favere perge,

Scripsi in Academia Christiana-Albertina Kiliensi, mense

Novemb. anni 1835.

Antiqua componere novis utilissimum est nec melius antiquo

rum populorum ingenium ac mores possumus cognoscere quam comparando cum recentioribus. Modo ne abripiamur in hoc studio neque temporum antiquorum admiratione neque recentiorum laudibus, id quod multis accidit eorum, qui in populorum antiquorum vitam, leges institutaque inquisiverunt. Aut enim status rerum publicarum antiquarum et civium condicionem nimis praedicare solent aut ubi res est cum rationibus inter veteres populos conspicuis, incusant eos ut barbaros et vero humanitatis sensu plane carentes, recentiores contra Europae gentes ad coelum efferunt, quippe quae jus demum mutuum sibi constituerint. Quod quo jure faciant hi censores utile videtur inquirere nec melius id fieri posse putamus quam comparando ex ordine, primum qui fuerit animus insignium antiquorum populorum in reliquos populos et quales rationes inter populos exstiterint, ut breviter dicamus, quale fuerit apud eos jus gentium, deinde quale jus gentium apud recentiores populos sit constitutum. Ac primum videamus de Graecis.

Quod passim legimus apud Herodotum1) Persas Graecorum hostes gravissimos prae ceteris eirovę a Lacedaemoniis appellatos esse, quos fagßágovs nominabant ceteri Graeci 2), indicare hoc videtur non ita diversum fuisse horum vocabulorum sensum aut certe commune quid habere haec nomina. Quod quale sit inquirendum igitur est. Quamquam Persas prae ceteris barbaros appellabant Graeci, satis tamen constat, barbaros omnes fuisse qui non essent Hellenes. Sed Homerus hoc nomine

1) IX, 11. 53. 55. cf. Plut. Aristid. 10. Serv. ad Virg. Aen. IV, 424.

2) Herod. IX, 11. 55. VIII, 142. Stephani Thes. gr. ling. s. v.; Roth über den Sinn und Gebrauch des Wortes Barbar. Nürnberg 1814. 4. p. 5 et 8.

nondum usus est eo sensu, nondum enim, ut dicit Thucydides 1), Graeci communi nomine E22nves appellabantur; semel tantum Homerus 2) Cares nominat faoßagogovovs. Postea oi βάρβαροι opponuntur τοῖς Ἕλλησι et contrarii esse dicuntur. Potest igitur quaeri qua de re Graecis necessaria visa fuerit talis oppositio quidque desiderantes in peregrinis barbaros eos appellaverint, nam ubique negationem quandam habet vocabulum Bagßagos. Nihil facilius observabatur quam linguae diversitas, a qua igitur potissimum repetenda videtur nominis Pagpagos origo 3). Ostendit hoc locus ille Homeri, nam a cultu animi et vita ac moribus non fere diversi erant tempore Homeri Graeci et extranei 4) sed Carum linguae duritiem vel balbutiem notavit Homerus illa appellatione. Eandemque hanc vocem Bagßagógovos legimus in antiquo oraculo Bacidis apud Herodotum 5), ubi nihil differt a simplici vocabulo

1) Non recte notatur Thucydides a Lud. Dindorfio in Stephani Thes sv. pagpagos (ed. Paris.) ut qui falsa ratione usus sit. Verba enim Thucydidis hunc habent sensum: Homerus non appellavit peregrinos barbaros, cum enim Graecis inditum non esset commune nomen "Elves, non poterant peregrini conjunctim barbari vocari, quod nomen ex sola oppositione ortum est. Bagßagógovoi jam antea singuli poterant appellari, ut Cares, non autem cunctorum haec erat appellatio, quod monemus contra Strabonem XIV, 2. p. 662.

2) Il. Il 867. Erant qui hunc versum Homeri ut spurium expungerent, sed bene poëtae vindicatus est, cf. Göller in argumento libri primi Thucydidis; L. Dindorf in Stephani Thes. s. v. ßagßagógovos. Adversari enim videbatur versus Homeri verbis Thucydidis, eamque ob causam damnatus esse videtur. Sed non dixit Homerus βάρβαροι Κάρες.

3) de variis significationibus vocis et mutatis paulatim notionibus cf. Gibbon history Tom. IX. p. 415. (Lips. ed. 1821.) Roth in commentatione allata.

4) Roth 1. 1. p. 4.

