Immagini della pagina
PDF
ePub

CAPUT III.

De jure pacis et foederum.

Romani antiqui non nisi duobus modis bella finire solebant, aut enim foedere cum hostibus in amicitiam redibant aut deditione hostium desinebat belli status, Non autem victi ab

stinebant bello sed perpetuus mos erat Romanorum 1) acceptis detrimentis maxime pervicaces et hostibus infestos se praebere nec prius quiescere quam cladem virtute et victoria compensavissent ac magnitudo populi Romani admirabilior est in rebus adversis quam in secundis 2). Quod ita esse docet imprimis belli Hannibalici historia, in quo cum admirabili constantia non fracti sunt ingentibus cladibus neque unquam, in summas redacti angustias, pacem cogitaverunt sed continuo propositum finem persequebantur, idemque declaratur bello cum Pyrrho.

Qui in deditionem venerant populi Romani plane victoris et domini facti sunt 3) nec quidquam libertatis reliquum iis erat, nisi a victore sponte concessum. Sed haud raro Romani ex potestate sua eos dimittebant et vel foedus cum iis iniebant 4). Quod nisi factum erat, in ditione illi manebant Romanorum eorumque subditi erant, vix umbram libertatis retinentes 5). Quam dura autem fuerit populorum dediticiorum condicio optime docemur exemplis velut Campanorum 6) et Bruttiorum 7), ac praeterea comparando statum libertinorum, qui servi propter flagitia facinorave poena ignominiosa notati essent, hos enim Gajus 8), si manumitterentur ejusdem condicio

1) Polyb. Exc. legatt. LXIX. p. 1236.

[ocr errors]

2) Liv. VIII, 3 fin. XXII, 37. Appian. praef. c. 11.

3) Vid. supra p. 66.

4) Liv. XXIII, 5. Niebuhr T. I. p. 608. cf. Walter I. c. p. 214. 5) Liv. VIII, 1.

6) Liv. XXVI, 16. 33. 34. XXVII, 3. XXVIII, 46., cf. Strabo V. 4 fin. Walter 1. c. I. p. 201.

7) Gell. X, 3. Walter ibid. cf. eund. p. 212. sq.

8) I. S. 13.

[ocr errors]

nis liberos factos esse dicit cujus essent condicionis peregrini dediticii idque lege Aelia Sentia cautum esse 1). Erant autem ii juris commercii expertes et quod cohaeret cum hoc jure testamenti factione tum activa tum passiva et mancipatione plane carebant nec minus juris connubii participes non erant. Nullus aditus iis erat ad civitatem Romanam ac ne Latini quidem fieri poterant. Prohibiti praeterea erant in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae milliarium morari 2). Sed ne credamus omnes populos, qui se dedissent Romanis nefariorum et pessimorum servorum loco fuisse 3) ii tantum, qui a Romanis descivissent ac postea necessitate coacti se dedissent, tanta ignominia afficiendos esse existimabant irati Romani 4). Neque erat ille status poenae perpetuus, ut nonnulli credere videntur 5). Campani enim, qui dediticiorum loco habiti et severissime tractati erant a Romanis, postea vel jus connubii adepti sunt").

Qui dediticii Romanorum in bello facti non erant sed foedere bello finito in amicitiam eorum venerant, variae his erant cum populo Rom. rationes eaeque ex foederis condicionibus pendebant. Sed priusquam foederum genera examinabimus, e re esse videtur inquirere quomodo differant inter se foedera, sponsiones et pactiones, quas ejusdem generis species esse multi contenderunt..

1.

Foedera. Sponsiones. Pactiones.

Non placet hic apponere recentiorum scriptorum de dif

1) cf. Ulpian. fr. I. S. 11. cf. Niebuhr Tom. III, p. 619. not. 947. 2) Gaj. I, §. 15. §§. 25-28. Sueton. Octav. 40 ibique Baumgarten-Crus. Heinecc. Synt. lib. I, tit. 4 et 5, §. 15. Zimmern l. c. T. I, P. 762.

3) Schilling, Bemerk. p. 37.

