Immagini della pagina
PDF
ePub

nam ,

voluptatum amorem objicit. Quin etiam,' eodem tefte & accufatore, domum patervivo patre, turpiffimè venalem habuit ac vendidit; morique coegit præ moerore patrem, quo nondum mortuo jam pro herede omnia gerebat; neque factus moderatior progrediente ætate, abiit in fodalitium facrilegi nefcio cujus Nigidiani; bifque in judicium vocatus bis ita abfolutus eft ut, reus non culpâ vacare, fed pejeraffe judices viderentur. (1) M. autem Varro, fcriptor graviffimus, in libro quem infcripferat Pius aut de Pace, C. Salluftium in adulterio deprehenfum cum Fauftâ Sullæ filiâ, à Milone ejus viro loris bene cæfum, &, quum pecuniam dediffet, dimiffum fuiffe, prodidit.

Attamen anno U. C. DCCII. (2) tribunatum plebis adeptus eft, adeo turbatâ republicâ, ut Cn. Pompeïus Magnus conful fine collegâ crearetur. Quum autem paullo ante T. Annius Milo P. Clodium occidiffet, Pompeiufque legem de vi tuliffet quâ inftituebatur quæftio de eâ cæde, oblatam ultionis explendæ nactus

(1) Apud Aul. Gellium, lib. XVII. c. 18. Vide & veterem fcholiaften Horatii, ad fat. II. lib. I. (2) Ante Chriftum LII.

occafionem, Salluftius fibi non defuit ; adjutus enim ab aliis duobus tribunis plebis, inimiciffimas, ut fcribit (1) Afconius Pedianus, conciones de Milone habuit, necnon invidiofas de Cicerone, quippe qui Milonem omni contentione defenderet; neque Miloni folum, fed ipfi etiam oratori propter invifum patrocinium pars maxima multitudinis erat infenfa. Poftea tamen Salluftio multum remittente de accufandi ftudio, eum rediiffe in gratiam cum Milone & Cicerone fufpi

cio fuit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Catilinariæ conjurationis hiftoriam tum fcriptam fuiffe vero proximum eft, quum Salluftius exacto tribunatu privatus ageret effetque in Ciceronem æquiore animo; rem enim ita narrat, ut, eâ perlectâ hiftoriâ, nemo non acta Ciceronis fit probaturus. Atque haud fcio an, & bellum jugurthinum, & civilia quæ fubfecuta funt, aliaque cum iis connexa, eodem illo tempore aut aliquanto pofteriùs confcripferit ; neque certè ea funt fcripta hominis adolefcentis, quandoquidem ipfe teftatur initio conjurationis catilinariæ, fe tum demum hiftoriam aggreffum fcribere, (2) ubi animus ex multis mi(1) In Ciceronis miloņianam. (2) Cap. 3.

Feriis atque periculis requievit, & fibi reliquam ætatem à republicâ procul habendam decrevit ; quod vix ante tribunatum, quem_anno ætatis XLI. geffit, fieri potuit. Tum vero ftatuit res geftas populi romani carptim (fic ipfe loquitur), ut quæque memoria digna viderentur, perfcribere; eo magis quod ei à spe, metu, partibus reipublicæ animus liber erat : quæ quidem verba hominem indicant qui honores nullos ampliùs fperet, aut honorum cupiditatem egregiè diffimulet.

Itaque catilinariam conjurationem quæ contigerat anno ejus vitæ xxx. ac proinde cujus teftis fuerat, fcribere aggreffus eft undecim circiter poft annis, fi calculos rectè ponimus. Tum jugurthinum bellum, diu antequam nafceretur exortum, & civile, eo puero geftum, confcripfit. Quod poftremum opus periit, fi fragmenta quædam excipias quæ fatis ampla ad nos pervenerunt, ut ex iis intelligere poffimus non minùs accuratè ac cetera elucubratum fuiffe. At quorum temporum hiftoriam fcripfiffet Salluftius in iis libris qui perierunt, videtur poffe colligi ex Aufonii idyllio XXXII. ad Nepotem, ubi docet puerum quos libros legere eum oporteat, & quos ipfe in

แบ

ejufdem gratiam in manus iterum fumere fit paratus. Itaque, memorato Terentio, fic loquitur de Salluftii operibus :

Jam facinus, Catilina, tuum ; Lepidique tumultum,
Ab Lepido & Catulo ; jam res & tempora Roma
Orfus, bis fenos feriem connecto per annos.
Jam lego civili miftum Mavorte duellum,
Movit quod focio Sertorius exful Ibero.

Quibus in verficulis recenfentur omnia Salluftii opera, præter bellum jugurthinum; quod cur omiferit Aufonius, intelligere non licet, nifi verfus aliquot vetuftate intercidiffe fufpicemur.

1o. Occurrit bellum Catilinarium de quo nihil attinet dicere. 2°. Hiftoria tumultûs excitati à Marco Emilio Lepido, anno urbis conditæ DCLXXXVII: qui quidem tumultus à Pompeïo & Catulo oppreffus eft eodem anno. 3°. Inde Salluftius fcripferat hiftoriam rerum in roinanâ republicâ per duodecim annos geftarum, ante Lepidi tumultum : quorum duodecim annorum initium fecerim circiter ab anno u. C. DCLXIII, quo bellum marficum inchoatum; ab eo enim tempore, ufque ad extremam Sullæ dictatu

ram, duodecim ferè anni fluxerunt: multä autem inveniuntur Salluftii fragmenta, ex quibus liquido patet eum res à Sulla geftas litteris mandaffe, quæ eâ temporis intercapedine continentur. 4°. Bellum fcripferat fertorianum, quod fub finem vitæ Sullæ cœperat, memoratofque duodecim annos proximè confequebatur; Metellus enim miffus eft in Hifpaniam contra Sertorium anno U. C. DCLXXIV, qui duodecim illorum annorum ultimus fuit: fi ea hiftoria ufque ad receptas Hifpanias pertexta eft, quod quidem videtur credibile, pertinuit ad annum DCLXXXI; nam eo demum anno, occifis Sertorio & Perpennâ, pacatæ funt Hifpaniæ.

Atque hinc conjicere eft, quamvis Salluftius carptim fcripfiffet hiftoriam romanam, nec continuâ temporum ferie lucubrationes fuas edidiffet, ex tribus poftremo memoratis operibus contexi potuiffe annorum circiter duodeviginti hiftoriam, cujus fragmenta mirum quantum palatis eruditis falivam movent. Hi autem libri, licet ab ipfo auctore editi eo quem fecutus eft Aufonius ordine videntur poftea à grammaticis in ordinem quemdam ita redacti, ut ex tribus operibus una conflaretur historia, ejusque

[ocr errors]
« IndietroContinua »