Immagini della pagina
PDF
ePub

gam sub quo victi transibant, hoc modo fiebat. Fixis duabus hastis, super eas ligabatur tertia, sub his victos discinctos transire cogebant". Exempla ejus rei permulta praebent rerum Romanarum scriptores 1),

[ocr errors]

5. De jure obsides capiendi eorumque condicione. Apud omnes populos antiquos valuit mos ut obsides a victis caperentur ut pignora fidei et pacis, eo igitur consilio ut victi suorum caritate et recordatione in officio continerentur. Neque igitur a Romanis moribus alienum fuit obsides capere a victis iisque qui bello essent inferiores, ab iis maxime qui per deditionem in potestatem Romanorum venissent 2). In foederibus non fuisse usum obsidum aperte dicit Livius 3): quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus etc.“ quare si de foedere convenerat inter Romanos et exteros, redditi sunt obsides antea imperati 4). Quo magis autem fides obligaretur, nobilissimos plerumque cives obsides dare aut principum nobiliumque liberos Romani civitates jusserunt, nihil enim efficacius visum est Romanis quam amore liberorum fidem obstringi gentium et obsidibus imperatis traditoque in custodiam flore juventutis perfidiae periculum averti 5). Posterioribus reipublicae temporibus Romani vel regum filios ut obsides apud se conservabant 6) atque Augustus, cum negligi a barbaris obsides masculos videret, feminas poposcit, novum genus obsidum, ut dicit Suetonius 7);

Numerus absidum a Romanis imperatorum varius fuit, Livius 8) centum et viginti et Dionysius 9) vel trecentos unius populi obsides Romanos cepisse narrat. Condicionem obsidum

1) Liv. III, 23. 28. IV, 10. IX, 6. 42. X, 36. Dion. H. 1. . et X, 20. 24. Sall. Jug. 38.

2) Liv. IX, 16. 20.

3) IX, 5.

4) Niebuhr. T. III.

5) Liv. XXVII, 24.

6) Liv. XXXII, 13.

[ocr errors]

X, 11. XXI, 20. XXIII, 41. XL, 34.

257 84.
XXXII, 26. Caes. B. G. I, 31.

XXXIV, 35. XLV, 42.

7) Aug. 21. cf. Lipsium ad Tac. Germ. 8.

8) XXVII, 24.

9) VI, 30.

cum admodum duram existimarent Romani,,, nec multum differre a specie servientium, quibus facultas non data esset recedendi1)", non nisi in summis difficultatibus a Romanis obsides impetrabantur, quos ipsi cupidissime a gentibus poscerent, atque aegre a Porsenna necessitatem iis obsides dandi extortam esse narrat Livius 2). Nihilominus Romani ab exteris frequentissime obsides exigebant. Humaniter tamen eos tractabant nec quidquam nisi necessitate coacti in eos committebant, quippe qui non sua culpa sed propter patriae offensionem libertatem amiserint. Livius 3) obsidum Hispanorum perinde ac si sociorum liberi essent, curam habitam esse refert. Corpora obsidum ut legatorum sacrosancta erant 4) et majestatis crimine teneri dicit Ulpianus 5) eum cujus opera dolo malo injussu principis obsides interficerentur. Non igitur servorum loco fuisse videntur obsides, quamquam vel cum captivis ante currum ducti sunt in triumphis 6) et quamquam sub Caesaribus jure Romano cautum erat, ut bona eorum sicut captivorum in fiscum redigerentur 7). Custodiebantur obsides a Romanis aut in ipsa Urbe, ut Tarentini in atrio libertatis 8) aut in urbes socias custodiendi missi sunt 9). Vita obsidum in periculum incidit, aut ipsorum aut populi sui culpa. non liceret iis aufugere, aut restituendi erant elapsi a patria sua10) aut a fuga retracti accabantur et Tarentinorum quidem obsides cum aufugissent et reducti essent in comitio virgis caesi, approbante populo, ut dicit Livius 11), caesi de saxo dejecti sunt, quae eadem erat poena perfugarum 12). Si populus, qui obsides dederat, aperte fidem violabat, consenta

1) 1. 2. D. de hom. libero exhib. (48, 29.)

2) II, 9.

3) XXVI, 47.

4) Dion. H. IV, 34. Liv. II, 16.

5) 1. 1. §. 1. D. ad leg. Jul. majest. (48, 4.).

6) XXXIV, 52.

7) 1. 31. D. de jure fisci (49, 14). cf. Hugo Grot. III, 20, 53. 8) Liv. XXV, 7.

9) Liv. XLV, 42.

10) Liv. II, 13. Plut. Poplic. 19. Hugo Grot. III, 20, 54.

[blocks in formation]

neum est ex consilio instituti, ut obsides necarentur 1) eodem de quo diximus modo. Hujus igitur poenae metus populos qui obsidibus datis fidem obligaverant, in officio retinuit 2). Saepe Romani commodis suis prospicientes, si populos magis gratia et beneficio devincere putabant quam metu, obsides suis restituerunt, nam quod dicit nobilis Hispanus 3),,nihil publice populis gratius esse, nihil ad sanciendas conjungendasque amicitias accommodatius, quam obsides remitti" etc. id ipsum bene sensisse videntur Romani.

