Immagini della pagina
PDF
ePub

resident Sacerdotes, tribunalia ad partes interiores templi praecipuas pertinere, aeque, ac altare, ubi sacrificium eucharisticum fit, et baptisterium, ubi baptismatis Sacramentum administratur: atque ejusmodi structurae esse oportere, ut ipsa sua facie magnam apud populum sibi reverentiam concilient.

Ea autem in parochialibus templis justo adesse numero oportere, ne frequenti populo desit confessariorum copia, vix est, ut moneam.

Hoc consilio, quo particularem singulorum confessionem cum publica totius parochialis populi exomologesi combinandam esse suasi, non parum etiam mihi videor, siquidem illud adoptare, atque in rem vertere placuerit, ad dirimendam controversiam contulisse, quae diu ab hinc, inter Augustanae confessionis socios agitatur, atque haud ita pridem inter catholicae Ecclesiae pomoeria irrepere tentat: Num privata praestet, an publica uti confessione? atque sic ad conciliandas tum sibi, tum catholicae Ecclesiae dogmati, omnes has partes altercantes.

Neque omnino novum aliquid, aut insolitum catholicis hoc consilio dato suaserim.. Memini enim in pluribus franconicae etiam terrae parochiis; hujus moris vestigium aliquod superesse; cum quovis Sabbatho, et omnium solemniorum festorum pervigiliis pomeridianis horis campanae edant sonum, quem omnes ita interpretantur, quasi ad confessionem faciendam (zur Beichtvesper) populus convocetur.

Neque quid porro obstare possit, quo minus hoc more introducto consilium istud meum in rem vertatur, placeatque privata non minus, quam publica confessio, menti occurrit; praesertim siqua sit habenda ratio tum momentorum sane gravissimorum pro necessitate confessionis particularis faciendae adhuc a

me prolatorum: tum axiomatis illius jam in superioribus stabiliti, quod omnes promiscue fideles uni communi disciplinae, uni eidemque divino cultui submittit, licet sint, qui ea se conditione esse putent, qua a communi regula eximantur.

Nihil, inquam, porro obstabit, nisi hoc unum forsan; Quod Sacerdotum plures ii non esse videantur, qui possint confessarii, prout isthaec idea postulat, muneri gravissimo satisfacere?

Sed meminisse oportet, eandem biblicam, quae hujusmodi sacramentalis exomologeseos rationem postulat, Ecclesiae Dei ideam, nonnisi eos Sacerdotes pati, qui possint ad amussim confessarii muneri, et poenitentium, qui suum ipsis animi statum pandere non dubitant, indigentiis et votis satisfacere.

Aut desideravit forsan' quis, ut hic loci, ubi de recta sacramentalis exomologeseos ratione sermo est, definiatur, quales se erga confitentes. suos gerere Sacerdotes debeant? Quos possint ad poenitentiam magis seriam, suo adhuc reatu ligatos, amandare? Quae satisfactoria, ut vocant, opera, in cuique congruam, quae animo vere niedeatur, medicinam praescribere? etc.

Putem ego quidem superfluam in hoc opera:n locari, siquis velit Sacerdotibus, quales idea biblica et postulat, et hic supponit, specialia haec praescribere, quae ipsis jam a penitiori, qua eos pollere necesse est, humanae naturae, virtutis Christianae, peccati huic contrarii, theoriae religionis, et philosophiae, ipsaque operis, quod hic, ut rursum idea nostra biblica supponit, nec obiter, nec negligenter agunt, natura, velut sponte suggeruntur.

Hic saltem loci superfluum fuerit specialem quandam confessariorum institutionem adjicere, cum plena, omnibusque suis numeris absoluta poeniten

tiae, et emendationis theoria, in hujus commentarii limite praemisso, jam praecipua complectatur principia, quae Sacerdotem in hoc suo confessarii munere dirigant. - De Sacerdotalis muneris in universum amplitudine, gravitate, et necessariis ad illud rite perfungendum, virtutibus sum in postremo hujus operis volumine ex professo acturus.

IV.

Exomologeseos in speciale ipsius etiam reipublicae commodum vertendae sive in Nemeseos publicae subsidium vocandae ratio.

Quid singulis poenitentibus ad animae bonum exomologeseos sacramentalis disciplina prosit, abunde velut omnes ejus partes percurrendo adhuc demonstravi. Quid quantumque commodi inde rem suam publicam possit civitas derivare? Superest, ut osten

dam.