5) VIII, 19. Hic locus varie explicatur. Schweigh. per attractionis structuram vulgatam lectionem idem valere dicit quod poάeo ὅταν βαρβαρόφωνος βάλλῃ. Sed haec attractio tam molesta et dura est, ut multo praestet secundum Larcherum una litera mutata legere βαρβαρόφωνος, nisi mente addere volumus subjectum τις vel simile quid, quod in oraculo bene fieri posse videtur, et adjectivum ßagßaρόφωνον arcte conjungere cum ζυγόν, quod quidem substantivum duo tum haberet adjectiva. Non displicet nobis haec ratio, «nihil aliud enim tum significaret fagßagógovos nisi peregrinus quod sae

Baoßagos. Nec minus de prima significatione illa docemur loco Aristophanis 1), ubi Graece discere dicuntur aves ßágßaqoi övres προτοῦ. Quod igitur dicit Herodotus 2 de Aegyptiis: βαρβάρους πάντας καλέουσι τοὺς μή σφι ὁμογλώσσους optime id convenit ad Graecos atque conspicuum fit verbis Strabonis. 3) Sed temporis progressu alia apparuit diversitas inter Graecos et exteros, eaque major erat quam linguae discrepantia ideoque semper a scriptoribus effertur. Graeci enim celeriter ad tantum pervenerant fastigium eruditionis et cultum animi, ut exteros rudes et incultos putarent idque plerumque nomen fagßagor denotat 4). Non igitur lingua solum sed moribus cultuque animi Graeci contrarii erant exteris, deerat his quod Graecis non minus quam victus necessarium videbatur ad vitam bene sustentandam, educatio ad humanitatem et verum ingenii cultum studiaque liberalia, deerat Bíos "Elλnv 5). Non plane quidem expertes eos judicabant Graeci omni doctrina et artium rudes, nam vel nobilissimi Graecorum, Athenienses, multa peregrina instituta adoptabant 6), sed neminem eorum accedere credebant ad animi cultum Graecorum. Accedit autem tertium, in quo non minorem quam quae erat lingua et moribus diversitatem conspici poëtae et philosophi Graeci contendunt, cum barbaros natura servos esse dicunt, Graecos liberos et dominos barbarorum 7) nec corpore solum sed animo eos servos esse,

pius exprimitur per adjectivum ßágßagos. Qui usus haud scio an magis probaret rem de qua agitur, primam vocabuli ßágẞagos significationem e sermonis diversitate esse petitam. Non afferre quidem possum locum ubi adjectivum ßagßagógovos sit adjunctum rebus quae govýv non habent, sed legimus apud Aeschylum (Sept. c. Th. 623.) ποδῶκες ὄμμα et (Choeph. 576.) ποδῶκες χάλκευμα atque alia ejusmodi ex poetis nota sunt.

1) Aves 200.

2) II, 158.

3) XIV, c. 2. p. 662.

4) Egregie hoc exposuit Roth 1. 1. cf. Jacobs vermischte Schrif

ten. T. III. p. 79. sq.

5) Dionys. Hal. Arch. I. c. 90.

6) Xenoph. de rep. Athen. II, 8. Roth p. 4. not.

7) Aristot. Polit. I, 3. et pluribus locis. Eurip. Jph. Aul. 1397. Med. 521. sqq.

1

arceri enim apud barbaros a tyrannis omnem eruditionem 1). Vita igitur publica, libertas singulorum et libera rei publicae condicio Graecos maxime discernebat a barbaris. Quare qui extra patriae fines esset, jure patriae eum atque omnino jure privatum censebant Graeci, nam jura et leges ei tantum proderant, cui comparata erant, civem 2) ideoque exilium perpetuum a capitis poena non multum differre existimabant 3). Cumque Graeci ita jure expertes judicarent exteros et ad servitutem natos, suum esse credebant in servitutem eos redigere eamque ob causam Plato 4) Graecos et barbaros natura hostes esse dicit.

Iam eo revertimur unde exorsi sumus ad quaestionem, cur Graeci promiscue fere usi sint nominibus ξένος et βάρβαρος et cur Persas gravissimos hostes prae ceteris his nominibus appellaverint. Tertium enim illud quod diximus discrimen habuisse Graecos inter se et barbaros, commune est his nominibus. Cumque in utroque vocabulo insit negatio, si nomine barbarorum discernuntur a Graecis exteri, plus quidem negatur et derogatur iis quam fit per nomen §évot, sed involvit illud hujus significationem, sunt enim evo peregrini, expertes juris civitatis alicujus graecae, iique simul sunt barbari et hostes 5)

Quae cum ita sint, via jam munita nobis videtur ad eam quaestionem quae est de jure gentium Graecorum, de qua nostris temporibus egerunt Wachsmuth 6) et Heffter 7. Ille affirmat, hic negat Graecos habuisse jus gentium. Quaeramus igitur, num coluerint Graeci jus gentium, num fuerit jus quod inter Graecos et exteros ita valeret ut, qui ab eo recederet, injuste agere adversus alte

1) Aristot. Polit. V, 11.

2) cf. Walter, Geschichte des R. R. I. p. 45.

3) K. Fr. Hermann, griech. Staatsalterthümer. p. 22.

4) de republ. V. p. 470.

5) Comparari etiam potest usus vocis állógios quam Hesychius simpliciter explicat per πολέμιος et ξένος, hujus enim vocis apud Homerum usus hic est, ut állółgłos pós nihil fere valeat nisi hostes. II. V, 214. Od. XVI, 102.

6) Jus gentium quale obtinuerit apud Graecos ante bellorum cum Persis gestorum initium, Kiliae 822. 8.

*) De antiquo jure gentium prolusio. Bonnae 1823. 4.

« IndietroContinua »