Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

1) De Valerio Antiate, annalium scriptore, vom Subrector Dr. LIEbaldt.
2) Schulnachrichten vom Rector.

NAUMBURG A/S.

GEDRUCKT BEI K. A.

1 8 4 0.

KLAFFENBACH.

Lv3.60

Harvard Goge Library Bowie Collection Gift of

Mrs. E. D. Brandegee Nov. 9, 1909.

VALERIUS ANTIAS.

Inter vetustiores rerum Romanarum auctores neque nominatur quisquam tam saepe1) a Livio, neque tam graviter reprehenditur, quam Valerius Antias. Aliter iudicasse videntur et minus quidem severe ceteri, quotquot ex veteribus praeter Livium huius scriptoris mentionem fecerunt et quibus annales eius ipsos inspicere licuit, ita ut naturam eorum pernoscere possent fidemque, qua digni essent, Dionysium Halicarn. dico, Plinium, Gellium, alios: imo, quem primo loco posui, Dionysius libr. I. c. 7. Valerium Antiatem in iis historicis enumerat, quos a Romanis ipsis magni aestimatos sibique commendatos esse scribit; Plinium in Nat. Hist., quum discesseris a locis ob nomen adiectum Valerio utique assignandis, permulta alia ex eo sumpsisse, indices librorum singulorum (libr. II. III. XII. XIII. XXI. XXII. XXVIII. XXIX. XXXIII. XXXIV.) testes sunt; Gellius denique duobus quidem locis libr. VI. c. 8. et libr. VII. c. 19. illum non vera memoriae mandasse, ac libr. VI. c. 7. sicut libr. III. c. 8. cum quibusdam discrepare tradit, sed nequaquam ita, ut Livius, in eum invehitur levitatisque eum et quod mendax fuerit accusat. Apud viros doctos aetatis recentioris fere omnes, maxime apud Niebuhrium et Lachmannum (De Fontibus Historiarum T. Livii) Valerius Antias in nullo plane numero et honore est; nec tamen quisquam 2) ad hoc usque tempus annalium ab eo confectorum reliquias tam accurate tractavit et, quae insuper comparanda erant, tanta diligentia contulit, ut de veritate iudicii, quod fecit, dubitare non liceat.

1) Inde, quod Valerii nomen creberrime apud Livium inveniretur, illum potissimum ab hoc adhibitum fuisse auctorem, nequaquam posse colligi, iam Lachmannus De Fontt. Hist. T. Liv. Comm. II. pg.

24. recte notavit.

2) Quae enim A. Krause in libro,,Vitae et Fragmenta veterum historicorum Romanorum" protulit, iis vix cuiquam satisfecerit.

Quae quum ita sint, operae pretium esse duxi inquirere, num omnia, quae Valerio exprobrarentur, vera essent, ac quid ex fragmentis ipsis certo efficeretur et de fide scriptoris et de annalium, quos composuisse fertur, natura et de consilio, quo eos scripsisset. Sed antequam, quae in hac quaestione repperisse mihi videor, exponam, paucis demonstrabo, quis fuerit Valerius ac quando vixerit.

G. I. Vossius de Hist. Lat. libr. I. c. 10., quod sciam, primus Valerio Antiati praenomen Quinti tribuit, eumque secuti sunt fere omnes, nisi quod Schottus ad Praefat. Auct. d. Orig. Gent. Rom. eum vult Publium vocatum. At iam Drakenborchius ad Liv. libr. XXIII. c. 34., qua auctoritate hoc vel illud daretur, non liquere monuit et recte; nullus enim omnino apud antiquos scriptores invenitur locus, unde, quod praenomen Valerius habuerit, appareat; quin ne vestigium quidem ullum exstat, quod persequentes praenomen aliquod 1) probabili ratione 2) eruamus. Res igitur, ut de qua certi quidquam proferri nequeat, relinquenda est; iam videamus, quis Valerius Antias fuerit ac quando vixerit. At perpauca sunt, quae scimus; nihil aliud ferme compertum habemus, nisi illum Marii Sullaeque aequalem fuisse. Docemur id verbis Velleii Paterc. libr. II. c. 9.:,,Celebre et ,,Lucilii nomen fuit, qui sub P. Africano Numantino bello eques militaverat. ,,Quo quidem tempore iuvenis adhuc Jugurtha ac Marius, sub eodem Africano mi