Non hic repeto illud toties decantatum: Curatac confessionis instituendae necessitate, et pudoris inde orti vi coactos civium plures a delictis abstinere, quae alias non raro impune, utpote occulta, committere potuissent; atque sic domesticas virtutes, fidem conjugum, liberorum, famulorum, reipublicae administrorum, aeque ac illas, quibus a corporis quisque sui laesione abstinet, sanumque se,' et integrum patriae civem servat, castitatem intelligo, et in malis perfe rendis constantiam etc. hac sanctione munitas, certius et sanctius servari. Cum effectus hic nec omnino conspicuus sit, nec constans, et proprius.

Neque hoc aliud generalius hujus disciplinae in humanam societatem, bonum hic repeto, Quod ad civem siquando a virtute, et ex consequenti a fine, votisque reipublicae declinaverit, emendandum, atque

virtuti, sicque ut Ecclesiae, ita et civitati et reipublicae restituendum nihil possit ea efficacius cogitari.

Unum hic animo consilium verso, et prolixiori commentario veluti cum suminis rerum publicarum curatoribus discutio: Qua scilicet ratione ut hoc quoque, uti reliqua omnia Sacramenta, in speciale aliquod totius civitatis bonum et commodum vertatur, exomologesis in publicae Nemeseos subsidium vocari possit ?

De Nemesi, publica cogitare, certo non est a studiis et munere theologi alienum; non tantum, quod homo cum sit, nihil debeat humani a se alienum putare; sed etiam, quod sint nonnulla Christianae fidei dogmata, puta, Christum filium Dei vicariam pro hominibus mortem obisse, et sic pro horum peccatis divinae justitiae satisfecisse: peccatorum gravium reos, qui necdum expiati et emendati et emendati ex hac vita decedunt, aeternis suppliciis addici: quae uti frequentius hodie quam olim impugnentur, et armis quidem magnam partem ex juris criminalis, quod sibi adversariorum quisque finxit, principiis, petitis; ita recta, largaque juris, delicta puniendi theoria imbutum esse oportet, qui illa Christianae fidei dogmata contra ejusmodi contradictiones vindicare pro muneris sui officio voluerit.

Qua autem naturali idearum adsociatione, de sacramentali exomologesi tractans ad versandum hocce, de combinanda cum illa Nemesi publica, consilium devenerim? non est, cur multis explicem adtento hu jus de exomologesi commentarii, et totius de Ecclesiae idea biblica operis lectori, nec hauc rescire multum interest, consilium ipsum dummodo placuerit.

Placiturum quidem illud in universum, sive civitatem non dubitaturam, suum deliquentes cives puniendi jus et officium cum Sacerdotum suorum collegio,

[ocr errors]

collegio, quali demumcunque, dummodo saluti publicae conveniat, ratione communicare, atque cum nativo et proprio Sacerdotii, quo solum istud poenitentem peccatorem a reatu absolvere potest; et resipiscentem, suique emendandi studiosum juvare et dirigere tenetur; privilegio connectere, persuadent magni ponderis argumenta, quibus illud mihi videor posse commendare.

His prius prolatis, demum qua ratione civitatis circa cives delinquentes jus, officium, curaque cum Sacerdotio communicari, atque in specie cum sacramentalis exomologeseos ecclesiastica disciplina, possint mea quidem opinione ad insigne tum reipublicae, tum ipsorum delinquentium bonum, combinari, dicam.

[ocr errors]

Ea est biblicam Ecclesiae Dei ideam si sequamur, ut hinc inde jam innuisse me memini, et in postremo volumine ex professo ostendam-Sacerdotii ad civitatem ratio, ut hoc tanquam primus in republica magistratus sit habendum, ad quem omnes tum privatae, tum publicae civitatis causae, quae discussione indigent, prius deferantur, quam illae coram judice ad legum rigorem agitentur, hae vero in su prema reipublicae administrorum curia decidantur.

Sacerdotibus enim ipsa haec biblica idea hanc specialem imponit curam, ut tanquam amici et magistri hominum, ubique placidissimam simul et efficacissimam religionis vim adhibeant: persuasione animos moveant: ethices et humanitatis partes contra politicen tueantur: paucis ut civitati, et reipublicae theocraticae formae aliquid restituant.

[ocr errors]

Non dubitabit ergo ratiocinatus sum a generali ad particulare concludendo - civitas hanc quoque rem partim privatam singulorum civium poenae publicae subjectorum, partim publicam civitatis ad legum sanctitatem vindicandam, ad salutem et pácem Id. Bibl. Tom. III.

12

« IndietroContinua »