Immagini della pagina
PDF
ePub

CAPUT II.

De jure ipso belli tempore a Romanis culto.

[ocr errors]

Romani antiqui, sicut juste ac pie bellum incipere necessarium putabant, neque aliter rem sibi bene procedere posse sperabant, in bello gerendo justitiam et fidem servandam esse duxerunt atque, ut consentaneum est, jus belli et pacis Romanorum non magis pertinebat ad principia bellorum et finem juste bello imponendum quam ad ipsum belli tempus. Simulac conclamatum erat ad arma, nocere studebant hosti viresque et opus ejus infringere, non tamen licentiam omnem in hostem adhiberi voluerunt. Nam insignibus exemplis docemur fidem et justitiam in bello etiam contra utilitatem ab antiquis Romanis cultam esse. Cicero narrat 1) historiam de perfuga Pyrrhi, qui Senatui Romano se regi venenum daturum esse promiserat, a Romanis tamen ad regem reductus est 2). Nec minus nota est historia de ludimagistro illo qui pueris Faliscorum, cum quibus bellum erat, ad castra Romanorum ductis ut Romanis eos traderet, manibus post tergum vinctis ad Faliscos remissus est 3). Eandem ob causam antiqui Romani, si quid singuli temporibus adducti hosti promisissent, in eo maximam fidem conservandam esse exemplis probarunt. Regulus ad supplicium redire maluit, quam fidem hosti datam fallere 4). Post pugnam Cannensem, cum Hannibal e numero captivorum Romanorum decem Romam misisset ut agerent cum suis de captivis redimendis et illi promisissent se redituros esse, nisi de redemtione impetrassent, unus autem eorum fictione quadam et fallaci reditu jusjurandum solvere Romaeque valere vellet, comprehensus Romae et ad Hannibalem reductus est 5). Non est nobis consilium his fidei et justitiae exemplis purgare omnino antiquos Romanos a crimine fraudis et doli in hostes; non abstinebant enim fraude, si modo pia

1) De off. I, 13, 40.

2) Liv. Epit. XIII. Dion. H. XIII, 1. 2. Gell. N. A. III, 8. Valer. M. VI, 5, 1.

3) Valer. M. VI, 5, 1.

4) Cic. de off. I, 13, 39.

5) Polyb. VI, 56. Cic. de off. I, 13, 40.

erat, si non aperte jus violabatur sed injustitia bene celari poterat. Bene expressit sensum Romanorum Machiavelli 1) his fere verbis:,,videmus non abstinuisse fraude et dolo Romanos eo tempore, quo fines imperii incipiebant prorogare, quibus utendum est omnibus qui ad summa fastigia potentiae a parvis initiis escendere volunt, quales artes eo minus turpes sunt, quo magis celantur sicut mos erat Romanorum", Si quis ad laudem veterum Romanorum nimis propensus est, objici potest historia de sponsione Caudina, facta iis temporibus cum nondum omnes argutias et calliditatem, ut dici solet, imbiberant Romani, cum nondum toti erant in fallendo et decipiendo. Sed manent egregia fidei et justitiae exempla temporibus ante bella Punica conspicua 2), quae, etiamsi non nimis credamus narrationibus quales modo attuli, quarum non paucas ab antiquis, annalium scriptoribus proavos laudandi cupidissimis, fictas et exornatas esse, credere licet), optime tamen declarant animum antiquorum Romanorum. Postea quidem Romanos callida juris interpretatione ut tegerent fraudem saepissime usos esse conspicimus et quamvis ubique perstringerent infidiam Poenorum 4) et fides Punica proverbii loco pro summa ab iis infidia diceretur, re vera non meliores fuisse eos quam Carthaginienses. Sed non est hujus loci uberius de hac re disputare. Persistendum videtur in antiquis temporibus quibus jus belli valebat, quippe quod ibi optime cognosci potest.

1. Jus legationis.

Inter praecipua jura, quae belli tempore colebantur est jus legationis. Manavit autem legatorum jus ex jure gentium, quale ubique agnoscitur neque ulla gens antiqua tam fera erat ut omnino negligeret hoc jus, ut verbis utar Statii 5):,,sanctum legati populis per secula nomen".

