Leib und Seele in der Sprache Senecas: ein Beitrag zur sprachlichen Formulierung der moralischen Adhortatio

Copertina anteriore
Dieterich, 1924 - 160 pagine
 

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 14 - Transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco in quo proprium est, in eum in quo aut proprium deest aut translatum proprio melius est.
Pagina 50 - Non sunt di fastidiosi, non invidi; admittunt et ascendentibus manum porrigunt. Miraris hominem ad deos ire ? Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit; nulla sine deo mens bona est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt. surgunt: si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus.
Pagina 104 - Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
Pagina 12 - Invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio. Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem 7 adducant. Sextium ecce cum maxime lego, virum acrem, Graecis verbis. Romanis moribus...
Pagina 102 - Jugendlich, von allen Erdenmalen Frei, in der Vollendung Strahlen Schwebet hier der Menschheit Götterbild, Wie des Lebens schweigende Phantome Glänzend wandeln an dem stygschen Strome, Wie sie stand im himmlischen Gefild, Ehe noch zum traurgen Sarkophage Die Unsterbliche herunterstieg.
Pagina 39 - pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? quin hue ad vos venire propero?" „Non est ita", inquit ille. „Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne, quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur...
Pagina 97 - Mos antiquis fuit, usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere 'si vales bene est, ego valeo'.
Pagina 12 - ... nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis; nam „gemmare vites", „luxuriem esse in herbis", „laetas segetes...
Pagina 141 - Proinde non est quod ad sepulcrum fili tui curras ; pessima eius et ipsi molestissima istic iacent, ossa cineresque, non magis illius partes quam vestes aliaque tegimenta corporum. Integer ille nihilque in terris relinquens sui fugit et totus excessit ; paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhaerentia vitia situmque omnem mortalis aevi excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas.
Pagina 47 - Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam ut in hac statione qua positus est honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum quae circa sunt suum iudicat, sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.

Informazioni bibliografiche