Immagini della pagina
PDF
ePub

rum populum videretur. Nititur autem tale jus ratione et usu, usu enim firmatur quod ratio in animis constituit. Alterum cognoscitur ex historia, alterum discendum est ab ipsis Graecis, a scriptoribus igitur qui animum Graecorum et communem popularium sensum nobis depingunt. Hoc jus tantum abest, ut fuisse negetur eo quod saepe deprehendantur quae ei adversentur, ut confirmetur inde, nam si jus violari potest, sit necesse est. Sed contra cavendum est ne jus gentium Graecos habuisse ex eo colligamus quod multa reperiantur, quae in peregrinos committere nefas Graeci duxerint, a quibus abstinuerint belli tempore, Diligentissime talia conquisivit Wachsmuth, sed non recte ea in jus intulit, cum ex alio fonte manaverint cumque ex pietate sola erga Deos repetenda sint. Non negamus quidem multa hujus generis ex nostro sensu juris gentium esse sed nisi intellexerimus Graecos idem sensisse et abstinuisse ab injuriis in exteros quod jure quodam eos privari putarent, nisi hoc demonstratum erit, non possumus amplecti Wachsmuthii sententiam. Sanctos esse putabant Graeci legatos ad se missos, id quod vel ferocissimis populis proprium esse scimus, sed eos legatos quos ab hostibus suis ad hostes missos prehendissent, noluerunt tutos et sanctos esse 1). Illos laedere nefas duxerunt 2), hos Deorum praesidio uti negabant. Sepulturam caesorum in pugna hostibus concedere fas erat 3); vetitum erat necare eum qui resistendi facultate privatus, vitam peteret a victore, supplicum enim Jovem tutorem esse credebant 4); foederibus obstringi se putabant, nam foedera Deorum curae committebantur 5). Atque plura hujus generis enumerari possunt, quae non ad jus gentium sed ad duodamovíav Graecorum referantur necesse est. Ea appellantur a Graecis τὰ πάντων ἀνθρώπων νόμιμα, κοινὰ τῶν ἀνθρώπων ἤθη, παρ' ἀνθρώποις ὠρισμένα δίκαια.) Cum Darii

1) Thuc. II, 67. Heffter 1. 1. p. 6.

2) Herod. VII, 134. sqq.

3) Wachsmuth hellen. Alterth. II, 1. p. 424.

4) Apollon. Argon. II, 1134. Hermann 1. 1. §. 10. n. 2.

5) Hermann 1. 1. §. 10. n. 4.

6) Herod. VII, 136. Polyb. I, 70, 6. II, 8, 12. Non gentium

in his dictionibus mentio fit, sed ab hominibus ea in usum récepta dicuntur.

regis legati in Graeciam missi turpiter laesi et necati essent, Deorum iram sibi significari credebant Lacedaemonii, eamque ob causam ut illud aros expiarent, poenam dare volebant nobilissimi aliquot viri 1). Sed antequam Deorum iram experiebantur Lacedaemonii, se tale quid ob facinus illud Persis debere non crediderant,

Ex his igitur colligimus non recte dici Graecos jus gentium coluisse atque optime id convenire videtur cum iis quae supra diximus de animo Graecorum in exteros, Ex eodem hoc fonte derivanda est opinio Graecorum, quae communis iis est cum ceteris veteribus populis, servitutem licitam esse existimantium, eandemque ob causam bella tanta cum crudelitate et immanitate gesta sunt et vel crudeliora fuissent nisi metus Deorum cohibuisset, quo ne semper quidem impeditum est, quominus captivi necarentur et foede tractarentur 2). Neque erant captivi illi, de quibus narrat Thucydides, peregrini sive barbari sed Graeci, quid igitur mirum adversus exteros eos mitiores non fuisse, nam etiamsi id quoque negemus, inter ipsos Graeciae populos jus gentium valuisse, magis se obstrictos sentiebant religione, si res erat cum popularibus magisque humanitatis leges sibi colendas esse credebant erga eos, qui humanitatis essent participes, quam adversus barbaros. Sed nolimus verba Atheniensium 3) qui provocant ad zà xowa τῶν Ἑλλήνων νόμιμα ita interpretari ut sint jus gentium quale fuerit apud Graeciae civitates, sunt potius ea instituta quae more recepta sunt ab omnibus Graecis, quod ita esse negant in sequentibus adversarii quibuscum disceptabant Athenienses. Si habuissent Graeciae populi firmas juris gentium leges non inveniremus in foederibus, ut in illo quod tempore belli Peloponnesiaco convenerat de induciis inter Lacedaemonios et Athenienses, eam condicionem, ut legatorum personae de pace restituenda missorum, tutae essent et sanctae 4). Talia igitur his temporibus necessarium visum est adjicere in foederi