1) Discorsi II, 13.

2) Niebuhr T. III. p. 311.

3) Lachmann de fontibus historiar. Livii comm. II. p. 5.

Ex jure

4) Diodor. Excerpt. lib. XXVIII. in: Maji Scriptor. vet. nova collect. T. II. p. 72. cf. Beier ad Cic. de off. I, 12. T. I. p. 93.

5) Theb. II, 486.

igitur gentium sacrosancti erant legati et tuti inter hostium tela.

Cicero 1):,,sic enim sentio, inquit, jus legatorum cum hominum praesidio munitum, tum etiam divino jure vallatum esse". Hoc legationis jus a Romanis semper imprimis colebatur, „apud eos, dicit Dionysius 2), munus legati est omnium honoratissimum et sacratissimum, quia legatus auctoritatem et potestatem Imperatoris habet et sacrosanctus et venerandus est ut sacerdos".

Cicero 3) legatum ad Antiochum missum senatus faciem auctoritatemque populi Romani secum attulisse dicit. Cum legati missi essent a Tarquinio rege expulso, petentes ut bona sua sibi redderentur eamque ob causam aliquamdiu in Urbe commorarentur, cum nobilissimis Romanis clandestina consilia de restituendo Tarquinio ineunt. Quod cum indicio servi patefactum esset, comprehensi sunt legati et conjurati. Proditoribus extemplo in vincula conjectis, de legatis paullulum addubitatum est, et quamquam visi sunt commisisse ut hostium loco essent, jus tamen gentium valuit, et liberi dimissi sunt4). Polybius 5) docet Scipionis exemplo populum Romanum nihil habere antiquius fide erga legatos, non enim jure talionis usus est in Carthaginiensium legatos, quamquam male a Poenis tractati erant legati Romani, Sed quod passim dicunt scriptores sanctitatem legatorum Fetialibus tuendam commissam esse ex eodem quod supra notavimus studio Fetialium auctoritatem augendi ortum est. Dionysius H., qui in ea re copiosissimus est, Fetialium esse dicit 6) τà nɛgi taùs ngeoßevτὰς ἀδικήματα δικάζειν etc. atque ejusdem generis est locus Varronis. Si historiam sequimur, per Fetiales traditos esse videmus, qui contra jus gentium legatos populi alicujus lae

1) De harusp. resp. 16, 34. cf. Tac. Hist. III, 80. Pseudo-Ascon. ad Cic. in Verr. lib. I. §. 85. p. 182 sq. (ed. Orell.). Cujac. obss. II, 5. Hugo Grot. II. c. 18.

2) XI, 25.

3) Philipp. VIII, 8. cf. Liv. VIII, 5. 6. XXI, 25. Dion. H. II, 51. 4) Liv. II, 4. cf. Dion. H. VI, 16.

5) XV, 4.

6) II, 72.

7) Apud. Non. Marcell. III, 12.

serant 1). Pomponius 2): „,si quis legatum hostium pulsasset, contra jus gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati" etc. Postea lege Julia de vi publica teneri videmus eum qui legatum violasset 3). Non vero de injuriis tantum in legatos perpetratis sed etiam de iis, quae contra jus gentium fecisset legatus, ut si arma in legatione cepisset adversus eos ad quos missus erat, jure Fetiali cautum est. Cum a Roma missi essent tres legati, qui agerent cum Gallis, Clusium urbem prementibus, commisso proelio Clusinorum et Gallorum legati Romani contra jus gentium arma ceperunt atque unus eorum, Q. Fabius Ambustus, ducem quendam Gallorum interfecit. In hujus rei narratione addit Plutarchus 4): γνωρίσας ὁ Βρέννος αὐτὸν ἐπεμαρτύρατο θεοὺς, ὡς παρὰ τὰ κοινὰ καὶ νενομισμένα πᾶσιν ἀνθρώποις ὅσια καὶ δίκαια πρεςβευτοῦ μὲν ἥκοντος, πολέμια δ ̓ εἰργασμένου etc. Atque in sequenti capite narrat Plutarchus jussisse Fetiales, in unum auctorem injuriae piaculo verso, eum tradi Gallis 5). Sed Senatui non factum quidem placuisse, dicit Livius 6), Fabiorum et jus postulasse visos esse barbaros sed ne id, quod placebat, decernerent, in tantae nobilitatis viris ambitionem obstitisse et multo minus, cum res ad populum rejecta esset, populum Fabios Gallis tradendos jussisse; postea 7) autem Q. Fabio Ambusto a tribuno plebis diem dictam esse violationis juris gentium causa, sed judicio eum mortem opportunam subtraxisse. Plutarchus 8), ut hoc addam, dicit: λέγεται δὲ καὶ τὸ Κελτικὸν ἐκεῖνο πάθος τῇ πόλει γενέσθαι τούτων τῶν ἱερῶν (scil. juris Fetialis) παραvoμnévrov etc. Cf. Camilli orationem apud Livium 9). Appianus 10) secutus scriptorem annalium, Caesarem in Gallia legatos populi hostilis violasse narrat eamque ob causam Cato

