Immagini della pagina
PDF
ePub

foedus cum magis fide illius popull, justitia nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo vinculo religionis teneretur" (non enim erat solemne foedus per Fetiales jussu P. R. ictum) sapientes homines et publici juris periti Gaditani M. Lepido Q. Catulo coss. a Senatu de foedere postulaverunt. Tum est cum Gaditanis foedus vel renovatum vel ictum“. Sensit Cicero se revera dicere non potuisse: „foedus renovatum est" quare addit: „vel ictum est", non erat enim antea justum foedus 1), quia populi suffragiis et senatus auctoritate carebat, ac ne tum quidem verum foedus factum est, accedebat enim senatus quidem auctoritas, sed populi suffragiis sancitum non est 2). Neque tamen, ut dicit Cicero, ideo erat causa Gaditanorum deterior, gravissimis enim et plurimis rebus erat fulta, commendatione vetustatis, auctoritate senatus, beneficiis Gaditanorum, erga rempublicam Rom. Singulare igitur hoc erat foedus eoque diversum a justis foederibus, quod non jussu populi Rom. neque solemniter ictum esset, ceterum vero iisdem sub condicionibus factum, secundum Ciceronem enim in foedere illo expressum erat, ut pia et aeterna pax esset et adjunctum:,,majestatem populi Rom. comiter conservanto" 3). Minime autem credimus, certum ejusmodi foederum genus fuisse apud Romanos, nusquam enim aliud ejusmodi exemplum invenimus.

2. Foederum diversa genera.

Qui de foederum apud Romanos generibus egerunt, secuti sunt fere omnes locum Livii 4), ubi verba Menippi, regis Antiochi legati, haec sunt:,,Esse tria genera foederum, quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque, unum cum bello victis dicerentur leges: ubi enim omnia ei qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere victos, quibus multari eos velit, ipsius jus atque arbitrium esse; alterum cum pares bello aeque foedere in pacem atque amicitiam venirent -; tertium esse genus, cum qui nunquam hostes

1) c. 17: veterem illam speciem foederis Marciani“.

[ocr errors]

2) c. 15. 16. 17.

3) cf. infra p. 186. sq.

4) XXXVI, 57.

fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se jungendam coeant, eos neque dicere neque accipere leges: id enim victoris et victi esse". Facile autem intelligitur hunc locum non continere justam distributionem foederum Romanorum. Menippus enim in oratione sua Romana foedera non ex artis lege ordinat ac ne omnino quidem foederum genera recte disponit, sed causas affert, propter quas vulgo fiant foedera et a quibus pendeat forma eorum 1); nec recte censuit orator foedera inaequalia contrahi tantum inter victores et victos, sed etiam inter potentiores et minus potentes, qui nunquam hostes fuerunt, foedera junguntur inaequalia 2).

Sigonius 3) in partitione foederum Romanorum iniquissima foederis condicione usos esse dicit dediticios, adeo ut non in foedere sed in ditione esse dicerentur; aequius autem aliquanto illud foedus esse, cui verba sint adjuncta; „majestatem populi Rom. comiter conservent"; extremum fuisse aequissimum foedus, cum ab utraque parte caveretur, ut pari iure societas utrinque et amicitia statueretur. Primum igitur genus foederum ex Sigonii sententia erat deditio, sed eam opponi solere a Romanis foederibus jam diximus 4), idque Sigonius haud ignorare videtur, nam addit: „,adeo ut non in foedere sed in ditione esse dicerentur." Potest sequi deditionem foedus, sed cum ipsa deditione foedus conjunctum non erat, plane enim in potestate Romanorum esse intelligebantur dediti.