1) Herod. VII, 186,

2) Thuc. V, 32, 116. Zachariae, vierzig Bücher vom Staate. Bd. IV. Abth. 1. p. 17. not. 8.

3) Apud Thucyd. III, 59.
4) Thucyd. IV, 118. cf. V, 18.

Heffter 1. 1. p. 7.

bus, quae pietatis causa erga Deos satis firmata esse videbantur. Non offenderemus si antiquissimis temporibus Graeciae, quae tam egregie depingit Thucydides in historiae initio, talia deprehenderemus, erant enim tum Graeci ne nomine quidem communi conjuncti sed vel inter se hostes, nisi pactis de amicitia convenerat. Belli autem Peloponnesiaci tempore quod nondum convenerit de primis juris gentium fundamentis, est sane quod miremur. Nisi fortasse objecerit nobis aliquis, haec ideo necessaria visa esse Atheniensibus, quod compertum haberent, Lacedaemoniorum mores his maxime temporibus valde depravatos esse. Sed utut est, declarat hoc exemplum jus gentium inter Graeciae populos nullum tum fuisse. Ea igitur cum esset ratio inter Graeciae civitates, maxime insigne in Platone videtur esse, quod 'omnes Graecos genere cognatos atque omnes Graeciae civitates unius populi partes esse censeat ideoque bellum inter Graeciae civitates tumultum et seditionem appellet 1). Non desunt quidem, qui Graecos temporum progressu concordia et consensu in unum fere populum coaluisse dicant. Sed si historiam sequimur, numquam apparent Graeciae populi concordia conjuncti, neque effectum id est Amphictyonum foedere, Olympiis aliisque institutis, quae eam causam praedicari solent, neque communis hostis, omnibus infensus, idem periculum omnibus minitans, Graecos consociavit. Quare illud κοινὸν Ἑλλήνων συνέδριον in Isthmo nihil erat nisi nomen et conatus εἴπως ἕν γενοίατο τὸ Ἑλληνικόν 2). In cogitatione sola et animis singulorum et optimorum inter Graecos erat illa concordia, iique eodem fere tenebantur errore quo Graeci obstricti erant, qui omnes exteras nationes tam diversas inter se communi barbarorum nomine comprehenderent et genus humanum distribuerent in Graecos et barbaros 3).

A Graecis progredimur ad Romanos qui non eodem modo atque Graeci exteros sibi opponebant 4) neque id poterant, non erat enim talis inter Romanos et peregrinos diversitas,

1) de republ. V. p. 469. cf. Ritter, Gesch. der Philos. T. II.

P. 434.

2) Herod. VII, 145.

3) Plat, Politic. p. 262. Roth L. I. p. 7.

4) Roth 1. 1. p. 12.

[ocr errors]

qualis apparebat inter Graecos et barbaros. Vehementer sane offenderet homo Graecus in verbis Ciceronis 1) qui dicit Romulum sapienter docuisse etiam hostibus recipiendis augeri Romanam civitatem oportere neque esse ullam gentem ex omni regione terrarum tam dissidentem a populo Romano, ex qua non venire possent homines ad civitatem Romanam. Attamen procul erraret, si quis Romanis, qui tam cupide instituta et mores peregrinorum imitabantur 2) quique tot peregrinos ad civitatem Romanam venire utile credebant, minorem fuisse putaret differentiam et oppositionem inter civem Romanum et peregrinum, quam quae erat inter Graecos et barbaros. Cicero 3) eodem ordine sibi opponit civem et peregrinum, quo liberum hominem et servum. Quanta enim bona Romani contineri putabant florentis reipublicae tempore nomine civis Romani, quantoque distare a cive peregrinum. Atque si regredimur ad antiqua Urbis tempora, antiquo sermone hostes dici videmus pro peregrinis 4), quem usum hanc causam habere Festus dicit, quod antiquissimi Romani omnia jura et quodcunque sibi licitum putarent in peregrinos, aequali modo his concederent, hostire enim antiquo sermone positum esse pro aequare. Haec Festi explicatio firmari videtur loco Digestorum), qui idem postea Romanos sensisse docet. Sed eam quoque causam dicere possumus, quod primi urbis Romae incolae et vicini semper invicem se infestarent, veri igitur semper hostes essent 7). Nihilominus Romani scriptores non modo juris sed historiae, qui res antiquas Urbis nobis tradi