[ocr errors]

1) Liv. Epit. XV. XXXVIII, 42. Dio Cass. Exc. Peiresc. 43. Valer. M. VI, 6, 3.

2) 1. 17 D. de legationibus (50, 7).

3) 1. 7 D. ad leg. Juliam de vi publ, (48, 6).

4) Camill. 17.

5) Cf. Dion. H. XII, 18.

6) V, 36.

7) Liv. VI, 1.

8) Num. 12,

9) V, 51.

10) Rom. Hist. IV, 18.

nem Romae postulasse ut Caesar hostibus dederetur.

Sicut

igitur jure Fetiali praescriptum erat, ne legati Romani ullo modo jus gentium violarent, Romani graviter ferebant, si ab exteris talis injuria commissa esset 1). Cum legati Romani a Gallis interfecti essent, bellum ob id Gallis indictum est 2). Nec tantum jus gentium sublatum esse putabant Romani, si quis legatum pulsasset aut interfecisset, sed etiam si legatos non admisisset 3).

His in universum de jure legationis, quale fuerit apud Romanos, disputatis, adjiciendae sunt exceptiones et condiciones aliquae in ea re a Romanis constitutae, ne ipsi aperte egisse videantur contra jus, quod sanctum esse voluerint. Livius 4) dicit legationis jus externo, non civi comparatum esse et Cicero 5) ut ostendat ad Antonium legatos mittendos non esse: non cum Poenis, inquit, neque cum Hannibale hoste Romanorum rem esse sed cum cive. Ex his elucet jus legationis ad exteros solos pertinere. Praeterea ubique Fetialem,

cum ad res repetendas progrediebatur, exclamasse legimus se publicum nuntium esse populi Rom. Nec sine causa hoc fecisse videtur, nam legati veri erant et jure legationis fruebantur, qni publice mittebantur“). In bellis autem civilibus extra regulam a civibus ad cives legatos missos esse apparet, quia populus ita in partes divisus erat, ut dubitari posset in utra parte esset imperium 7). Eandem ob causam per Fetiales foedus ictum est a patriciis cum plebe, quae secesserat in montem sacrum 8). Sed eos legatos, quos inter se mitterent hostes, tutos esse noluerunt Romani, legatos enim a Philippo, quocum inimicitiae erant Romanis et bellum instabat, missos ad Carthaginienses interceptos Romam ducunt ibique in vincula condi jussi sunt legati comitesque eorum sub hasta venditi 9),

1) Fragm. Dion, H. apud Mai Collect. nov. Tom. II. p. 504.

2) Polyb. II, 8. Hugo Grot. II, 18, 11.

3) Liv. XXI, 10. cf. Cic. pro leg. Manil. 5.

4) VI, 17.

5) Philipp. V, 10, 27. cf. Liv. XXVII, 45.

6) Varro de 1. 1. VI. §. 69. (ed. Mueller) cf. Hugo Grotius II, 18, 2, 1.

7) Hugo Grot. II, 18, 2, 3.

8) Dion. H. VI, 89.

9) Liv. XXIII, 34. 38. Just. XXIX, 4.

« IndietroContinua »