Immagini della pagina
PDF
ePub

Sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignes.
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,
Barbarico postes auro spoliisque superbi,
Procubuêre: tenent Danai, quà deficit ignis.
Forsitan et Priami fuerint quæ fata, requiras.
Urbis ubi capta casum, convulsaque vidit
Limina tectorum, et medium in penetralibus hostem,
Arma diù senior desueta trementibus ævo
Circumdat nequicquam humeris, et inutile ferrum
Cingitur, ac densos fertur moriturus in hostes.
Edibus in mediis, nudoque sub ætheris axe,
Ingens ara fuit, juxtàque veterrima laurus
Incumbens aræ, atque umbrâ complexa Penates.
Hic Hecuba et natæ nequicquam altaria circum,
Præcipites atrâ ceu tempestate columbæ,

Condense, et Divûm amplexa simulacra sedebant.
Ipsum autem sumptis Priamum juvenilibus armis
Ut vidit : Quæ mens tàm dira, miserrime conjux,
Impulit his cingi telis? aut quò ruis? inquit.
Non tali auxilio nec defensoribus istis

Tempus eget : non, si ipse meus nunc afforet Hector.
Húc tandem concede : hæc ara tuebitur omnes,
Aut moriêre simul. Sic ore effata, recepit
Ad sese, et sacrâ longævum in sede locavit.

Ecce autem elapsus Pyrrhi de cæde Polites,
Unus natorum Priami, per tela, per hostes
Porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat
Saucius illum ardens infesto vulnere Pyrrhus
Insequitur, jam jamque manu tenet, et premit hastâ.
Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
Concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.
Hic Priamus, quanquam in mediâ jam morte tenetur,
Non tamen abstinuit, nec voci iræque pepercit.

[ocr errors]

At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis,

Dî (si qua est cœlo pietas, quæ talia curet)
Persolvant grates dignas, et præmia reddant
Debita, qui nati coràm me cernere letum
Fecisti, et patrios fœdâsti funere vultus.
540 At non ille, satum quo te mentiris, Achilles
Talis in hoste fuit Priamo; sed jura fidemque
Supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulcro
Reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.
Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu
Conjecit; rauco quod protinùs ære repulsum,
Et summo clypei nequicquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus: Referes ergo hæc et nuncius ibis
Pelidæ genitori: illi mea tristia facta,
Degeneremque Neoptolemum narrare memento.
Nunc morere. Hæc dicens, altaria ad ipsa trementem
Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati;
Implicuitque comam lævâ, dextrâque coruscum
Extulit ac lateri capulo tenùs abdidit ensem.

[ocr errors]

15

Hæc finis Priami fatorum: hic exitus illum
Sorte tulit, Trojam incensam, et prolapsa videntem
Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
Regnatorem Asiæ. Jacet ingens littore truncus,
Avulsumque humeris caput, et sine nomine corpus.
At me tùm primùm sævus circumstelit horror :
Obstupui subiit cari genitoris imago,
Ut regem æquævum crudeli vulnere vidi
Vitam exhalantem: subiit deserta Creüsa,
Et direpta domus, et parvi casus Iüli.
Respicio, et quæ sit me circum copia lustro.
Deseruêre omnes defessi, et corpora saltu
Ad terram misêre, aut ignibus ægra dedêre,
Jamque adeò super unus eram,
cùm limina Vestæ

[ocr errors]

Servantem et tacitam secretâ in sede latentem
Tyndarida aspicio : dant clara incendia lucem
Erranti, passimque oculos per cuncta ferenti.
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros,
Et pœnas Danaûm, et deserti conjugis iras
Permetuens, Trojæ et patriæ communis Erynnis
Abdiderat sese, atque aris invisa sedebat.
Exarsêre ignes animo: subit ira cadentem
Ulcisci patriam, et sceleratas sumere pœnas.
Scilicet hæc Spartam incolumis patriasque Mycenas
Aspiciet, partoque ibit regina triumpho?
Conjugiumque, domumque, patres, natosque videbit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
Occiderit ferro Priamus? Troja arserit igni?
Dardanium toties sudârit sanguine littus?