4) Gajus I, §. 14:,,qui quondam adversus populum Rom. armis susceptis pugnaverunt et deinde victi se dediderunt“. Sine dubio Gajus eos intelligit populos, qui cum essent socii aut tributarii populi Rom. desciverunt cf. C. J. van Assen Annot. ad Institt. Gaji comm. p. 13. sq. 5) Heinecc. I. c.

6) Liv. XXXVIII, 28. 36. cf. Liv. Epit. XLIX. Meyer oratt. Rom. fragm. p. 58.

ferentia earum vocum opiniones 1) neque impugnabimus eas, sed examinando veterum scriptorum locos, qui rem vere illustrent et segregando eos locos, ubi non accurate scriptores locutos esse appareat, qui nullam igitur lucem afferant, de differentia et similitudine vocabulorum illorum agemus. Nullius autem in hac quaestione momenti sunt ii seriptorum loci, ubi foedus generaliter dictum est pro conventione publica, eodem modo quo Graeci Romanarum rerum scriptores promiscue utuntur vocabulis συνθήκαι et ὁμολογίαι. Ac plane reji ciendi sunt ii loci in quibus foedus dicitur ea conventio, quae ab aliis scriptoribus, quorum intererat distinguere aperte appellatur sponsio, velut locus Valerii Maximi 2) ubi sponsio Caudina dicitur turpiter ictum foedus, accurate autem distinguit Livius 3) cum dicit: ut vulgo credunt, foedere pax Caunon, "" dina sed per sponsionem facta est". Atque ejusdem condicionis, cujus Valerii Max. locus, multi alii sunt 4).

Bellum, ut supra vidimus, indictum est a Fetialibus auctoritate senatus et jussu populi Romani. Manlius, proconsul Romanus, Gallis bellum intulisse dicitur neque ex senatus auctoritate neque populi jussu, ideoque Romani bellum istud ́ potius latrocinium privatum quam publicum bellum populi Romani esse censebant 5). Atque gerebatur bellum inter populum Rom. et populum hostilem. Inde sequitur, cum conventiones inire quae bellum finiant eorum sit, quorum est bellum 6), in civitate Romana ipsius populi Rom. fuisse pacem facere, nam apud populum summa erat potestas). Cumque, ut diximus, bella Romanorum duobus modis finirentur aut deditione hostium aut foedere cum iis facto, penes populum erat foedus facere. Et videmus, ut in principiis bellorum, ita in fine Fe

1) Hugo Grot. II, 15, 3. Sigon. de ant. iure Ital. I, 1. Conradi de Fetial. V. S. 24. Hopfensack, Staatsrecht der Unterthanen der Römer p. 5. sqq. Benfey in egregia censura hujus libri in: Jahnii novis annal, philolog. 1832. II, 6, 3. p. 292. sqq.

2) VI, 1, 9,

3) IX, 5.

4) Cic. de off. III, 30. cf. Duker ad Liv. IX, 3.

5) Liv. XXXVIII, 45.

6) Hugo Grot. III, 20, 1 et 2.

7) Liv. VI, 12.

tiales fuisse publicos populi Rom. nuntios, qui nomine populi Rom. solemniter bella finirent. Si igitur accurate definire volumus: foedus erat conventio publica inter populum Rom. et alium populum de bello finiendo et pacis condicionibus constituendis auctoritate et jussu S. P. Q. R. Q. solemniter facta. Quae definitio egregie probatur scriptorum aliquot testimoniis ut Sallustii1), qui: „Senatus, inquit, uti par erat, decrevit suo atque populi injussu nullum potuisse foedus fieri", et Livii 2), qui dicit:,, Consules negarunt, injussu populi foedus fieri posse nec sine Fetialibus ceremoniaque solemni “.