[blocks in formation]

4) Varro de 1. 1. V. §. 3: multa verba aliud nunc ostendunt aliud ante significabant ut hostis, nam tum eo verbo dicebant peregrinum, qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum quem tum dicebant perduellem. cf. Plaut. Trin. I, 2, 65. Curcul. I, 1, 5. Cic. de off. I, 12, 37. Dousa Plaut. Explanatt. IV, 21. Beier excurs. XIII, ad Cic. de offic. Tom. 1. p. 346. sqq.

5) s. v. status dies. p. 249. (ed. Lindem.)

6) 1. 5. §. 2. D. de captiv. (49, 15.) cf. Walter Gesch. des R. B. I. p. 45.

7) Buttmann über den Ianus in: Mythologus Tom. II. p. 85. sq.

derunt, ubique de jure gentium loquuntur, quasi vero ortum sit hoc jus in civitatis Romanae incunabulis. Sed facile adducimur, ut credamus ludere eos scriptores cum juris gentium notione, ita ut modo iisdem quibus nos finibus eam circumscripsisse videantur, modo aliena et diversissima admiscuisse. Ne autem facili manu et leviter gravissimam hanc quaestionem de jure gentium Romanorum, quae tot occupavit et ve‐. xavit iureconsultos egregios, nobis solvisse videamur, proferemus nostram sententiam, quam nobis informavimus comparando veterum testimonia et recentiorum disputationes discrepantes 1). Maxima autem quaestionis difficultas oritur ex ratione, quae intercedat inter jus gentium et jus naturae, de qua cum tantopere dissentiant veteres jure consulti et philosophi, non mirum si recentiores non consentiunt.

Jus gentium quale fuerit ex mente Romanorum, cognoscitur definitionibus scriptorum et institutis, quae juris gentium esse voluerunt Romani. Primum autem indicium institutorum ex jure gentium natorum in eo est, ut omnes gentes aequali modo iis utantur, potestas igitur iis utendi non pendeat a possessione juris singularum civitatum. Quare peregrini omnes non modo in patria sua sed etiam extra fines ejus juris gentium participes sunt. Legimus in Digestis 2):,,deportati, quae juris civilis sunt, non habent, quae vero juris gentium sunt, habent" civitatis enim jure amisso deportati ad peregrinitatem redacti erant 3). Atque Gajus 4):,,haec obligatio, inquit, pro„pria civium Romanorum est, cetera vero juris gentium sunt, itaque inter omnes homines sive cives sive peregrini valent." Ulpianus 5) breviter jus gentium ita explicat:,,jus gentium est ,, quo gentes humanae utuntur,“ Quae cum ita sint, non ta

[ocr errors]

1) Dirksen über die Eigenthümlichkeit des ius gentium nach den Vorstellungen der Römer in: Rheinisches Museum (Jurisprudenz) I, 1. p. 1–50. Freiesleben Beiträge zur röm. Rechtsgeschichte. Lpzg. 1826. p. 88. sqq. Birnbaum in Excursu ad Creuzeri' antiquitt. Rom. (ed. 2da) p. 41–44. et in: Neues Archiv für Criminalrecht. T. XI, St. 1. n. 5. p. 101. sqq. et St. 2. n. 11. p. 295. sqq. 2) 1. 17. §. 1. D. de poenis (48, 19.).

3) 1. 10. §. 5. D. de in jus voc. (2, 4.)
4) III, 93.

5) l. 1. §. 4. D. de just. et jure (1, 1.).

« IndietroContinua »