1) Nominatur enim aut simpliciter Valerius, ut a Livio libr. 28. c. 46. libr. 29. c. 35. libr. 33. c. 10. libr. 34. c. 10. libr. 39. c. 43. et c. 52., ab Oros. libr. 4. c. 20., ab Auct, d. Orig. G. R. c. 21., a Valerio Prob. de nominib. fragm., ab Joann. Sarisb. Policrat. libr. 8. c. 9. aut Antias, ut a Livio libr. 38. c. 55. libr. 45. c. 43., a Plin. N. H. libr. 3 s. 9. libr. 13. s. 27. libr. 34. s. 8. (cf. Indd. libr. 11. III. XII. XIII. XXI. XXII, XXIX. XXXIII. XXXIV), a Plutarch. Num. c. 22. de fort. Rom. c. 10., a Macrob. Saturn. libr. I. c. 4. et c. 13., ab Arnob. adv. Gent. libr. V c. 1., ab Ascon, in Pisonian. (Cic. Scholl. ed. Orell. P. II. pg. 13.) in Cornel. (ibid. pg. 69.), a Gell. libr. VI c. 7., a Censorin. d. d. nat. c. 17., a Priscian. libr. IX c. 10. (T. I pg. 468. Kr.), ab Oros. libr. 5 c. 16.aut Valerius Antias, ut a Livio libr. 4 c. 23. libr. 25 c. 29. libr. 26 c. 49. libr. 30 c. 19. et c. 29. libr. 32 c. 6. libr. 33 c. 30. et c. 36. libr. 34 c. 15. libr. 35 c. 2. libr. 37 c. 48. et c. 60. libr. 38 c. 23. et c. 50. libr. 39 c. 22. et c. 43. libr. 41 c. 27. libr. 42 c. 11. libr. 44 c. 13. libr. 45 c. 40., a Plin. N. H. libr. 2 s. 111. cf. Ind. libr. XXVIII., a Gell. libr. I c. 7. libr. III c. 8. libr. V c. 21. libr. VI c. 8. libr. VII c. 9. et c. 19., a Vell. Paterc. libr. II c. 9., a Plutarch. Rom. c. 13. Flaminin. c. 18., a Charis. libr. II pag. 186. Putsch., ab Oros. libr. 5 c. 3., ab Auct. d. Orig. G. R. c. 19., a Censorin. d. d. n. c. 17., a Dionys. Hal. libr. II c. 13. (Ovahégios ó Artías) et libr. I c. 7. (Ουαλέριος ̓Αντίας) aut, ordine inverso, Antias Valerius, ut a Livio libr. 3 c. 5. libr. 26 c. 49. libr. 30 c. 3. libr. 36 c. 19. c. 36. c. 38. libr. 39 c. 41. et c. 56. libr. 40 c. 29.

2) Valeriis praenomina in usu fuerunt haecce: Caius, Lucius, Marcus, Publius, Quintus. Semel Numerii praenomen invenitur, in tabula Capuana, cf. Pigh. Ann. T. III pg. 499., nec saepius Manii, et bunc unum Manium, qui ita appellatus esse narratur, cf. Zosim. libr. II c. 3., quod primus sacra diis manibus fecisset, a posterioribus fictum suspicatur Niebuhr. H. R. T. I pg. 564. cd. II. Numerii etiam praenomen fortasse corruptum est ex Marco.

,,litantes, in iisdem castris didicere, quae postea in contrariis facerent. Historia,,rum auctor iam tum Sisenna erat invenis, sed opus belli civilis Sullani post aliquot annos ab eo seniore editum est. Vetustior Sisenna fuit Coelius; aequalis Sisennae Rutilius Claudiusque Quadrigarius et Valerius Antias." Et quod in fragmento quodam annalium (ap. Plin. N. H. libr. 34. s. 8.) res memoratur, quae ad a. U. 663. (Varr.) spectat, (L. Crassus enim Orator hoc anno L. Marcio Philippo Sex. Iulio Caesare coss. mortuus est) certe ad hunc usque annum Valerium vixisse adiicimus. Mortemne paulo post obierit, an vita eius porrecta fuerit aliquanto ulterius, prorsus ignoramus; inde, quod fragmenta, quae ad tempora sequentia pertineant, desiderantur, nihil licet concludere. Falsissima est ratio, qua Krausius in libro,,Vitae et Fragmenta veterum historicorum Romanorum" pg. 243. annum reperire studuit, quo Antias natus esset; ponitur ibi aliquid pro vero, quod verum esse ante probandum erat. Scilicet Valerius Antias, quia a. 676. praetor fuisset, natus dicitur anno ferme 640. Valerium autem illo anno praeturam administrasse, Krausius a Lachmanno didicit, cuius auctoritatem temere secutus est. Legimus enim apud Lachm. Comment. I. pg. 37. adnot. 4.:,,Nihil igitur obstat, ,,quin hunc (Valerium Antiatem) praetorem in Sicilia fuisse putemus a. 676.“ Quod unde vir doctus hauserit, me nescire fateor; equidem neque apud scriptores veteres, neque apud Pighium, neque apud alium quemquam rem ullam inveni, qua id comprobaretur. Videtur Lachmannus Valerium Antiatem et Q. Valerium Soranum confudisse; hunc enim praetorem fuisse a. 670. satis constat, Pighiusque Ann. Rom. T. III. pg. 248. de eo ita scribit: „Q. Valerius Q. f. Q. n. Soranus. Pr. Ro„mae ex urbe capta fugiens in Siciliam, Cn. Carbonem consulem secutus, dum eo ,,magnae confluerent victarum partium copiae, ibidem cum Carbone consule a Cn. „Pompeio Magno captus et occisus est: ut auctores sunt Plutarchus in Pompeio ,,(c. 10.) et L. Florus libr. III. c. 21.,“ eumque T. III. pg. 254. ad a. 672. et ibid. pg. 266. ad a. 673. inter praetores provinciarum recenset. Cf. Ellendt. ad Cic. Brut. c. 46. § 169. Sed quacunque re Lachmannus in errorem inductus est, praeturam Valerius, annalium scriptor, nunquam gessit, et omnino ulli muneri eum praefuisse negaverim.

Cognomen Antias fuit; fuerunt, eorumque in numero Niebuhrius quoque cernitur, qui putarent, id datum esse Valerio, quod Antio oriundus fuisset. Et sane saepissime factum est, ut ab oppido, unde aliquis originem ducebat, cognomen sumeretur; paucis commonefiat Valerii illius Sorani, qui, quod Soram Latinorum municipium patriam habebat, Soranus appellatus est: at quum apud Romanos ea

« IndietroContinua »