C. Iulii Caesaris De bello gallico libri septem cum libro octavo A. Hirtii

Copertina anteriore
Typis descripserunt Edquist et socii, 1861 - 180 pagine

Dall'interno del libro

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 97 - In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
Pagina 1 - Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
Pagina 99 - Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios ; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
Pagina 100 - Ejus rei multas afferunt causas : ne assidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent ; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant ; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent ; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur ; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
Pagina 100 - Cum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes╗ regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt.
Pagina 97 - Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit, quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent aut illatas propulsarent, omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet.
Pagina 97 - Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
Pagina 52 - Suevorum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur,* ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt.* Hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent.
Pagina 100 - Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent.
Pagina 72 - Britanniae pars interior ab iis incolitur, quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt, maritima pars ab iis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio trans10 ierunt (qui omnes fere iis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello inlato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt.

Informazioni bibliografiche