Non ita: namque etsi nullum memorabile nomen
Femineâ in pœnâ est, nec habet victoria laudem ;
Exstinxisse nefas tamen, et sumpsisse merentis
Laudabor poenas, animumque explêsse juvabit
Ultricis flammæ, et cineres satiâsse meorum.

se,

Talia jactabam, et furiatâ mente ferebar,"
Cùm mihi
non antè oculis tàm clara, videndam
Obtulit, et purâ per noctem in luce refulsit,
Alma parens, confessa Deam, qualisque videri
et
Coelicolis et quanta solet; dextrâque prehensum
Continuit, roseoque hæc insuper addidit ore :
Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
Quid furis? aut quònam nostri tibi cura recessit?
Non priùs aspicies ubi fessum ætate parentem
- Liqueris Anchisen? superet conjuxne Creusa,
Ascaniusque puer? quos omnes undiquè Graiæ
Circumerrant acies: et, ni mea cura resistat,
Jam flammæ tulerint, inimicus et hauserit ensis.

Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacænæ,
Culpatusve Paris; Divûm inclementia, Divûm,
Has evertit opes, sternitque à culmine Trojam.
Aspice namque omnem quæ nunc obducta tuenti
Mortales hebetat visus tibi, et humida circùm
Caligat, nubem eripiam : tu ne qua parentis
Jussa time, neu præceptis parere recusa.
Hic, ubi disjectas moles, avulsaque saxis
Saxa vides, mixtoque undantem pulvere fumum,
Neptunus muros magnoque emota tridenti
Fundamenta quatit, totamque à sedibus urbem
Eruit. Hic Juno Scaas sævissima portas

Prima tenet, sociumque furens à navibus agmen
Ferro accincta vocat.

Jam summas arces Tritonia, respice, Pallas
Insedit, nimbo effulgens et Gorgone sævâ.
Ipse pater Danais animos viresque secundas
Sufficit: ipse Deos in Dardana suscitat arma.
Eripe, nate, fugam, finemque impone labori.
Nusquàm abero, et tutum patrio te limine sistam.
Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris.
Apparent diræ facies, inimicaque Trojæ
Nunina magna Deûm.

Tùm verò omne mihi visum considere in ignes
Ilium, et ex imo verti Neptunia Troja.
Ac veluti summis antiquam in montibus ornum
Cùm ferro accisam crebrisque bipennibus instant
Eruere agricolæ certatim; illa usquè minatur,
Et tremefacta comam concusso vertice nutat;
Vulneribus donec paulatim evicta, supremùm
Congemuit, traxitque jugis avulsa ruinam.

Descendo, ac, ducente Deo, flammam inter et hostes Expedior: dant tela locum, flammæque recedunt.

Ast ubi jam patriæ perventum ad limina sedis,
Antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos
Optabam primum montes, primumque petebam,
Abnegat excisâ vitam producere Trojâ,
Exiliumque pati. Vos ô, quibus integer ævi
Sanguis, ait, solidæque suo stant robore vires,
44 Vos, agitate fugam.

Me si cœlicolæ voluissent ducere vitam,
Has mihi servâssent sedes: satis una superque
Vidimus excidia, et captæ superavimus urbi.
Sic ô sic positum affati discedite corpus.
Ipse manu mortem inveniam : miserebitur hostis,
Exuviasque petet : facilis jactura sepulcri est.

Jampridem invisus Divis, et inutilis, annos

35

Demoror, ex quo me Divûm Pater atque hominum Rex
Fulminis afflavit ventis, et contigit igni.

Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Nos contrà effusi lacrymis, conjuxque Creüsa,
Ascaniusque, omnisque domus, ne vertere secum
Cuncta pater, fatoque urgenti incumbere vellet.
Abnegat, inceptoque et sedibus hæret in îsdem.
Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto.
Nam quod consilium aut quæ jam fortuna dabatur?
Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
Sperâsti? tantumque nefas patrio excidit ore?
Si nihil ex tantâ Superis placet urbe relinqui,
Et sedet hoc animo, perituræque addere Troja
Teque tuosque juvat; patet isti janua leto.
Jamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
Natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma parens, quòd me per tela, per ignes
Eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
Ascaniumque, patremque meum,
juxtàque Creüsam,

« IndietroContinua »