6. De induciis,

Recte nobis videmur hoc loco quaerere de induciis, non enim ad pacem pertinent induciae sed revera manente belli statu pugna tantum et offensio mutua ad tempus aliquod cessat, quod perspicuum fit ex Gellii 4) verbis; „non pax est induciae, bellum enim manet, pugna cessat“ ac saepe induciae a pace et foedere secernuntur 5). Hugo Grotius 6) hanc praebet explicationem: „Induciae sunt conventio, per quam bello manente ad tempus bellicis actibus abstinendum est". Ac multae extant veterum scriptorum definitiones 7) inter quas notissimae sunt Varronis, ex ejus libro antiquitatum rerum humanarum, qui erat de bello et pace, a Gellio nobis servatae, Ibi enim dixit Varro: „induciae sunt pax castrensis paucorum dierum" et alio loco:,,induciae sunt belli feriae". Utramque explicationem ut lepidam magis et jucundae brevitatis quam plenam et probam, vituperat Gellius et suam addit:,,Inducias sic dictas arbitramur, quasi tu dicas inde uti jams), Pactum inducia

1) Dion. H. V, 30.

2) Liv. IX, 14. Niebuhr T. III. p. 255.

3) Liv. XXII, 22. cf. Liv. XLV, 22.

4) N. A. I, 25.

5) Liv. IV, 30, IX, 20.

6) III, 21, 1.

7) Egerunt de veterum vocis definitionibus ejusque origine praeter Hug. Grotium Sigon. de antiquo jure Ital. lib. I. c. 1. Conradi de Fetialib. c. IV. §. 15.

8) Hanc definitionem contortam recte nominat Ramshorn in: latein. Synonymik T. II. n. 703. et alteram Varronis ex qua sint induciae belli feriae, probat. Est sane ea sola inter omnes eas veterum explicationes vera definitio.

rum hujusmodi est, ut in diem certum non pugnetur, nihilque incommodi detur: sed ex eo die uti jam omnia belli jure agantur etc." Paulus 1): „Induciae, inquit, cum in breve et in praesens convenit, ne invicem se lacessant". Hanc ICti explicationem falsam esse dicit Hugo Grotius 2) cum non solum in breve tempus sed in multos annos induciae iniri soleant. Sed petiit Paulus definitionem ab eo, quod plurimum fit, atque naturam esse videmus induciarum ut in breve tempus instituantur, abutuntur autem voce Romani eamque transferunt in rem alienam, cum dicant populo alicui pace ac foedere negato inducias in annos viginti et triginta et vel in centum annos concedi3). Tales induciae cum pace proprius conveniebant quam cum bello et ab ipsis Romanis pacis loco habebantur, dicit enim Livius 4): „pax populo Caeriti data induciasque in centum annos in SCtum referri placuit"; idemque ad Vejentes cum induciarum tempus exiisset Fetiales missos esse narrat, ad bellum indicendum 5). Quia mos erat Romanorum cum hoste pacem non inire nisi foedere icto aut dedito hoste saepe, si neutrum factum erat neque fieri poterat, induciae institutae sunt 6) in plures annos, ita enim induciarum tempore finito, bellum denuo potuerunt incipere nec opus erat novam quaerere belli causam 7). Si, induciis finitis, ut modo vidimus, bellum vere indictum est, istis non necessariis cautionibus ostendere voluerunt Romani, quantopere pacem amarent 8); sed non necessarium visum fuisse Romanis denuo, tempore induciarum finito, bellum indicere docent Livii verba: „missi tamen Fetiales" 9).

Diversae erant induciae sive ad causam sive ad tempus

1) l. 19. §. 1. D. de captivis (49, 15).

2) 1. c. §. 3.

3) Liv. I, 15. VII, 20. IX, 37.

4) VII, 20.

5) IV, 30. 58.

6) Quod semper fere dicit Livius a Romanis hostibus inducias concessas esse, cavendum est ne credamus, saepissime enim in iis locis dicendum erat Livio: de induciis convenit inter Romanos et hostes.

7) Liv. IV, 80.

8) Hugo Grot. IV, 21, 3.

9) IV, 30.

spectamus. Castrenses illae et bellicae induciae breves erant easque contrahebant duces vel ut tollerentur ad sepulturam qui in acie cecidissent 1) vel ut de pace ageretur et legati ad eam rem mitterentur 2). De longioribus induciis earumque causis jam diximus; datae sunt hostibus non imperatorum arbitrio, ut castrenses induciae, sed per senatum 3).

Videmus apud Romanos mercedem induciarum institutam fuisse solvendam hostibus ut inducias impetrarent atque magnitudinem ejus constituisse Imperatorem Romanum. Plerumque militum in usum data est illa merces, quae qualis fuerit Livius 4) docet: „Etruscis foedus negatum, induciae annuae datae. Stipendium exercitui Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae. Ea merces induciarum fuit."

Induciarum tempore, ut par est, illiciti erant omnes actus bellici sive in personas, sive in res hostium, quodque induciarum tempore commissum erat in hostes contra jus gentium factum credebatur 5). Quare per Fetiales violatores induciarum a Romanis deditos esse populo, qui injuriam eo accepisset, concludi licet ex loco Livii 6), ubi narratur a Samnitibus, induciis ruptis, per Fetiales ruptoris, qui voluntaria morte poenae se subtraxisset, corpus exanime ejusque bona Romanis tradita esse,

1) Liv. XXXIII, 11.

2) Liv. VIII, 2. 36. IX, 48. X, 5. 37.

3) Liv. VII, 20. 22.

4) IX, 41. cf. II, 54. V, 32. VIII, 2. 36. IX, 43. X, 5. 37. 46. Dion. H. VIII, 58,

5) Polyb. XV, 4. Hugo Grot. III, 21, 6
6) VII, 39.

[ocr errors]
« IndietroContinua »