Diversae quidem erant leges foederum inter Romanos et exteros ictorum, ideoque alia foedera aliis aequiora, sed difficile videtur, cum tot extent foederum gradus, ad certa ea reducere genera. Accedit temporum diversitas. Temporibus enim post Punica bella Romani in omnibus foederibus, quae cum exteris junguntur, superiores esse videntur, antiquis autem Urbis temporibus alia erat rerum condicio, quamquam qui res Romanas scripserunt, ita semper agunt de foederibus Romanis, ut vel inde ab initio Urbis populus Romanus pacis condiciones ex sua voluntate constituisse videatur, clades autem

1) cf. Hugo Grot. II, 13, 4. Benfey 1. c. p. 294.

2) Hug. Grot. II, 15, 7, 4.

3) de antiq. jure Ital. I, 1.

4) Liv. VIII, 11. XXVIII, 34.

et ignominiam Romanorum ubique legunt. Sed egregio exemplo Niebuhr 1) docuit rem secus fuisse, condicionem enim Romanorum post bellum cum Porsenna gestum longe aliam fuisse, quam annalium scriptores Romani, quos secuti sint Livius aliique, tradiderint, in deditionem Porsennae tum venisse Romanos nec nisi duris condicionibus ab eo libertatem Romanis concessam esse, et quod Livius 2) regem a Romanis impetravisse narret, dedere Romanos coactos esse 3). Eademque negligentia, ne dicamus fallacia, historiae Romanae scriptores de antiquissimis foederibus cum Latinis et Hernicis per Cassium ictis narrasse, alio loco a Niebuhrio docemur 4). Neque licet dubitare, quin recte hic vir magnus contenderit, historiam bellorum a Romanis cum Latinis, Samnitibus aliisque populis finitumis gestorum saepe parum veram esse. Historici enim scriptores Romani, quorum opera manserunt, magnitudine imperii Romani, qualis fuit postea obcaecati et gloriam sui populi omnibus modis augere et amplificare cupientes, non semper apte judicant de antiquis Urbis temporibus. Sed, utut est, posterioribus reipublicae temporibus, post bella Punica, non solebant Romani bella finire, nisi superiores facti essent et hoc in omnibus quae ex eo tempore tradita nobis sunt, foederibus conspicitur.

Ut jam, his interpositis, ad illud redeamus unde devertimus, ad foederum genera eorumque distributionem, non aptius foedera dispertire possumus quam in foedera aequa et non aequa. Aequum erat foedus a populo Romano cum Latinis (a. u. c. 261) et cum Hernicis (a. u. c. 268) ictum 5), id quod tam egregie exposuit Niebuhr, qui ex illis foederibus deducit institutum municipiorum, quod cum Graecorum iσozolzsig comparat 6). Nisi plane aequa fuissent illa foedera, non po

1) T. . I. p. 606. sqq., ibid. p. 461. sqq.

2) II, 13.

3) cf. Plin. N. H. XXXIV, 14. Tac. hist. III, 72.

4) T. II, p. 43. sqq.

5) Dion. H. VI, 95. Liv. II, 33. 41. Cic. pro Balbo 23,'53. qui narrat se meminisse hoc foedus in columna aenea post rostra incisum et perscriptum fuisse.

6) T. II, p. 17 sqq. p. 43. et p. 65. sqq. cf. Walter 1. c. I, p. 63 sqq.

[ocr errors]

stulassent, ut hoc adjiciamus, postquam Romani potentiores facti sunt, Latini ut Romae alter consul esset e populo Rom. alter e Latinis, ita ut unum efficerent populum, cujus caput esset Roma. Quod postulatum cum rejicerent Romani, bellum ortum est, quo finito, cum Latini inferiores essent, antiqua civitas Latina soluta est et pro aequo foedere, quod habuerant Latini, in deditionem venerunt 1). Talia igitur foedera ut Latinorum et Hernicorum antiquissima, revera dicuntur aequa, postea, cum potentiores facti essent Romani, per speciem magis ita appellantur foedera 2). Sed nobis res est cum iis foederibus, quae a Romanis aequa vocantur. Eorum permulta extant exempla et icta sunt vel post bellum vel ab iis qui non fuerant hostes, qui igitur ad amicitiam inter se jungendam, ad ovμлohralar, ut dicit Niebuhr 3), coibant. Vel aequissima a scriptoribus foedera nominantur ut Camertum 4), eademque qua Camertes, condicione fuisse videntur Inguvinates et Heraclienses 5). Cum enim varia esset vel eorum populorum, qui aequo foedere dicuntur cum Romanis conjuncti fuisse, condicio, quippe quae penderet a singulis legibus in foedere scriptis, foedus eorum, qui optima fruebantur condicione, aequissimum vocatur, sed non erat hoc certum foederum genus. Vel ii, qui aequissimum habebant foedus, ut Camertes jussi sunt a Romanis milites dare et Romanos, principem populum adjuvare 6).

