Immagini della pagina
PDF
ePub

Inter se foliis strepitant; juvat, imbribus actis,
Progeniem parvam dulcesque revisere nidos.

Haud equidem credo quia sit divinitùs illis
Ingenium, aut rerum fato prudentia major :
Verùm, ubi tempestas et cœli mobilis humor
Mutavêre vias, et Juppiter humidus austris
Densat, erant quæ rara modò, et quæ densa relaxat,
Vertuntur species animorum, et pectora motus
Nunc alios, alios, dùm nubila ventus agebat,
Concipiunt : hinc ille avium concentus in agris,
Et lætæ pecudes, et ovantes gutture corvi.

Si verò solem ad rapidum lunasque sequentes
Ordine respicies, nunquàm te crastina fallet
Hora, neque insidiis noctis capiêre serenæ.
Luna revertentes cùm primùm colligit ignes,
Si nigrum obscuro comprênderit aëra cornu,
Maximus agricolis pelagoque parabitur imber.
At, si virgineum suffuderit ore ruborem,
Ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.
Sin ortu in quarto (namque is certissimus auctor)
Pura, neque obtusis per coelum cornibus ibit;
Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo
Exactum ad mensem, pluviâ entisque carebunt;
Votaque servati solvent in littore nautæ

Glauco, et Panopeæ, et Inoo Melicertæ.

Sol, quoque et exoriens, et cùm se condit in undas, Signa dabit : solem certissima signa sequuntur, Et quæ manè refert, et quæ surgentibus astris. Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum Conditus in nubem, medioque refugerit orbe, Suspecti tibi sint imbres : namque urget ab alto Arboribusque satisque Notus, pecorique sinister. Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese

Diversi erumpent radii, aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile;
Heu! malè tùm mites defendet pampinus uvas,
Tàm multa in tectis crepitans salit horrida grando.
Hoc etiam, emenso cùm jam decedet Olympo,
Profuerit meminisse magis; nam sæpè videmus
Ipsius in vultu varios errare colores.

Coeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros.
Sin maculæ incipient rutilo immiscerier igni,
Omnia tunc pariter vento nimbisque videbis
Fervere: non illâ quisquam me nocte per altum
Ire, neque à terrâ moneat convellere funein.
At si, cùm referetque diem, condetque relatum,
Lucidus orbis erit; frustrà terrebere nimbis,
Et claro silvas cernes Aquilone moveri.
Deniquè, quid Vesper serus vehat, undè serenas,
Ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,
Sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum
Audeat? Ille etiam cæcos instare tumultus
Sæpè monet, fraudemque et operta tumescere bella.
Ille etiam exstincto miseratus Cæsare Romam,
Cùm caput obscurâ nitidum ferrugine texit,
Impiaque æternam timuerunt secula noctem.

Tempore quanquam illo tellus quoque, et æquora ponti,
Obscenique canes, importunæque volucres,
Signa dabant. Quoties Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Ætnam,
Flammarumque globos, liquefactaque volvere saxa!
Armorum sonitum toto Germania cœlo

Audiit;
insolitis tremuerunt motibus Alpes;
Vox quoque per lucos vulgò exaudita silentes
Ingens, e simulacra modis pallentia miris
Visa sub obscurum noctis; pecudesque locutæ,

Infandum! sistunt amnes, terræque dehiscunt;

Et moestum illacrymat templis ebur, æraque sudant.
Proluit insano contorquens vertice silvas

Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes
Cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
Tristibus aut extis fibræ apparere minaces,
Aut puteis manare cruor cessavit, et altæ
Per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
Non aliàs cœlo ceciderunt plura sereno
Fulgura, nec diri toties arsêre cometa.

Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterùm vidêre Philippi;
Nec fuit indignum Superis bis sanguine nostro
Emathiam et latos Hæmi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet cùm finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabrâ rubigine pila,
Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes,
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

Dî patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater,
Quæ Thuscum Tiberim, et Romana palatia servas,
Hunc saltem everso juvenem succurrere seclo
Ne prohibete! satis jampridem sanguine nostro
Laomedonteæ luimus perjuria Troja.

