Immagini della pagina
PDF
ePub

Epigrammata, et Diras; et Culicem, cùm esset annorum quindecim, cujus materia talis est : Pastor fatigatus æstu, cùm sub arbore obdormisset, et serpens ad illum proreperet è palude, culex provolavit, atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuò culicem contrivit, et visum serpentem interemit, ac sepulcrum culici statuit, et distichon fecit :

Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium, vitæ pro munere, reddit.

Distichon, quod laudem felicitatemque Augusti continebat, palatii foribus affixit, non nominato

auctore:

Nocte pluit totâ, redeunt spectacula mane :

Divisum imperium cum Jove Cæsar habet,

Diù quæritans Augustus cujusnam hi versus es-
sent, eorum auctorem non inveniebat. Bathyllus
verò, poëta quidam mediocris, tacentibus aliis,
sibi adscripsit. Quamobrem donatus honoratusque
à Cæsare fuit. Quod æquo animo non ferens Virgi-
lius, iisdem valvis affixit quater hoc principium,
Sic vos non vobis. Postulabat Augustus ut hi ver-
sus complerentur. Quod cùm frustrà aliqui conati
essent, Virgilius præposito disticho sic subjunxit:
Hos ego versiculos feci, tulit alter honores.
Sic vos non vobis nidificatis aves.

Sic vos non vobis vellera fertis oves.
Sic vos non vobis mellificatis apes.
Sic vos non vobis fertis aratra boves.

Quo cognito, aliquandiù Bathyllus Romæ fabula

fuit; Maro verò exaltatior. Cùm res Romanas inchoâsset, offensus materiâ et nominum asperitate, ad Bucolica transiit; maximè ut Asinium Pollionem, Alphenum Varum, et Cornelium Gallum celebraret; quia in distributione agrorum qui post Philippensem victoriam veteranis, triumvirorum jussu, trans Padum dividebantur, indemnem se præstitissent. Deindè Georgica in honorem Mæcenatis edidit, cùm sibi vixdùm noto opem tulisset adversùs Claudii veterani militis, vel, ut alii putant, Arii centurionis violentiam, à quo in altercatione litis agrariæ parùm abfuit quin occideretur. Novissimè autem Æneidem aggressus est, argumentum varium et multiplex, et quasi amborum Homeri carminum instar; prætereà nominibus ac rebus græcis latinisque commune; et in quo, quod maximè studebat, Romanæ simul urbis et Augusti origo contineretur.

Georgica, reverso ab Actiacâ victoriâ Augusto, atque reficiendarum virium causâ Atella commoranti, per continuum quatriduum legit, suscipiente Mæcenate legendi vicem, quoties interpellaretur ipse vocis offensione. Pronuntiabat autem maximâ cum suavitate, et lenociniis miris. Seneca tradidit, Julium Montanum poëtam solitum dicere, involaturum se quædam Virgilio, si vocem posset, et os, et hypocrisim : eosdem enim versus, eo pronuntiante, benè sonare; sine illo, inarescere, quasi mutos. Æneidos vixdùm cœptæ tanta exstitit fama, ut Sext. Propertius non dubitârit sic præ

Cedite, Romani scriptores, cedite Graii :
Nescio quid majus nascitur Iliade.

Augustus verò, cùm tùm fortè expeditione Cantabricâ abesset, et supplicibus atque minacibus per jocum litteris efflagitaret, ut sibi de Eneide, ut ipsius verba sunt, vel prima carminis hypographa, vel quodlibet colon mitteret, negavit se facturum Virgilius. Cui tamen multò pòst, perfectâ demùm materiâ, tres omninò libros recitavit ; secundum videlicet, quartum, et sextum. Sed hunc præcipuè ob Octaviam : quæ cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus, Tu Marcellus eris, defecisse fertur : atque ægrè refocillata, dena sestertia pro singulo versu Virgilio' dari jussit.

Bucolica Georgicaque emendavit. Anno verò quinquagesimo secundo, ut ultimam manum Eneidi imponeret, statuit in Græciam et Asiam secedere, triennioque continuo omnem operam limationi dare, ut in reliquâ vitâ tantùm philosophiæ vacaret. Sed cùm aggressus iter Athenis Occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti, unà cum Cæsare redire statuit. At cùm Megaram, vicinum Athenis oppidum, visendi gratiâ peteret, languorem nactus est,; quem non intermissa na¬ vigatio auxit, ita ut gravior in dies, tandem Brundusium adventârit: ubi diebus paucis obiit, decimo calend. octobris, Cn. Plautiâ, et Q. Lucretio Coss. Qui cùm gravari morbo sese sentiret, scrinia sæpè et magnâ instantiâ petivit, crematurus Ænei

da: quibus negatis, testamento comburi jussit, ut rem inemendatam imperfectamque. Verùm Tucca et Varius monuerunt id Augustum non permissurum. Tunc eidem Vario ac simul Tuccæ scripta sub eâ conditione legavit, ne quid adderent quod à se editum non esset; et versus etiam imperfectos, si qui erant, relinquerent. Voluit etiam sua ossa Neapolim transferri, ubi diù et suavissimè vixerat, ac extremâ valetudine hoc ipse sibi epitaphium fecit distichon :

Mantua me genuit; Calabri rapuêre; tenet nune

Parthenope: cecini pascua, rura, duces.

Translata igitur jussu Augusti ejus ossa, prout statuerat, Neapolim fuêre, sepultaque viâ Puteolanâ, intra lapidem secundum; suoque sepulcro id distichon, quod fecerat, inscriptum est. Hæredes fecit ex dimidiâ parte Valerium Proculum fratrem ex alio patre, ex quartâ Augustum, ex duodecimâ Mæcenatem, ex reliquâ L. Varium, et Plotium Tuccam, qui ejus Æneidem post obitum, prout petiverat, jussu Cæsaris emendaverunt. Nam nullius omninò sententiâ crematu Æneis digna visa fuit de quâ re Sulpitii Carthaginiensis exstant hujusmodi versus :

Jusserat hæc rapidis aboleri carmina flammis

Virgilius, Phrygium quæ cecinêre ducem;
Tucca vetat, Variusque simul; tu, maxime Cæsar,
Non sinis, et Latiæ consulis historiæ.
Infelix gemino cecidit propè Pergamus igni,

Et penè est alio Troja cremata rogo.

a..

Exstant et Augusti de ipsâ eâdem re versus plures et clarissimi, quorum initium est :

Ergone supremis potuit vox improba verbis
Tàm dirum mandare nefas? ergo ibit in ignes,
Magnaque doctiloqui morietur musa Maronis?
Et paulò pòst,

Sed legum servanda fides: suprema voluntas
Quod mandat, fierique jubet, parere necesse est.
Frangatur potiùs legum veneranda potestas,
Quàm tot congestos noctesque diesque labores
Hauserit una dies. Et ea quæ sequuntur.

Nil igitur, auctore Augusto, Varius addidit, quod et Maro præceperat; sed summatim emendavit, ut qui versus etiam imperfectos, si qui erant, querit.

reli

Quamvis diversorum philosophorum opiniones libris suis inseruisse, de animo maximè, videatur, ipse tamen fuit academicus; nam Platonis sententias omnibus aliis prætulit.

« IndietroContinua »