Discrimen inter foedus et sponsionem in eo maxime situm esse videtur quod foedus auctoritate senatus et populi jussu carere non potuerit, in sponsione autem, qui duces essent in bello, privata auctoritate atque injussu populi pacem promiserint;,, spoponderunt", ut dicit Livius 3) foedus ictum iri". Non igitur sponsione pax facta est sed praeparata tantum, de re futura convenit inter duces belli. Adjiciemus insignes aliquot scriptorum locos, qui hoc probant. Livius 4) narrat: ,, Teates foedus petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores. Id audacter spondendo impetravere ut foedus daretur". Illud igitur spondebant Teates, se effecturos esse ut omnes Apuliae populi in pace manerent. Gajus 5) postquam exposuit verborum obligationem fieri ex interrogatione et responsione velut: dari spondes spondeo etc. hanc verborum obligationem propriam esse dicit civium Romanorum, uno tamen casu hoc verbo peregrinum quoque obligari posse, velut si Imperator Rom. principem alicujus peregrini populi de pace ita interroget: pacem futuram spondes 6)? Ex his non minus quam ex usu sponsionis in rebus privatis, maxime perspicuum est sponsi1) Jug. 39.

2) IX, 5. cf. c. 8. cf. Benfey 1. o. p. 293.

3) IX, 10.

4) IX, 20.

5) III. §. 92. sqq.

6) III. §. 94. Quod Gajus praeter morem suum að jocandum hoc loco se accingat et secundum morem suum planam addat explicationem, quae joci vim tollat (Gans Scholien zum Gajus 9 p. 405) non impedit quominus aptissimum nobis sit exemplum ab eo prolatum.

onem semper spectare ad rem futuram ac continere promissionem sive angustiore sensu hanc vocem accipiamus sive latiore ex quo omnem stipulationem ac promissionem sponsionem appellari dicit Paulus 1). Erat igitur ille actus spondendi in furculis Caudinis verborum obligatio et quasi stipulatio quaedam, qua pacem futuram esse et foedus ictum iri promitterent duces Romani, ac vitam pro eo concessam haberent. Neque tamen populus Rom. illa sponsione obligabatur, hic enim nullo pacto injussu suo religione poterat obligari, ut dicit Cicero 2), id quod optime convenit cum regula illa iuris Romani: „,obligatio tertio non acquiritur 3)". Quia igitur sponsio per duces facta non obligabat populum, Samnites in sponsione Caudina coëgerunt spondere non modo duces Romanos sed etiam legatos, quaestores, tribunos militum ita enim fore sperabant ut facilius probaret eam conventionem populus Rom. et pacem faceret. Praeterea eandem ob causam propter foederis dilationem obsides sexcentos equites Romanos imperabant Samnites, qui capite luerent si pacto non staretur 4). Metuebant igitur Samnites ne populus Romanus pacem praeviam privata auctoritate factam non ratam habiturus esset atque inde sequitur populum sponsione ducum non obligari. Ex verbis illis Livii „foedus ictum iri spoponderunt" apparet quoque nova opus fuisse conventione populi jussu instituenda, si pacem manere voluissent Romani, foedere igitur opus fuisse neque sola probatione sponsionis privata auctoritate factae publicam fieri talem conventionem. Quod autem dicitur apud Livium 5) de sponsione Caudina:,, quando injussu populi Rom. facta est" non inde sequitur sponsionem fieri potuisse jussu populi Rom. neque hoc indicant ejusdem verba:,,ea demum sponsio esset, quam populi jussu spopondissemus". Ultima enim haec verba sunt exclamatio Posthumii, qui rem sibi fingit, quae revera

1) l. 7. D. de v. s. (50, 16) cf. Ramshorn Synon. n. 1050.
2) Pro Balbo 15, 34. Liv. IX, 9. |

3) I. 11. D. de oblig. et act. (44, 7.) SS. 4 et 19 I. de inut. stip. (3, 19) cf. Cujac. Obss. XII, 36. Thibaut System des Pandecten-Rechts (Ste Aufl.) Th. I. B. 3. §. 463.

to

4) Liv. IX, 5. ef. Appian Rom. Hist. lib. III. c. 4. Niebuhr Tom. III. p. 258.

[ocr errors]
[ocr errors]

5) IX, 10.

« IndietroContinua »