Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

fcripsêre, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametfi haud quaquam par gloria fequatur fcriptorem & auctorem rerum tamen in primis arduum videtur res geftas fcribere primum, quod facta dictis funt exæquanda dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis malevolentiâ & invidiâ dicta putant; ubi de magnâ virtute atque gloriâ bonorum memores, quæ fibi quifque facilia factu putat æquo animo accipit, fupra ea veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adolefcentulus initio, ficuti plerique, ftudio ad rempublicam latus fum; ibique mihi adverfa multa fuêre. Nam pro pudore, pro abftinentiâ, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quæ tametfi animus afpernabatur, infolens malarum artium; tamen inter tanta vitia, imbecilla ætas, ambitione corrupta, tenebatur: ac me, quum ab reliquorum malis moribus diffentirem, nihilominus honoris cupido eadem quæ ceteros, fama , atque

invidia vexabat.

IV. Igitur ubi animus ex multis miferiis atque periculis requievit, & mihi reliquam ætatem à republicâ procul ha bendam decrevi; non fuit confilium focordiâ atque defidiâ bonum otium con

[ocr errors]

2

terere, neque vero agrum colendo aut venando fervilibus officiis intentum ætatem agere fed, à quo incepto ftudioque me ambitio mala detinuerat, eodem regreffus, ftatui res geftas populi romani carptim, ut quæque memoriâ digna videbantur, perfcribere; eo magis, quod mihi à spe, metu partibus reipublicæ animus liber erat. Igitur DE CATILINE CONJURATIONE, quam veriffumè potero, paucis abfolvam ; nam id facinus in primis ego memorabile exiftumo, fceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca priùs explananda funt, quam initium narrandi faciam.

[ocr errors]

V. LUCIUS CATILINA, nobili genere natus, fuit magnâ vi & animi & corporis, fed ingenio malo pravoque. Huic ab adolefcentiâ bella inteftina, cædes rapinæ, difcordia civilis grata fuêre ; ibique juventutem fuam exercuit. Corpus patiens inediæ, algoris, vigiliæ, fupra quam cuiquam credibile eft. Animus audax, fubdolus, varius, cujuflibet rei fimulator ac diffimulator, alieni appetens, fui profufus, ardens in cupiditatibus; fatis loquentiæ, fapientiæ parum. Vaftus animus immoderata, incredibilia, nimis alta femper cupiebat. Hunc, poft

dominationem L. Sullæ, lubido maxuma invaferat reipublicæ capiundæ ; neque id quibus modis affequeretur, dum fibi regnum pararet, quidquam penfi habebat. Agitabatur magis magifque in dies animus ferox inopiâ rei familiaris & confcientiâ fcelerum › quæ utraque his artibus auxerat quas fupra memoravi: incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos, peffuma ac` diversa inter se mala, luxuria atque avaritia vexabant. Res ipfa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, fupra repetere ac paucis inftituta majorum ; domi militiæque quo modo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint ; & ut paulatim immutata, ex pulcherrumâ & optumâ, peffuma ac flagitiofiffuma facta fit, differere.

VI. Urbem Romam, ficuti ego accepi, condidêre atque habuêre initio trojani, qui, Æneâ duce profugi, fedibus incertis vagabantur; cumque his aborigenes, genus hominum agrefte, fine legibus, fine imperio, liberum atque folutum. Hi poftquam in una moenia convenêre, difpari genere, diffimili linguâ, alii alio more viventes, incredibile memoratu eft quam facilè coaluerint. Sed

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

poftquam res eorum, civibus, moribus agris aucta, fatis profpera fatifque pollens videbatur; ficuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentiâ orta eft. Igitur reges populique finitimi bello tentare: pauci ex amicis auxilio effe ; nam ceteri, metu perculfi, longè à periculis aberant. At romani, domi militiæque intenti, feftinare; parare; alius alium hortari; hoftibus obviam ire; libertatem, patriam, parentefque armis tegere. Poft, ubi pericula virtute propulerant fociis atque amicis auxilia portabant; magifque dandis, quam accipiundis beneficiis, amicitias parabant. Imperium legitimum, nomen imperii regium habebant. Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium fapientiâ validum erat, reipublicæ confultabant; hi, vel ætate vel curæ fimilitudine, Patres appellabantur. Poft, ubi regium imperium, quod initio confervandæ libertatis atque augendæ reipublicæ fuerat, in fuperbiam dominationemque convertit; immutato more, annua imperia binofque imperatores fibi fecêre: eo modo minimè poffe putabant per licentiam infolefcere animum humanum.

VII. Sed eâ tempeftate, copêre fe

[ocr errors]

quifque magis extollere magifque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali fufpectiores funt, femperque his aliena virtus formidolofa eft: fed civitas incredibile memoratu eft, adeptâ libertate quantum brevi creverit; tanta cupido gloriæ incefferat ! Jam primum Juventus, fimul ac belli patiens erat, in caftris per laborem ufu militiam difcebat; magifque in decoris armis & militaribus equis, quam in fcortis atque conviviis, lubidinem habebat. Igitur talibus viris non labor infolitus, non locus ullus afper aut arduus erat, non armatus hoftis formidolofus; virtus omnia domuerat. Sed gloriæ maxumum certamen inter ipfos erat fe quifque hoftem ferire murum afcendere, confpici dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam, inagnamque nobilitatem putabant. Laudis avidi, pecuniæ liberales erant ; gloriam ingentem, divitias honeftas volebant. Memorare poffem quibus in locis maxumas hoftium copias populus romanus, parvâ manu, fuderit; quas urbes, naturâ munitas, pugnando ceperit: ni ea res longiùs nos ab incepto traheret.

VIII. Sed profectò Fortuna in omni

« IndietroContinua »