Haud inutile videtur attendere, in ea re quam diversitatem tempora attulerint. Antiquis Urbis temporibus pugnabant Romani cum finitimis pro salute imperii exigui, nec unquam bellum cessabat,,, quotidiani quasi et domestici hostes" erant finitumi. Ex iis autem bellis Romani non modo victores sed quod majus est, prudentiores et peritiores prodibant, didicerant enim bella gerere neque amplius discipuli apparent. Illos

1) Liv. VIII, 11. 14. Nieb. III, p. 159. sqq.

2) Spanheim orb. Rom. II. 10. p. 207.

3) T. II, p. 84 not. 149.

4) Cic. pro Balbo 20, 46. cf. Liv. XXVIII, 45. Niebuhr T. III, p. 329.

5) Cic. pro Balbo 20, 47, 22, 50.

6) Liv. XXVIII, 45.

autem tirocinii annos ita transigebant, ut summopere vires suas periclitarentur, non enim prius bello populi desistebant quam aut alternm subegissent aut parem viribus esse intellexissent. Tumque foedera jungebant, et conjunctis viribus alios petebant. Ili autem tirocinio posito, alium adversus exteros gerebant Romani animum et quod jam alio loco diximus, magistrorum more se ex dignitate et meritis erga se exterorum rationes mutuas constituere semper prae se ferebant, in obedientes et fideles beneficia conferre, infideles et male morigeros punire videbantur. Idem qui hic animus ostenditur in foederum rationibus ordinandis ex eoque tot gradus foederum originem duxerunt, ita ut alia essent aequissima et aequa, alia non aequa et iniquissima, sed ne ea quidem quae nomine aequalia sunt, non differunt inter se.

Non aequum, ut insigne proferam exemplum, erat foedus post bellum Punicum primum inter Carthaginienses et Romanos ictum et multo minus quae postea inter eos populos facta sunt foedera, non enim aequis inter utrumque populum legibus sancita sunt neque ita ut neuter populus superior esset1). Inter foedera non aequa numeranda esse videntur ea foedera in quibus additum erat, ut alter populus majestatem populi Romani comiter conservaret, foedera igitur quae dicuntur, agnita majestate populi Romani, quae nisi hoc haberent additamentum, ab aequis foederibus non essent diversa. Sed sejunguntur ab aequis foederibus ut in illo Digestorum loco 2): „sive aequo foedere in amicitiam venit, sive foedere comprehensum est, ut is populus alterius populi majestatem comiter conservaret; hoc enim adjicitur, ut intelligatur alterum populum superiorem esse." Eodemque modo Cicero 3) hoc additamentum explicat, cum dicit: „, adjunctum est, quod non est in omnibus foederibus: majestatem populi Romani comiter conservanto 4). Id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior

1) Non pertinent huc ea foedera, quae cum Carthaginiensibus de commercio et mercaturae ratione icta sunt quorumque verba Polybius exhibet (III. c. 22—26. cf. Liv. VII, 27. IX, 44. Spanheim 1. c. II, 10. p. 207.), nam cum iis foederibus nobis res est, quae bellis finitis facta sunt.

2) 1. 7. §. 1. D. de captivis (49, 15.).

3) pro Balbo 16.

4) Ita scribendum esse pro: conservato, docuit egregius ri

« IndietroContinua »