Jampridem nobis cœli te regia, Cæsar,

Invidet, atque hominum queritur curare triumphos.
Quippè ubi fas versum atque nefas, tot bella per orbem,
Tàm multæ scelerum facies: non ullus aratro

Dignus honos; squalent abductis arva colonis,
Et curvæ rigidum falces conflantur in ensem.

Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum :
Vicinæ, ruptis inter se legibus, urbes
'Arma ferunt: sævit toto Mars impius orbe.

Post, ubi collectum robur, viresque receptæ.
Signa movet, præcepsque oblitum fertur in hostem :
Fluctus ut in medio cœpit cùm albescere ponto,
Longiùs, ex altoque sinum trahit; utque, volutus
Ad terras, immanè sonat per saxa, nec ipso
Monte minor procumbit; at ima exæstuat unda
Vorticibus, nigramque altè subjectat arenam.

Omne adeò genus in terris hominumque, ferarumque,
Et genus æquoreum, pecudes, pictæque volucres
In furias ignemque ruunt : amor omnibus idem.
Tempore non alio catulorum oblita leæna.

Sævior erravit campis: nec funera vulgò
Tàm multa informes ursi, stragemque dedêre
Per silvas; tùm sævus aper,
tùm pessima tigris.
Heu! malè tùm Libyæ solis erratur in agris.

Nonne vides ut tota tremor pertentet equoruni
Corpora, si tantùm notas odor attulit auras ?
'Ac neque eos jam frena virûm, neque verbera sæva,
Non scopuli, rupesque cavæ, atque objecta retardant
Flumina correptos undâ torquentia montes.
Ipse ruit, dentesque Sabellicus exacuit sus,
Et pede prosubigit terram, fricat arbore costas,
Atque hinc atque illinc humeros ad vulnera durat.
Quid juvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
Durus amor? Nempè abruptis turbata procellis
Nocte natat cæcâ serus freta; quem super ingens
Porta tonat cœli, et scopulis illisa reclamant
Æquora; nec miseri possunt revocare parentes,
Nec moritura super crudeli funere virgo.

Quid lynces Bacchi variæ, et genus acre luporum, Atque canum? quid, quæ imbelles dant prælia cervi! Scilicet ante omnes furor est insignis equarum : Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci

Potniades malis membra absumpsêre quadriga.
İllas ducit amor trans Gargara, transque sonantern
Ascanium superant montes, et flumina tranant:
Continuèque avidis ubi subdita flamma medullis,
Verè magis (quia vere calor redit ossibus) illæ.
Ore omnes versæ in zephyrum, stant rupibus altis,
Exceptantque leves auras; et sæpè, sine ullis
Conjugiis, vento gravida (mirabile dictu!)
Saxa per et scopulos et depressas convalles
Diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
In Boream Caurumque, aut undè nigerrimus Auster
Nascitur, et pluvio contristat frigore cœlum.
Hinc demùm, Hippomanes vero quod nomine dicunt
Pastores, lentum distillat ab inguine virus :
Hippomanes, quod sæpè malæ legêre novercæ,
Miscueruntque herbas, et non innoxia verba.

Sed fugit intereà, fugit irreparabile tempus,
Singula dùm capti circumvectamur amore.

Hoc satis armentis : superat pars altera curæ,
Lanigeros agitare greges, hirtasque capellas:
Hic labor; hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius verbis ea vincere magnum
Quàm sit, et angustis hunc addere rebus honorem
Sed me Parnassi deserta per ardua dulcis
Raptat amor juvat ire jugis, quà nulla priorum
Castaliam molli divertitur orbita clivo.

Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum.
Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
Carpere oves, dùm mox frondosa reducitur æstas;
Et multâ duram stipulâ filicumque maniplis
Sternere subter humum, glacies ne frigida lædat
Molle pecus, scabiemque ferat, turpesque podagras.
Post, hinc digressus, jubeo frondentia capris

« IndietroContinua »